Imágenes de páginas
PDF
EPUB

non potest lenitatis occasio excusare, auctoritate itaque vobis presentium inhibemus ne aliquem ad professionem vestri ordinis nisi per annum in probationem fuerit admittatis, post factam vero professionem nullus fratrum ordinem vestrum relinquere audeat, nec relinquentem alicui sit licitum retinere, quod si quis forte retinere presumpserit licitum sit vobis in fratres ipsos regularem sententiam promulgare inhibemus etiam ne sub habitu vite vestre liceat alicui extra obedientiam evagari et paupertatis vestre corrumpere puritatem quod si qui forte presumpserint liceat vobis in fratres ipsos donec resipuerint censuram ecclesiasticam exercere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni iiijo Idus Junij pontificatus nostri anno iiijto,

Pave Innocentius IV paalægger Abbeder og Konventer af Cistertienserordenen, der mod Pave Gregorius IX.s Forbud have optaget Minoriter i sin Orden, igjen at udlevere disse, da de ellers af Erkebisper og Biskopper ved Kirkestraffe ville blive tvungne dertil.

Indtaget i Vidisse nedenfor af 1249 i Msser. Barth. III (D) S. 43–45. (Trykt i Waddings Annal. Minor. III p. 167-68, hvorfra Varianterne).

20.

12 Juni 1247.

Lyon. Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis universis abbatibus et conventibus ordinis Cisterciensis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Cum olim [felicis recordationis Gregorius papa predecessor noster de religiosorum finibus [omnem turbationis? materiam amputare desiderans, vobis in virtute obedientie firmiter precipiendo mandaverit prout in registro ipsius predecessoris continetur expresse ut nullum de ordine fratrum Minorum pretextu alicujus indulgentie nisi prius sedis apostolice vel ministri sui pelita licentia et obtenta in vestrum admitteretis consortium et receptos ad sui resumptionem habitus remittere [curetis vos sicut accepimus non solum admissos restituere contempsistis ad plenum verum [etiam 5 plures postmodum ex ipsis fratribus preter formam a dicto predecessore nostro vobis impositam non absque inobedientie vitio recepistis. volentes igitur ut ejusdem predecessoris nostri mandatum utpote pluribus salutiferum et seminarium pacis firmiter observetur a vobis universitati vestre per apostolica scripta [precipiendo mandamus

quatinus omnes quos de ordine predicto vos vel antecessores vestri contra mandatum hujusmodi recepistis ad ministros ipsorum sine difficultatis obice remittentes studeatis a receptione talium propter quietem ordinis utriusque de cetero abstinere alioquin ne hoc per aliquorum insolentiam impediri contingat venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis locorum [variorum diocesanis nostris damus litteris [in mandatis ut eos qui ex vobis hujusmodi mandato apostolico [noluerunt humiliter obedire ad id monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione [remota 10 compellant indulgentia sedis apostolice [contraria11 non obstante. Datum Lugduni secundo [Idus 12 Junij pontificatus nostri anno iiijto.

[blocks in formation]

21.

Da Cistertienserordenen ikke har overholdt Pave Gregorius IX.s Paabud om ei at optage Minoriter i sin Orden uden speciel Tilladelse af Pavestolen eller Ministeren, paalægger Pave Innocentius IV Erkebisper og Biskopper, om fornödiges med Anvendelse af Kirkestraffe, at bevirke, at de ulovlig optagne igjen udleveres.

Indtaget i Vidisse af 1249 i Msscr. Barth. III (D) S. 42—43.

12 Juni 1247.

Lyon.

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Cum olim felicis recordationis Gregorius papa predecessor noster de religiosorum finibus omnem turbationis materiam amputare desiderans dilectis filiis universis abbatibus et conventibus Cistertiensis ordinis in virtute obedientie precipiendo firmiter mandaverit prout in registro ipsius predecessoris continetur expresse ut nullum de ordine fratrum Minorum pretextu alicujus indulgentie nisi prius sedis apostolice vel ministri sui petita licentia et obtenta in eorum admitterent consortium et receptos ad sui resumptionem habitus remittere procurarent, ipsi sicut accepimus non solum admissos restituere contémpserunt ad plenum verum etiam plures postmodum ex ipsis fratribus preter formam a dicto predecessore nostro ipsis impositam non absque inobedientie vitio receperunt, volentes igitur ut ejusdem predecessoris nostri mandatum utpote pluribus salutiferum et seminarium pacis firmiter observetur ab ipsis eisdem damus nostris lit

teris in preceptis ut omnes quos de ordine predicto ipsi vel antecessores sui contra mandatum hujusmodi receperunt ad ministros ipsorum sine difficultatis obice remittentes studeant a receptione talium propter quietem ordinis utriusque de cetero abstinere. Ceterum ne hoc per aliquorum insolentiam impediri contingat fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eos qui ex ipsis hujusmodi mandato apostolico noluerint humiliter obedire ad id monitione premissa quilibet vestrum in sua diocesi per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellat indulgentia sedis apostolice non obstante. Datum Lugduni secundo Idus Junij pontificatus nostri anno iiijto.

22.

Valdemar, Erkebiskop af Lund, udsteder paa Begjæring af Minoriternes Minister for Provinsen Dacia og andre Ordensbrödre bekræftet Afskrift af Ordenens originale Privilegier, som ere den tilstaaede af Pavestolen. Efter Afskr. i Barth. III (D) S. 31 og 34 af Vidisse, dat. 15 Oktbr. 1500.

[blocks in formation]

Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Valdemarus dei gratia Lundensis archiepiscopus Svetie primas in omnium salvatore salutem. Ad petitionem dilecti nobis in Christo ministri ordinis fratrum Minorum provincie Datie et aliorum fratrum privilegia ordini eorum ab apostolica sede concessa, nobis ostensa, non rupta, non cancellata, nec modo aliquo vitiata, sed veram bullam et filum et stilum curie habentia inspeximus et de verbo ad verbum diligenter perlegimus, quorum tenor talis erat. [Her fölge Brevene No. 6 og 16 ovenfor.] Ne igitur, si predicta privilegia incendio vel naufragio vel quocunque alio casu fortuito amitti contingeret, eorum continentia simul a memoria exciderent, rogati ipsa transcribi et sigilli nostri appensione fecimus consignari. Actum Lundis anno domini m° cc° xlvij.o

23.

Valdemar, Erkebiskop af Lund, udsteder paa Begjæring af Minoriterne i Provinsen Dacia bekræftet Afskrift af Ordenens originale, af Pavestolen tilstanede Privilegier.

Efter Afskr. i Barth. III (D) S. 34 og 36 af Vidisse, dat. 15 Oktbr. 1500.

[blocks in formation]

Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Valdemarus dei gratia Lundensis archiepiscopus Svetie primas salutem in

omnium salvatore. Ad petitionem dilecti nobis in Christo ministri ordinis fratrum Minorum provintie Datie et aliorum fratrum, privilegia ordini ipsorum ab apostolica sede concessa nobis ostensa, non rupta non cancellata nec modo aliquo viciata, sed veram bullam et filum et stilum curie habentia inspeximus, et de verbo ad verbum diligenter perlegimus quorum tenor talis erat. [Her fölge Brevene No. 7, 8 og 15 ovenfor.] Ne igitur si predicta privilegia incendio vel fraude alicuius seu quocunque casu alio fortuito amitti contingeret, eorum continentia a memoria simul exciderent, rogati ipsa transcribi et sigilli nostri appensione fecimus consignari. Actum Lundis anno domini millesimo cc xlvij.o

24.

Erkebiskop Valdemar af Lund udsteder paa Begjæring af Minoriterne i Provinsen Dacia bekræftet Afskrift af originale Privilegier, der ere Ordenen tilstaaede af Pavestolen.

Efter Afskr. i Barth. III (D) S. 36-37 af en Afskr. fra Aar 1500.

[blocks in formation]

Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Valdemarus dei gratia Lundensis archiepiscopus Svetie primas salutem in omnium salvatore. Ad petitionem dilecti nobis in Christo ministro ordinis fratrum Minorum provincie Datie et aliorum fratrum privilegia ordini ipsorum ab apostolica sede concessa nobis ostensa non rupta non cancellata nec modo aliquo vitiata sed veram bullam et filum et stilum curie habentia inspeximus et de verbo ad verbum diligenter perlegimus quorum tenor talis erat. [Nu fölger No. 14 ovenfor.] Ne igitur si predicta privilegia incendio vel naufragio vel quocunque alio casu fortuito amitti contingeret eorum continentia simul a memoria exciderent rogati ipsa transcribi et sigilli nostri appensione fecimus consignari. Actum Lundis anno domini m° cc xlvij.

25.

Valdemar, Erkebiskop af Lund, udsteder paa Begjæring af Minoriterne i Provinsen Dacia bekræftet Afskrift af originale Privilegier, der ere Ordenen tilstanede af Pavestolen.

Efter Afskr. i Barth. III (D), S. 42 og 45 af Vidisse, dat. 15 Oktbr. 1500.

[blocks in formation]

Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Valde

marus dei gratia Lundensis archiepiscopus Suetie primas in omnium

salvatore salutem. Ad petitionem dilecti nobis in Christo ministri ordinis fratrum Minorum provincie Datie et aliorum fratrum privilegia ordini ipsorum ab apostolica sede concessa nobis ostensa non rupta non cancellata nec modo aliquo vitiata sed veram bullam et filum et stilum curie habentia inspeximus et de verbo ad verbum diligenter perlegimus quorum tenor talis erat. [Her fölge No. 21, 20 og 13 ovenfor]. Ne igitur predicta privilegia si ad diversa loca deferrentur amitti contingeret presentem paginam sigilli nostri appensione fecimus consignari. Actum Lundis anno domini millesimo ducentesimo xlix.

Pave Innocentius IV tillader, at det maa staa enhver frit for at lade sig begrave i Minoriternes Kirker, dog med Forbehold af de Kirkers Ret, fra hvilke Ligene borttages.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III. (D), S. 37-38 af en Afskr. fra Aar 1500. (Trykt i Waddings Annales Minorum III. p. 222-23, hvorfra Varianterne.)

26.

25 Februar 1250.

Lyon.

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris et aliis fratribus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum; eapropter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu sepulturam ecclesiarum vestrarum liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic [sepelire deliberaverint1 nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora [assumuntur. 2 Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni quinto Kal: Martij pontificatus nostri anno septimo.

[blocks in formation]

Pave Innocentius IV paalægger Biskopperne af Roskilde at beskytte Minoriterne i Provinsen Dacia ved at anvende Kirkestraffe mod dem, der sōge at forurette dem tiltrods for de Privilegier, der ere Ordenen tilstaaede af Pavestolen.

Efter Afskr. i Msser. Barth. III (D) S. 9--10 af en Afskr fra Aar 1500. (Trykt i Waddings Annal. Minor. III. p. 296–97, hvorfra Varianterne).

« AnteriorContinuar »