Imágenes de páginas
PDF
EPUB

.

non nominaverint nec vocabulis propriis expresserint, eosdem [tamen3 quibusdam verborum involutis et certis [ac tantis circumlocutionibus [aptius invenerunt,5 ita quod ex talibus [illorum dictis [majestate? tanquam [si1 expressim illos nominassent innotuit quod de ipsis fratribus loquebantur, fuderunt [iniquum virus et contra eos in scolis predicationibus et alibi asserere presumpserunt quod in via et statu salvandorum non erant nec meritoria nec salutifera existebat eorum mendicitas et paupertas cum deberent valetudine corporali et aliis justis impedimentis cessantibus propriis manibus [laborare sub spe alieni subsidij non torpendo nec pro sustentatione vel necessariis extranea mendicando suffragia seu ab aliis vite adminicula expectando, [quique 10 licentia [et11 commissione Romani pontificis seu [diocesis12 episcoporum predicationis exercere officium et confessiones audire libere non valebant tamquam per hoc sacerdotibus parochialibus prejudicium [inferretur, adis alia nichilominus prava et iniqua in detractionem eorum et suorum ordinum derogationem ora maliloqua relaxando. Cum igitur iidem ordines fuerint dudum a sede apostolica sicut clari sacri et conspicui approbati ex quibus jam nonnulli fratres ad supernam [pervenere 14 patriam in sanctorum numero sunt adscripti et velut eminentia candelabra et duo magna luminaria in ecclesia dei luceant et ab ipsorum fratribus et cultoribus sacre doctrine lumen diffundatur ubique per orbem Christi evangelium ardenter et efficaciter predicetur ac recta et sana consilia et exempla salutaria prebeantur. Cum etiam dicti fratres sacre scripture ac verbi dei studio ac animarum profectibus nec non divinis officiis et orationibus instanter et incessanter intendant nequaquam otio marcentes sed opere se optimo et potissimo exercentes cum sapientia [extat15 opus maximum. Nec sint [plures16 qui operantur exterius qaam qui studium cognoscende [veritatis exercent. Unde et dominus, ministrante et operante Marta Marie audientiam [attensionem1 et studium circa verbum ipsius precipue commendavit. Ex quo [liquide1 8 patet ipsos fratres ad operandum 19 manibus non teneri quin ymo si [hiis 20 intermissis laborarent manibus potiora ac utiliora utique in minora minusque utilia opera non sine animarum dispendio commutarent [propter quod1 constat 21 meritoriam [esse 22 mendicitatem eorum et [ipsos 23 tam ab [hiis 20 quibus predicant quam ab aliis elemosinas petere [et accipere illosque 24 ipsas [posse 2 5 fratribus eisdem salubriter elargiri. Cum insuper iidem fratres omnia propter deum reliquerint exilia vite subsidia mendicantes Christumque imitentur [paupertate2 6 perfectionem evangelicam amplexando propter quod evidenter apparet eos non solum in statu salvandorum existere sed etiam perfectorum et

per sue religionis observantiam que quidem ipsius perfectionis evangelice tenet formam [interne27 retributionis premio precellentem [gratiam 28 promereri. Cum etiam de licentia [et29 commissione aut concessione Romani pontificis seu legatorum ejus vel ordinariorum locorum licite possint predicare populis et confessiones audire et penitentias injungere salutares. Aliorum inferiorum prelatorum et rectorum ecclesiarum ac sacerdotum parochialium assensu minime requisito. Volumus et per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandamus quatinus singuli vestrum in civitatibus et diocesibus suis ad requisitionem dictorum fratrum ordinum eorundem civitatum et diocesum per se vel per alios inquirentes de plano et sine strepitu judicij super assertione et presumptione [hujusmodi 30 diligentius veritatem; omnes magistros doctores et alios qui31 in scolis sive in predicationibus seu alibi premissa [seu 3 2 aliquod [premissorum 33 dicere [attemptaverint3 4 vel in posterum attemptabunt ex parte nostra monere studeant ut infra certum terminum ab ipsis prefigendum eisdem suum dictum in [hiis 20 publice revocent male se dixisse fatentes illaque [detestantur35 penitus et retractent asserendo constanter contrarium et illud etiam fideliter predicando. Quod si forte 36 monitis eorundem in hac parte atquiescere non curaverint ex tunc contra eos ad suspensionis excommunicationis et perpetue privationis beneficiorum suorum ecclesiasticorum [sententias 37 sublato cujuslibet appellationis impedimento procedant. Laicos de hoc culpabiles vel fautores hujusmodi presumptorum animadversione debita percellentes secularis brachii ad hoc si necesse fuerit auxilio invocato. Nos enim nichilominus auctoritate presentium districtius inhibemus ne quisquam premissa vel [aliqua38 premissorum pertinaciter astruere vel quomodo libet [aliter defensare presumat, quicumque vero id presumpserit tanquam contumax et ecclesie Romane rebellis ab omnibus fidelibus habeatur, contra quem etiam taliter procedemus quod pena condigna ipsum pro sua temeritate feriet et alii ejus exemplo perterriti a presumpsione simili frenabuntur. Ne autem aliquis ex ignorantia velamen excusationis assumat vobis universis et singulis districte precipimus ut ad requisitionem fratrum eorundem ordinum in civitatibus et diocesibus vestris manentium presentes litteras et [eorum39 tenorem in ecclesiis vestris et sinodis publicetis et faciatis solenniter publicari non obstantibus aliquibus litteris vel indulgentiis alicui vel aliquibus personis ab apostolica sede concessis quod interdici suspendi vel ex-, communicari aut extra suas civitatates et dioceses seu loca in causam trahi non possint per litteras apostolicas que de indulto [hujusmodi 0 plenam et expressam non [fecerint 40 mentionem seu quibuscunque aliis

indulgentiis et litteris sedis ipsius per quas effectus presentium impediri valeat vel differri et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali literis venerabilibus fratribus nostris Turonensi et Rothomagensi archiepiscopis et episcopo Parisiensi super hoc directis a nobis nichilominus in suo robore duraturis. vos autem memoratos fratres omni benevolentia et gratia prosequentes eos tanquam probatos et acceptos Christi ministros habeatis pro divina et nostra reverentia propensius commendatos ipsos ab injuriis et molestiis [oportunis41 presidiis defendentes ita quod ex hoc vobis et vestris ecclesiis [obligemus 42. Datum Laterani iij.o Kalendas Aprilis pontificatus nostri anno iij.o

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

44.

Pave Alexander IV tillader efter Ansögning Minoriterne under almindeligt
Interdikt at holde Gudstjeneste i Stilhed og for lukkede Döre samt med
Udelukkelse af dem, der ligge under Ban.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 54—55 af en Afskr. fra Aar 1500.
(Se Innonents IV.s omtrent ligelydende Bevilling ovenfor No. 7.)

1 Decbr. 1257.

Viterbo. Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali ministro et fratribus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam. benedictionem. Devotionis vestre precibus inclinati ut lempore generalis interdicti non pulsatis campanis excommunicatis et interdictis exclusis clausis januis et submissa voce in ecclesiis et oratoriis vestris divina possitis officia celebrare auctoritate vobis presentium indulgemus dum modo causam non dederitis interdicto nec id vobis contingat specialiter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii Kalendis Decembris pontificatus nostri anno tertio.

45.

Pave Alexander IV meddeler Minoriterordenen det Privilegium, at den ei kan
præjudiceres ved noget Pavebrev, der ikke udtrykkelig gjör en Undta-
gelse fra nærværende Indulgents.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 55 af en Afskr. fra Aar 1500.
(Jfr. Waddings Annal. Minor. IV. p. 475 og III. p. 409-10).

[blocks in formation]

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris custodibus et guardianis nec non universis fratribus ordinis Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Celestia querentibus terrenis contemptui derelictis libenter illud specialiter presidium favoris impendimus quod eis pacis et quietis producere gratiam sentiamus, ea propter dilecti in domino filii presentium vobis auctoritate concedimus ut a quoquam conveniri per litteras apostolicas non possitis nisi de hac indulgentia et ordine vestro expressam fecerint mentionem sententias omnes excommunicationis suspensionis et interdicti si quas in vos vel aliquem vestrum communiter vel divisim per quoscunque contra hujusmodi concessionem nostram contigerit promulgari decernentes irritas et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbij iij. Idus Februarij pontificatus nostri anno iiij.to

46.

Pave Alexander IV fritager Minoriterne for at svare nogen den kanoniske
Andel af kirkelige Gjenstande, der legeres Ordenen.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 110-11 af en Afskr. fra Aar 1500.

[blocks in formation]

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris ac universis fratribus ordinis fratrum. Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Pium est et consonum equitati ut vos qui abnegantes salubriter vosmetipsos elegistis in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari tanquam nichil habentes et omnia possidentes illius intuitu cujus vicarius sumus in terris illa prosequamur gratia per quam cultus ejus ampliari valeat et paupertas vestra in aliquo revelari. Hinc est quod necessitatibus vestris compatientes paterno affectu ut de hiis que in ornamentis vel pro eis aut libris seu fabrica luminaribus anniversario septimo vigesimo tricesimo sive aliis

ad perpetuum cultum divinum seu pro pítanciis ad sustentationem vestram aut indumentis vestris vobis legantur nulli canonicam justitiam aut portionem aliquam teneamini exhibere devotioni vestre tenore presentium indulgemus districtius inhibentes ne quis a vobis aliquid extorquere presumat, et sententias omnis excommunicationis suspensionis et interdicti si quas in vos vel aliquem vestrum seu executores testamentorum vel beredes decedentium seu benefactores vestros communiter vel divisim per quoscunque contra hujusmodi concessionem et inhibitionem nostram promulgari contigerit decernentes irritas et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum inhibitionum concessionum et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbij Idibus Maij pontificatus nostri anno iiij.°

47.

Pave Alexander IV tilstaar Minoriternes General- og Provincialministre Ret til at lade Brödre af Ordenen promovere til geistlige Grader efter en forudgaaet Præsentation for vedkommende Biskopper men uden nogen Examination fra disses Side.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 118–19 af en Afskr. fra Aar 1500.

[blocks in formation]

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Convenit ut sacer et lucidus ordo vester sicut religionis altitudine pollet sic per sedis apostolice gratiam privilegio fulgeat speciali, attendentes igitur quod ejusdem ordinis fratres de locis ad loca ipsius ordinis sepius transmittuntur propter quod stabilem et perpetuam in certis et determinatis ejusdem ordinis domibus non faciunt mansionem, considerantes etiam quod bonos idoneos et approbatos a vobis fratres facitis ad ordines promoveri vestris supplicationibus inclinati ut liceat vobis ordinandos fratres ejusdem ordinis quibuscumque malueritis catholicis pontificibus concionem et gratiam predicte sedis habentibus presentare ipsisque pontificibus presentatos a vobis fratres sine qualibet examinatione per eosdem pontifices fienda et absque omni promissione seu obligatione ipsorum ordinandorum fratrum ad ordines promovere vobis et ordini vestro auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemp

« AnteriorContinuar »