Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fidei fideliter impugnaret, acceperat imperialis culminis dignitatem, per quod patenter arguitur quod dignitati imperii, eiusque spontaneus renuntiavit honori, cum executionem gladii contra hostes fidei pacto execrabili et inaudita presumptione remittens, potestatis et dignitatis sue se spoliavit officio, causa se privatum insinuans, cuius effectu promisit et iuravit se decetero cariturum, privilegium enim meruit dignitatis ammittere, qui concessa sibi abusus est potestate. Secundum magis execrabili et inauditi ammiratione stuporis horrendum, quod de templo dei in quo Christus oblatus est, et sedem sibi primam cathedralem constituit, quando in medio doctorum sedit audiens et respondens, ipsum impudenter et irreverenter eiecit, et in sede sua Machometum perditum collocavit, cum doctrinam nephandam et legem ipsius in templo dei predicari et clamari concedens, silentium preconio evangelice veritatis imposuit, eiusdemque templi custodiam et septi eius claves Sarracenis committens nullum intrare statuit Christianum, nisi de altitudine templi prius examinatus suam pagano credulitatem exponat, per quod datur intelligi manifeste, quod iudicio Sarraceni relinquitur, utrum debeat dei templum ingredi Christianus. Tertium est quod Antiochiam et Antiochenam provinciam, Tripolitanam etiam cum adiacentibus suis, castrum quod dicitur Crak, Castellum album, et Margattum occupanda paganis exposuit, quando ipsa a confederatione treugarum excepit, immo si ea invadi contingeret a paganis, non solum omne subsidium se denegaturum assensit, sed universos ferentes auxilium impedire et cohibere nephandissimo iuramenti vinculo se astrinxit, quasi non sufficiat inaudite tyrampnidi et infidelitati dampnate templum dei hostium fidei subdere potestati et prophanari, inmunditiis paganorum ac Christum de sede sua turpiter eiecisse, nisi etiam primam sedem apostolorum principis eius vicarii iuramentum ei prestitum male servans exposuerit inimicis fidei Christiane, manifeste protestans, quod infidelis capiti non solum uni membro, sed toti corpori sit infidus. Quarto autem contra totum populum Christianum apparet ipsius et paganorum confederatio manifesta, ubi ita se dampnabiliter obligavit, quod omnes, qui predictis inter se initis factionibus vellent quomodolibet obviare iuramento tenetur suis expensis et exercitu suo pro suis viribus debellare, ex quo constat, quod si Christianus exercitus ulcisci sui vellet iniuriam redemptoris et a templo dei et a terra sancta eliminare spurcitias paganorum patenter tenetur se opponere Christianis. Numquid super hiis non indignabitur zelus tuus, aut impune Christus de regno suo et sede repellitur, et transactionem principis solo nomine Christiani qua templum dei conceditur Machometo, religio Christiana conniventibus oculis.

aprobabit? Absit ut illius, qui lese maiestatis reus est, particeps consors existas. Si reus est ille criminis huius cuius ope vel dolo civitas hostibus vel provincia traditur, quanto magis eiusdem criminis reus est qui cum inimicis fidei Christiane contra regem celi et imperatorem eternum, ut thronus eius ad adversarium transferatur, nepharias iniit factiones. Si secundum leges principum secularium hoc piaculare flagitium tam dura diraque pena mulctatur, ut feratur ulctio tam in actores sceleris, quam in progeniem dampnatorum et eiusdem criminis noxius, non solum honore, sed vita privetur, filiosque perpetua comitetur infamia, ut ad nullum honorem nullaque prorsus perveniant sacramenta, ut mors sit eis solatium, et vita in supplicium convertatur, quanta, qualive pena est dignus qui in tot et tantis impie dominum dei filium Jhesum Christum offendit, cum longe sit gravius eternam, quam temporalem offendere maiestatem. Quocirca nobilitatem tuam rogamus et monemus in domino per effusionem Christi sanguinis obsecrantes, quatinus ad vindicandam iniuriam salvatoris nostri dei taliter assurgas, ut cum a nobis fueris requisitus, paratum te inveniat ecclesia mater tua ad exprobandum obprobrium inimicorum crucis Christi, et abolendam maculam tante infamie a gloria nominis Christiani. Cum nuper die dominica post festum apostolorum super premissis recepissemus litteras patriarche, sequenti die sabbati alias eiusdem accepimus litteras, in quibus inter alia perspeximus contineri, quod postquam reversus est dictus F. a civitate Jerosolimitana dictum patriarcham et fratres Militie templi obsidens in Accon quinque diebus cum hiis qui secum erant graviter impugnavit, intendens domos eorum bonis omnibus spoliare, sed cum dominus conatum sue nequitie repressisset, nec posset quod in animo gerebat efficere, balistas et cetera arma tam a carissimo in Christo filio nostro Joanne] illustri rege Jerosolimitano, quam ab aliis peregrinis pro defensione terre sancte ibi relicta, et longo tempore conservata ad navim suam fecit clanculo asportari, quorum partem secum deferens, et reliquam Soldano et fidei inimico transmittens, destructis galeis que erant ad terre custodiam relinquende, in festo apostolorum Philippi et Jacobi clam fu(g)it, et summo diluculo civitatem egressus, et sic terram viris, et viribus, armis et munimentis ceteris destitutam relinquens, exposuit inimicis fidei occupandam. Datum Perusii xv. Kal. Augusti, pontificatus nostri anno tertio.

Pave Gregorius IX bekjendtgjör for Christenheden Sandheden af Beretningen om, at den hellige Franciscus i sit Liv og efter sin Död befandtes mærket med Ar paa Hænder og Födder samt i Siden, hvorfor han er optagen blandt Helgenerne og skal æres som saadan.

Indtaget i Brev af 25 August 1279, efter senere Afskrifter indfört i Msser. Barth. III. (D), S. 279-80. (Trykt i Waddings Annal. Minorum II. p. 426-27, V. p. 88-89 og i Raynaldi Annal. eccles. XIII. p. 456, hvorfra Varianterne).

3.

5 April 1237.

Viterbo. Gregorius episcopus servus servorum dei universis Christi fidelibus [ad quos littere iste pervenerint1 salutem et apostolicam benedictionem. Confessor domini gloriosus beatus Franciscus [quibus2 vite [meritis processerit ad patriam perpetue claritatis explicare litteris arbitramur fore superfluum cum id fere pervenerit ad fidelium notitiam singulorum, verumptamen grande et singulare miraculum quo ipsum sanctorum splendor ac gloria dominus Ihesus Christus mirabiliter decoravit, universitati vestre tenore presentium non indigne duximus exprimendum videlicet quod idem sanctus cum ad huc spatium presentis vite percurreret et postquam illud feliciter consumavit manibus latere ac pedibus specie stigmatum divinitus extitit insignitus. Quo ad nostram et fratrum nostrorum deducto notitiam et cum ceteris [ejusdem1 miraculis per testes fide dignissimos probato solenniter ex ipso specialem causam habuimus [ad5 confessorem eundem de dictorum fratrum ac omnium prelatorum consilio qui tunc apud sedem apostolicam existebant sanctorum cathalogo duximus adscribendum, igitur, cum id ab universis fidelibus credi firmiter [cupiamus devotionem vestram rogamus et hortamur in domino Ihesu in remissionem vobis peccaminum injungendo quatinus ab assertione contrarii aures de cetero avertentes confessorem eundem apud deum pia vobis [reddatur veneratione propitium et ejus meritis ac precibus et in presenti a domino prosperitatis gaudium et in futuro felicitatis eterne percepisse solatium exultetis. Datum Viterbii Nonis Aprilis 10 pontificatus nostri anno undecimo.

[ocr errors]
[ocr errors]

(3) mentis

() cupimus (W.)

(1) presentes litteras inspecturis (W.) (2) qualis (W. og R.) (W.) (4) eisdem (W.) (5) quod (W. og R.) (7) Christo tilföies (W.) (*) penitus tilfōies (W.) (10) Raynaldi Annal.: ii kal. Aprilis (3: 31 Marts).

[ocr errors]

(9) reddatis (W.)

Pave Gregorius IX anbefaler Minoriter-Ordenen til den höiere Geistligheds Beskyttelse og befaler at understötte dens Prædike-Virksomhed; men hvis Medlemmer af denne Orden, der har lovet bestandig Fattigdom, söger at erhverve Penge ved sin Virksomhed, skulle de gribes og dömmes som Bedragere.

Efter Afskr. af Vidisse af 15 Oktbr. 1500 i Msscr. Barth. III (D), S. 24—26.

4.

18 April 1239.

Rom (Lateran).

Yvarus dei gratia Ottoniensis episcopus universis presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Notum sit vestre dilectioni nos litteras domini pape vidisse in tali tenore.

Gregorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconis plebanis archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam abundavit iniquitas et refriguit caritas plurimorum, ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum Minorum deus suscitavit, qui non que sua sed que sunt Christi querentes tam contra profligandas hereses quam contra pestes alias mortiferas extirpandas se dedicarunt evangelizationi verbi dei in abjectione voluntarie paupertatis, nos igitur sanctum eorum propositum et necessarium ministerium benevolo favore prosequentes universitati vestre ipsos affectuose duximus commendandos caritatem vestram rogantes et exhortantes in domino ac per apostolica vobis scripta mandantes quatinus dilectos filios fratres ordinis memorati pro reverentia divina et vestra ad officium predicandi ad quod sunt ex professione sui ordinis deputati benigne recipere procuretis ac populos vobis commissos ut ex ore ipsorum verbi dei semen devote suscipiant ammonentes in suis necessitatibus eis liberaliter assistatis nec impediatis quo minus illi qui ad eorum predicationem accesserint tunc eorum sacerdotibus valeant confiteri quatinus ad predicta suscipientes vestris exhortationibus populi preparati tanquam bona ac fructifera terra pro vitiorum tribulis incipiant, segetem germinare virtutum et dicti fratres per cooperationem vestram suscepti ministerij cursum felicius consumando optatum reportent sui laboris fructum et finem salutem videlicet animarum. Quia vero sepe vitia sub specie virtutum occulte subintrent et angelus Sathane in angelum lucis se plerumque simulate transformat, presentium vobis auctoritate mandamus quatinus si qui de predictorum fratrum ordine se dicentes in vestris partibus predicaverint ad questum se pecuniarum convertendo per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamari vos tanquam falsarios capiatis et condempnetis eosdem. Datum Laterani xiiij Kal: Maij pontificatus nostri anno xiij.o

(1) Levede endnu 1245; Bekræftelsen mangler.

5.

Pave Innocentius IV tillader Minoriter ordenens Provincialministre i Forening med Diffinitorerne (d. e. Kapitlernes Deputerede) paa Provincialkapitlerne i sine Provinser at foretage den tidligere til Generalministeren henlagte Examination, som Ordensbrödrene skulle underkaste sig, för de erholde Ret til at prædike.

Efter Afskr. af Vidisse af 15 Oktbr. 1500 i Msscr. Barth. III (D) S. 30-31.

[blocks in formation]

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis ministris provincialibus ordinis fratrum Minorum presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Prohibente regula vestra nulli fratrum vestrorum est licitum predicare populo nisi a generali ministro vestri ordinis examinatus et approbatus fuerit et sibi predicationis officium ab ipso concessum. Verum cum pium sit ut pro dictorum fratrum laboribus ac periculosis discursibus evitandis nec non quod animarum salus possit provenire facilius apostolice sedis circumspecte super prohibitione hujusmodi oportune remedium provisionis apponat. Nos devotionis vestre precibus inclinati ut singuli vestrum in suis provinciis cum diffinitoribus in provincialibus capitulis congregatis fratres in sacra pagina eruditos examinare ac approbare et eis officium predicationis deum habendo pre oculis committere valeant vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum. Datum Laterani tertio Kalendas Novembris pontificatus nostri anno primo.

6.

Pave Innocentius IV tillader Minoriterordenens Generalminister samt Provincialministrene i sine Jurisdictioner at absolvere de Brödre af Ordenen, som ere Exkommunikations- eller anden Straf hjemfaldne, i de samme Tilfælde, hvori det er Erkebisper og Biskopper tilladt, og hvad enten Forseelsen er begaaet för eller efter Indtrædelsen i Ordenen, medens dog de mest graverende Tilfælde skulle henvises til Kuriens Afgjörelse. Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor i Msscr. Barth. III (D) S. 31-33.

30 Oktbr. 1243.

Rom (Lateran).

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et universis ministris provincialibus ordinis fratrum Minorum presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Licet ad hoc fratrum vestri ordinis pia desudet intencio ut ab eis in hiis que faciunt prudenter et provide procedatur per hoc et sue religioni pro

« AnteriorContinuar »