excommunicationis incurrant, de illis [tamen20 intelligi volumus quos post [predictum 21 annum probationis elapsum eorum esse [constituerint 2 2 ordini alligatos. nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Civitatem Castellanam octavo Kal. [Julij 23 pontificatus nostri anno primo. 13. Pave Innocentius IV tilstaar Minoriterordenen Ret til selv eller ved andre at straffe Ordenens Apostater, hvilken Dragt de end bære. Indtaget i Vidisse nedenfor af 1249 i Msscr. Barth. III (D) S. 45, efter Afskr., dat. 15 Oktbr. 1500. 5 August 1244. Genua. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis ge nerali ministro et aliis fratribus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus benignum impartientes assensum capiendi ligandi incarcerandi et alias subdendi discipline rigori apostatas vestri ordinis per vos ac etiam alios si necesse fuerit in quocunque habitu eos contigerit inveniri plenam vobis concedimus auctoritate presentium facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Janue Non: Augusti pontificatus nostri anno secundo. Pave Innocentius IV tilstaar de Minoriterbrödre, der som Prester drage til Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor i Msscr. Barth. III (D) S. 37. (Trykt i 14. 5 Marts 1245. Lyon. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis fratribus ordinis fratrum Minorum presbiteris in [terra1 Saracenorum, paganorum aliorumque infidelium proficiscentibus salutem et apostolicam benedictionem. Animarum salutem desiderio ferventi querentes auctoritate vobis presentium indulgemus ut cum in Saracenorum et paganorum aliorumque infidelium terra fueritis liceat vobis Christianis ibidem morantibus confessione peccatorum suorum audita poenitentiam salutarem injungere ac ipsis si aliquibus excommunicationis sententiis sint astricti juxta formam ecclesie absolutionis beneficium exhibere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum [Lugduni tertio Nonas Martij pontificatus nostri anno secundo. 15. (1) terras. (2) Januæ iv. Nonas Octobris (5: 4 Oktbr. 1244). Pave Innocentius IV tilstaar Minoriterne paa Begjæring Ret til i Stilhed at Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor (Msscr. Barth. III (D) S. 35-36). Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris ac ceteris fratribus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Eis qui sanandis animarum morbis verbo medentes et opere solerter invigilant libenter illa de speciali gratia indulgemus per que divinis suffulti presidiis tutius et utilius valeant hominum procurande saluti vacare. Hinc est quod vestris devotis supplicationibus inclinati presentium vobis auctoritate concedimus, ut cum ad loca interdicto supposita vos venire contigerit possitis in eis excommunicatis et interdictis exclusis januis clausis suppressa voce et non pulsatis campanis divina officia celebrare nisi id vobis fuerit specialiter interdictum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni Idus Januarij pontificatus nostri anno tertio. 16. Pave Innocentius IV tilstaar Minoriterordenens General- og Provincialministre samt Kustoder Ret til at absolvere dem, der önske at optages blandt Brødrene men ere belagte med Ban eller Interdikt, og endog til at gjöre dette efter deres Optagelse i Ordenen. Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor i Msscr. Barth. III (D) S. 33. 25 Januar 1246. Lyon. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali ac provincialibus ministris et custodibus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Celestis amor patrie mentes vestras sic alexisse prospicitur ut quasi hoc solum delectationem vobis tribuat, quod divine voluntati sit placitum et salutem proferat animarum, procedit ex hoc quod nos vestris piis petitionibus favorem largiri benivolum delectantes maxime cum ex apostolici cura teneamur officii circa religionis augmentum attenti et vigiles inveniri vobis auctoritate presentium indulgemus ut volentibus vestro aggregari collegio qui suspensionis aut interdicti vel excommunicationum sententiis sunt ligati absolutionis beneficium juxta formam ecclesie impartiri et ipsos in fratres recipere ac eos qui post assumptum habitum recoluerint se talibus. in seculo fuisse sententiis innodatos secundum formam ipsam absolvere valeatis. ita tamen quod si aliqui ex eisdem hujusmodi sententiis propter debitum sunt astricti satisfaciant ut tenentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni octavo Kal: Februarij, pontificatus nostri anno tertio. 17. Pave Innocentius IV tilstaar Minorit erordenens General- og Provincialministre Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 38-39 af Afskr. fra Aar 1500. 7 Februar 1246. Lyon. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris ac custodibus ceterisque fratribus ordinis [fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Provisionis nostre cupimus [provenire subsidiis ut [religio vestra1 semper in melius deo propitiante proficiat et siquid obstare dinoscitur [sollicite corrigatur vobis itaque quos in divini [nominis amores vigiles delectat ex tirpare vitia et plantare virtutes ut apostatas vel insolentes vestri ordinis. nisi vestris [salubribus monitis acquiescant excommunicare [capere ac ligare et carceri tradere si videbitur [expedire possitis auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni septimo Idus Februarij, pontificatus nostri anno tertio. ribus. (1) mangler. (2) prevenire. (3) nomine amoris. - (4) saluta 18. Pave Innocentius IV paalægger den höiere Geistlighed at behandle dem, der efter regelmæssig Optagelse igjen have forladt Minoriterordenen og af dennes Ministre og Kustoder efter pavelig Tilladelse ere satte i Ban, som excommunicerede og paa Begjæring selv sætte dem i Ban. Efter Afskr. i Msser, Barth. III (D) S. 40-42 af en Afskr. fra Aar 1500. (Trykt i Waddings Annal. Minor. III p. 168-69, hvorfra Varianterne). Innocentius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis decanis et aliis [ecclesiarum1 prelatis ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Fratrum Minorum continent instituta ut nullus ad professionem sui ordinis nisi per annum in probatione fuerit admittatur ne forte altiora se querens retro respiciat, tamquam in commotionem dederit pedem suum, sed et nulli ejusdem ordinis fratrum post factam professionem licet ordinem ipsum relinquere nec relinquentem alicui retinere. Nosque ministris et custodibus fratrum ipsorum concessimus ut in discedentes [liceats donec resipuerint ecclesiasticam [excercere1 censuram, quia cum probati fuerint locus nullus est [penitudinis quam alias posset [lenitatis occasio excusare. Nunc autem non sine admiratione referimus quod sicut relatum est nobis cum [predicti ministri et custodes taliter discedentes excommunicationi subjiciunt hos aliqui vestrum tamquam excommuni-` catos [evitare non curant unde [illos magis [obstinari1o contingit et dictorum fratrum religionem et ordinem infamari, Quia vero etsi universis liberum sit arbitrium in vovendo nec necessitas in [votis11 locum habeat sed voluntas [usque 12 adeo tamen solutio necessaria est post votum ut sine proprie salutis dispendio alicui resilire non liceat ab hiis que sponte ac solenniter repromisit, quare nemo mittens manum (4) exercerent. (6) levitatis. () predictos ministros. (10) obstinatis. (11) voto. (12) eisque. (*) vitare. (13) spiritu. 19. Pave Innocentius IV befaler Minoriterordenens General- og Provincialministre samt Kustoder ikke at optage nogen i Ordenen uden efter et Aars Provetid, men efter Optagelsen maa ingen atter forlade Ordenen eller fritages for at overholde Reglerne navnlig med Hensyn til Fattigdom. Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 39-40 af en Afskr. fra Aar 1500. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris et custodibus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Cum secundum consilium sapientis nichil sit sine consilio faciendum ne post factum penitudo sequatur expedit cuilibet excelsioris vie propositum aggressuro ut precedant palpebre gressus suos vires videlicet proprias discretionis moderamine metiendo ne si quod absit altiora se querens in commotionem dederit pedem suum retro respiciat in fatuati salis statuam convertendus pro eo quod sui sacrificium quod domino fuerat oblaturus sale sapientie non condivit, sicut enim sapiens desipit si non fervet sic fervens confunditur si non sapit. Quare pene in omni religionis est ordine provide institutum ut regulares observantias suscepturi certo tempore ipsas probent et probentur in eis ne sit locus de cetero penitudini quam |