Imágenes de páginas
PDF
EPUB

alios, fratribus dicti ordinis [Minorum provintie Datie efficacis defensionis presidio assistentes, ac facientes constitutionem eandem, quo ad omnia ejus capitula prout jacet, firmiter observari, non permittatis contra tenorem ipsius memoratos fratres molestari [et5 predictis prelatis rectoribus et clero sive aliis vel eis gravamina aut injurias irrogari, facturi ipsis fratribus de illatis eis injuriis molestationibus et gravaminibus, ac de extorta ab eis canonica portione, et quarta episcopali contra tenorem eundem, in illis videlicet que judicialem [requirunt indaginem, per viam judicii in aliis vero prout qualitas [ipsorum exegerit, justitie complementum: ita quod officium [pietas, et jurisdictio vestra ex nunc [perpetuata1o censeantur, molestatores et [injuriatores 11 hujusmodi, nec non contradictores et rebelles, quandocumque et [quotienscumque12 expedierit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non [obstante 13 tam de duabus dietis in concilio generali, quam felicis recordationis Bonifacii pape viij predecessoris nostri, quarum prima cavetur ne quis, certis exceptis casibus, extra suam civitatem et diocesin, secunda vero ne reus alterius diocesis ultra unam dietam a finibus ejusdem diocesis ad judicium evocetur: et aliis quibuscumque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis pontificibus tam de judicibus delegatis, quam conservatoribus aut aliis editis, que vestre possent in hac parte jurisdictioni aut potestati, ejusque libero exercitio quomodolibet obviare; seu si aliquibus a sede apostolica sit indultum, quod excommunicari suspendi vel interdici non possint per literas apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et [quibuslibet 14 aliis indulgentiis 15 privilegiis et literis apostolicis quibuscumque, et in quacumque forma verborum concessis, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta dicte jurisdictionis sive potestatis explicatio possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum oporteat in nostris literis fieri mentionem. eandem insuper vobis, eisdem modo et forma per omnia jurisdictionem et potestatem concedimus circa conservationem aliorum privilegiorum, que iidem fratres a nobis habent, vel a Romanis pontificibus hactenus habuerunt. Datum [Rome apud sanctum Petrum, quarto Nonas Aprilis 16 pontificatus nostri anno primo. (1) venerabili fratri archiepiscopo Ravennaten. et Bononien. et Paduan. et Firman. episcopis. (2) quondam. (3) cuncta. Se foreg. Brev.

Prædicatorum provinciæ Lombardiæ.

requirant.

[blocks in formation]

(8) corum. (9) potestas.

[blocks in formation]
[ocr errors]

(16) Laterani vi. Idus Martii (ɔ: 10 Marts).

[ocr errors]

(4)

(6) prædictis tilfõies. (10) perpetua. (11) injuratores.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Pave Benedictus XI udvider den Minoriterordenen af tidligere Paver tilstaaede

Exemption fra Sekulargeistlighedens og umiddelbare Henförelse under Pavestolens Jurisdiktion, til at gjælde i alle, ogsaa de hidtil undtagne Tilfælde. Efter Afskr. i Msser. Barth. III (D) S. 290-92 af en Afskr. fra Aar 1500. (Trykt i Waddings Annal. Minor. VI p. 445–46, jfr. m. V p. 562, hvorfra Varianterne.) 76.

2 April 1304.

Rom (Vatikanet).

Benedictus episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali et provincialibus ministris ac universis [fratribus1 ordinis fratrum Minorum salutcm et apostolicam benedictionem. Inter ceteros ordines quos celestis agricole summa benignitas in orto plantavit ecclesie sacrum vestrum ordinem [jam2 per orbis provincias superna gratia propagante diffusum dum minori fungeremur officio sincera caritate dileximus ad statum ejus feliciter promovendum sollicitis studiis intendentes nec minuit [utiques sed auxit potius circa [ipsum prehabite dilectionis affectum persone nostre subsecuta promotio ad5 apostolice dignitatis cum tanto propensius ad ipsius ordinis intendamus augmentum [quanto 6 nobis facultas prestantior [quamque nostris non exigentibus meritis [noscitur celitus attributa. Licet igitur nonnulli Romani pontifices predecessores nostri prefatum ordinem a prelatorum jurisdictione quorumlibet prorsus exemerint ipsumque fore decreverint per ipsorum litteras speciales exemptum. Nos tamen ordinem ipsum ab salutis fructus innumeros qui ex ipso noscuntur animabus fidelium provenire gerentes in visceribus caritatis et propterea nolentes omnino ut quisquam cujuscumque sit ordinis dignitatis conditionis aut status vos generaliter [vel9 specialiter ac prefatum ordinem super exemptione ipsius ac aliis [vestris dictique10 ordinis libertatibus et immunitatibus quibuscumque sub quavis forma vel expressione verborum vobis et eidem ordini ab apostolica sede concessis impugnare impetere ac turbare valeat vel quomodolibet molestare vos et ordinem ipsum ab [omnium 11 et singulorum quorumlibet prelatorum et personarum ecclesiasticarum omnimoda potestate ac jurisdictione prorsus eximimus de apostolice plenitudine potestatis ita quod nec etiam [ratio. .12 delicti commissi vel initi contractus aut rei site posite vel existentis extra loca vestra exempla possitis coram eis, non obstante [institutione 13 felicis recordationis Jnnocentii papa iiij.ti predecessoris nostri in contrarium edita impeti molestari seu quomodolibet [conveniri14 decernentes vos et ordinem [supradictum 15 immediate eidem sedi ac soli tantummodo Romano pontifici subjacere, ecclesias insuper oratoria domos et loca que tenetis et inhabitatis ad presens et tenebitis ac inhabitabitis in futurum dum et quotiens vos illa tenere ac inhabitare contigerit exempta prorsus exi

Nulli ergo

stere nulloque medio sedi subesse decernimus prelibate. omnino hominum liceat hanc paginam nostre exemptionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum iiij. Nonas Aprilis pontificatus nostri anno primo.

[blocks in formation]

0

[blocks in formation]

--

(2) tam.

[ocr errors][merged small][merged small]

(11) omni. (15) ipsum.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Biskoppen og Kapitlet i Oslo udnævne Fuldmægtige til at overbringe Erkebiskop Jörund sin Appel til Pavestolen i Anledning af sin paastaaede Ret til at deltage i Valget paa ny Biskop i Hammer, hvortil den Hammerske Kannik Ingjald er udseet af Kapitlet sammesteds, og bemyndige dem til at tage de i denne Sag nödvendige Forholdsregler.

Efter Afskr. m. Arnes egen Haand bl. Apogr. Arn. Magn. paa Univ. Bibl. i Kbhvn. (Se Dipl. Norv. I. No. 105 og Keyser, Den n. Kirkes Hist. II. S. 104-6).

77.

16 August 1305.

Oslo.

1

eorum in solidum, ita quod non sit melior conditio occupantis; sed quod unus eorum inceperit, alii possint finire ad appellandum; ne reverendus pater et dominus noster, dominus Jerundus dei gratia archiepiscopus Nidrosiensis electionem de persona Jngelldi canonici Hamarensis, contra canones et apostolice sedis privilegia attemptalam confirmet, et ne eidem ecclesie Hamarensi ut superior provideat, vel ut compromissarius aliquem eligat, et ne predicte ecclesie canonici nos de cetero spolient possessione juris eligendi vel quasi, in qua retroactis temporibus fueramus. Damus insuper eisdem procuratoribus nostris speciale mandatum ad jurandum corporaliter, tactis a se sacrosanctis ewangeliis, in animas nostras, quod credimus ea, que in appellatione ipsa exprimunt, vera esse et nos posse probare, et ad illa probanda sufficientes probationes habere, et ad appellationes legendum et prosequéndum, et apostolos petendum, et alium seu alios loco sui substituendum. Volentes. etiam relevare dictos procuratores nostros ab onere satisdationis, promittimus sub ypotecha rerum nostrarum et bonorum nostrorum, judicio sisti et judicatum solvi, cum omnibus clausulis suis, ac ratum habere quicquid per dictos procuratores seu ab ipsis substitutos factum fuerit in premissis et quolibet premissorum. Jn cuius rei testimonium sigilla

nostra presentibus sunt appensa. Datum Asloye, anno domini .m.o ccc.° v. xvij. Kal. Septembris.

(1) Antecedentia abscissa sunt (Arne Magnussens Bemærkning).

78.

Den pavelige Pōnitentiarius Kardinal Berengarius foreskriver Abbeden i St. Johannes's Augustinerkloster i Bergen, hvorledes han skal forholde sig med de Novicer, der have gjort sig skyldige i Ulydighed og Vold mod geistlige, eller som ved Simoni ere indkomne i Klostret.

Efter Afskr. i Msser. Barth. IV (E), S. 206-8, jfr. m. Apogr. Arn. Magn. (Trykt i Langes Klosterhistorie, 1ste Udgave, S. 752—54).

4 Februar 1308.

Poitiers. Berengarius miseratione divina tituli sanctorum Nerei et Achillei presbiter cardinalis, religioso viro, abbati, monasterii sancti Johannis Baptiste, ordinis sancti Augustini, Bergis, salutem in domino. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod novitii tui monasteri(i), canonici et conversi, pro violenta injectione manuum in se ipsos invicem, [et] religiosas alias personas, sive clericos seculares, in canonem late sententie inciderunt; aliqui vero pro detentione proprie conspirationis offensa, denegata tibi et aliis suis superioribus obedientia, transgressionibus statutorum ipsius ordinis, et aliorum suorum superiorum et regularium mandatorum, excommunicationis incurrerunt sententias, in tales generaliter promulgatas; plures etiam ex eis, aliis assentientibus vel ad hoc assensum prestantibus, in ipso ordine vel monasterio, symoniacum habuerunt ingressum; quorum quidam, sic ligati, ordines receperunt, ministrarunt in ipsis, et alias se ingesserunt divinis. super quibus, tanquam pastor providus de subditorum salute sollicitus, supplicari fecisti humiliter, eis per sedem apostolicam misericorditer provideri. Nos igitur ex favore, qui religioni debetur, auctoritate domini pape, cujus penitentiarie curam gerimus, discretioni tue committimus, quatinus predictis manuum injectoribus, qui in se invicem, per te, illis vero qui [in] religiosos alios seu clericos seculares, manus temerarias injecerint, per te ac eorum prelatos, post competentem satisfactionem, injuriam passis exhibitam, ac aliis excommunicatis ex causis predictis, purgatis per satisfactionem condignam suis excessibus, super premissis perjuriorum reatibus, horarumque canonicarum omissionibus, ac peccatis aliis, que tibi confitebuntur, (nisi talia fuerint, et nisi forte eorum excessus adeo difficiles fuerint vel enormes, quod merito sit super eis sedes consulenda predicta) debite absolutionis beneficium impendas, hac vice, juxta formam ecclesie consuetam, et injuncta inde eorum cuilibet, super

premissis, pro modo culpe, penitentia salutari, et aliis, que ei de jure fuerint injungenda, quodque si quibus, per predicta perjuria, ad satisfactionem tenentur, satisfaciant competenter; et si licita fuerint juramenta, ad eorum et horarum canonicarum observantiam redeant, ut tenentur; cum illis, qui predicto modo ligati, per simplicitatem et juris ignorantiam ordines receperint, ministrarunt in ipsis, vel alias se ingessere divinis, eis ad tempus, prout expedire videris, illis vero, qui talia scienter, non tamen in contemptum clavium, presumpserunt, per biennium, a suorum ordinum exsequtione suspensis, tandem, suffragantibus eis meritis, alioque canonico non obstante, super irregularitate ex premissis contracta, et sic susceptorum exsequtione ordinum, misericorditer auctoritate predicta dispenses; proprium autem, si quod habuerint dicti canonici et conversi, in tuis facias manibus resignari, in utilitatem monasterii ipsius fideliter convertendum; acturus cum eis in casibus symonie juxta statuta concilii generalis. Datum Pictavis. ij Non: Februarii, pontificatus domini Clementis .v. anno tercio.

79.

Kong Haakon (V) udsteder Leidebrev for de Underhandlere, der fra dansk
Side skulle möde ham i Viken omkring 23 Mai for at handle om Frigi-
velse for Junker Nikolas (Jakobsson af Halland).

Efter Afskr. i Msscr. Barthol. IV (E) S. 334, jfr. m. Apogr. Arn. Magn.
(Trykt i Thorkelins Analecta, S. 97-98 og Dipl. Svec. II. No. 1573).

20 Marts 1308.

Bergen.

Omnibus [presens scriptum cernentibus] H[aquinus] dei gracia rex Norwegie [salutem in domino sempiternam]. Notum facimus universis, quod nos damus et concedimus per presentes salvum et securum conductum, quibuscumque prelatis vel militibus, ex parte magnificorum principum dominorum Erici regis Dacie et Christophori fratris sui, ad nos libere veniendi in Vichiam, super deliberacione domicelli Nicolai nobiscum decimo kal. Junii, vel citra tempus illud volentibus placitare et nobiscum tempore placitacionis morandi, nec non a die placitacionis finite, infra vicesimum diem, pro nobis et nostris omnibus et singulis, ad propria libere redeundi; mandantes omnibus et singulis, tam extraneis quam indigenis, infra districtus nostri potestatem constitutis, sub pena capitis, ne quis ipsum presentem conductum ausu temerario violet vel infringat, sed pocius ipsos, durante conductu presente, omnes ipsos benigne recipiant et honeste pertractent. Jn cujus rei testimonium sigilla, reverendi patris domini Arnonis dei gracia Bergensis ecclesie episcopi, et discretorum virorum de consilio nostro, dominorum Erici

Uor M

« AnteriorContinuar »