Clavis Curriculi [Curriculum stili Latini, by B.H. Kennedy].

Portada
 

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 52 - ... est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus...
Página 82 - Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus 15 coniecit urbanasque eas appellavit.
Página 24 - ... visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur ; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum ; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret.
Página 57 - Vinum etiam parvulis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque libertis. Animadvertit qui mihi proximus recumiobebat et an probarem interrogavit. Negavi. 'Tu ergo' inquit ' quam. consuetudinem sequeris '? ' Eadem omnibus pono : ad cenam enim, non ad notam invito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi '.
Página 63 - Haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent.
Página 78 - Quorum ego orationes si ut spero ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus ut ea non abhorreant a more nostro — quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tarnen ut generis eiusdem sint elaboravimus — , erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere.
Página 82 - ... visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.
Página 69 - Ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant.
Página 46 - Graeci vocant; et his consentaneas actiones sic adhibet, ut nosmet ipsi, qui animis movemur et sensibus. talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel prudentia vel providentia appellari recte possit — Graece enim ncovoia dicitur — , haec potissimum providet et in his maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus.
Página 82 - Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit...

Información bibliográfica