Imágenes de páginas
PDF
EPUB

3

supposite fuerint ecclesiastico interdicto, tamen venerabilis frater noster.. episcopus Caminensis et dilecti filii Caminensis et Lubucensis1 ccclesiarum capitula et clerus civitatum et diocesium predictarum interdictum huiusmodi observare nimis dampnabiliter negligunt vel contempnunt, quod non indigne moleste ferimus, si est ita, quocirca discretioni tue per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus per te vel alium seu alios prefatis episcopo, capitulis et clero pro parte nostra mandes districtius et iniungas, ut interdictum huiusmodi quousque plene nobis et eclesie Romane predicte de dicto censu pro toto tempore, quo ab ipsius solutione cessarunt, satisfactum fuerit, observent et faciant inviolabiliter observari, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Porro, quia si forsan prelibati episcopus capitula et clerus se rebelles super observatione interdicti huiusmodi exhiberent, nequaquam expediret nos tante tamque dampnabilis et perniciose temeritatis et transgressionis audaciam conniventibus oculis absque correctione debita pertransire, super hiis simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii recepta informatione fideli, nos exinde de transgressoribus huiusmodi nominatim et distincte, videlicet, ut possimus exigente iusticia procedere contra eos, efficere studeas certiores. Datum Avinione V nonas Maii anno secundo.

Reg. Vat. 137 f. 251-252 nr. 1039. Ed. Theiner, MP. I, p. 471 nr. 607.
1 MS. Lubicensis.
3 In margine MS, a dextra.

2 fili.

5. Clemens pp. VI archiepiscopo Gneznensi eiusque suffraganeis mandat, quatenus omnes pecunias in partibus Poloniae collectas camerae transmittant. Avinione 3 Mai 1344.

Venerabilibus fratribus.. archiepiscopo Gneznensi eiusque suffraganeis. Grate relationis assertio perduxit ad nostri apostolatus auditum, quod super collectione tam census, qui denarius beati Petri vulgariter nuncupatur in illis partibus, quam aliis proventibus in partibus illis cameram nostram contingentibus, dudum per dilectum filium magistrum Galhardum de Carceribus, prepositum ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, tunc collectorem census et proventuum huiusmodi auctoritate apostolica deputatum, vobis commissa, vos gessistis solerter fideliter et prudenter; vestram igitur fidelem in hac parte diligentiam multipliciter in Domino commendantes, volumus et fraternitati vestre mandamus, quatenus omnes pecunias per vos de predictis collectas, cum per dilectum filium Arnaldum de Lacaucina, canonicum eiusdem ecclesie Titulensis, nunc collectorem in predictis partibus deputatum, requisiti et exhortati fueritis, ad prefatam cameram transmittatis, eam clare certificaturi nihilominus, de quibus proventibus collecte fuerunt peccunie huiusmodi, quas mittetis. Datum Avinione V nonas Maii anno secundo.

Reg. Vat. V. 137 f. 252 nr. 1040. Ed. Theiner, MP. I. p. 472, nr. 611.

6. Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina committit, quatenus ab omnibus subcollectoribus rationes recipiat, eique potestatem absolvendi ipsos et quitandi de receptis concedit. Avinione 3 Maii 1344.

Dilecto filio Arnaldo de Lacaucina, canonico ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, in Ungarie et Polonie regnis ac partibus circumvicinis apostolice Sedis nuncio. Volentes, quod omnes et singuli subcollectores, cuiuscumque status dignitatis vel conditionis existant, qui tam per dilectum filium magistrum Galhardum de Carceribus, prepositum ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, quam quoscunque alios collectores in Ungarie ac Polonie regnis et circumvicinis partibus per Sedem apostolicam hactenus super proventibus, ad cameram Sedis apostolice ibidem spectantibus, constituti fuerint, super omnibus et singulis ab eis nomine dicte camere receptis, assignatis et alias gestis quomodolibet, de quibus se reddidisse legitimas non ostenderint rationes, eas tibi nomine ipsius camere reddere reliquaque teneantur prestare, discretioni tue per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus ab eisdem subcollectoribus et eorum singulis rationes predictas integraliter et perfecte audias, examines et recipias una cum reliquis. Contradictores quoslibet etc. Datum ut supra. [Avinione V nonas Maii anno secundo].

Reg. Vat. 137 f. 252 nr. 1041. Ed. Theiner, MH. I. nr. 1004. P. 237 nr. 387.

Reg. Klicman, MVB. I,

7.

Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina, potestatem tribuit, ut quascumque personas ad praestandum sibi securum conductum censuris ecclesiasticis compellat. Avinione 3 Maii 1344.

Eidem. Cum nos de tue discretionis et fidelitatis industria confidentes, diversa negocia, nos et ecclesiam Romanam ac cameram nostram in Ungarie et Polonie regnis et circumvicinis partibus tangentia, tibi per diversas nostras litteras committamus, cupientes negocia huiusmodi per tuam solertem et fidelem diligentiam prosperari, ut quascunque personas ecclesiasticas, religiosas et seculares, exemptas et non exemptas, regnorum et partium predictorum, de quibus iuxta qualitatem negociorum ipsorum expedire videris, etiam si pontificali vel quavis alia prefulgeant dignitate, ad suscipiendum, exequendum et complendum commissiones, quas eis circa hec duxeris rationabiliter faciendas, necnon et ad prestandum tibi, cum per regna et partes huiusmodi te pro ipsorum prosecutione negociorum ire, redire ac morari contigerit, securum conductum, prout urgente seu cogente necessitate illo indigueris, et a te super hoc requirentur, compellere, si, quando, ubi et quotiens expedierit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita valeas. Non obstante etc. Datum ut supra. [Avinione V nonas Maii anno secundo].

Reg. Vat. 137 f. 252′ nr. 1042. Reg. Klicman, MVB. I, p. 238, nr. 388.

8. Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina mandat, quatenus processus contra Boleslaum ducem Bregensem et Nicolaum de Bancs, canonicum Wratislaviensem prosequatur. Avinione 3 Maii 1354.

Eidem. Cum sicut intelleximus dilectus filius magister Galhardus de Carceribus, prepositus ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, dudum in partibus regnorum Ungarie et Polonie apostolice Sedis nuncius, adversus Nicolaum de Bancz, canonicum Wratislaviensem et nobilem virum Boleslaum, ducem Bregensem, ratione quorundam proventuum ad cameram nostram spectantium, in quibus tenebantur, sicut adhuc tenentur eidem, certos processus tam excommunicacionis quam alias penas et sententias continentes, auctoritate litterarum Sedis apostolice sibi directarum, super hoc fecerit iusticia exigente, quibus ipsi parere nondum, sicut asseritur, curaverunt, discretioni tue prosequendi et agravandi dictos processus vel alios de novo, sicut expedire videris, contra ipsos canonicum et ducem et eorum quemlibet iuxta tenores litterarum prefato preposito, ut premittitur, super hiis directarum, faciendi et alias contenta in eisdem litteris ac tibi directe fuissent et tu in predictis processisses auctoritate ipsorum, exequendi plenam concedimus tenore presentium facultatem. Datum ut supra. [Avinione V nonas Maii anno secundo].

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

9. Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina mandat, quatenus pecunias in partibus Poloniae et Ungariae collectas, Iacobo de Malabayla, mercatori Astensi, usque ad summam 100 marcarum auri assignet. Avinione 3 Maii 1344.

Eidem. Cum de tue fidelitatis et discretionis industria plenam1 in Domino fiduciam obtinentes, te collectorem proventuum, ad nos et ecclesiam Romanam ac cameram nostram in Ungarie et Polonie regnis et vicinis eis partibus spectantium, duxerimus deputandum, volumus, quod de pecuniis de dictis proventibus collectis vel per te imposterum colligendis possis per personas, de quibus tibi videbitur, fide ac facultatibus ydoneas, dilecto filio Iacobo de Malabayla, mercatori Astensi curiam Romanam sequenti, vel eius sociis aut factoribus in villa de Brugis, Tornacensis diocesis, usque ad summam centum marcharum auri de XXII caracteribus valeas singulis vicibus assignare, per eundem mercatorem postmodum dicte camere persolvendam; sic tamen, quod cum huiusmodi summam, ut prefertur, assignaveris mercatori, sociis vel factoribus supradictis, summam consimilem non assignes, quousque tibi per litteras dicte camere vel alias legitime constiterit, illam fuisse ipsi camere. persolutam. Nos autem predicto mercatori, quod per se vel socios et factores predictos te de hiis, que inde sibi assignanda duxeris, ut premittitur, absolvere valeat plenius et quittare, plenam concedimus per alias litteras facultatem. Volumus autem, quod eandem cameram de assignatione huiusmodi,

quotiens eam feceris, efficere studeas per publicum instrumentum certiorem. Datum ut supra. [Avinione V nonas Maii anno secundo].

[blocks in formation]

10. Clemens pp. VI Iacobo de Malabaila, mercatori Astensi, nunciat, se Arnaldo de Lacaucina mandasse, ut ipsi de pecuniis collectis in partibus Poloniae et Ungariae usque ad summam 100 marcarum assignari faciat.

Avinione 3 Maii 1344.

[Iacobo de Malabayla]1. Volentes, quod dilectus filius Arnaldus de Lacaucina, canonicus ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, collector proventuum, ad nos et ecclesiam Romanam ac cameram nostram in regnis Ungarie et Polonie ac partibus eis circumvicinis spectantium, auctoritate apostolica deputatus, de pecuniis collectis de dictis proventibus vel colligendis per ipsum tibi vel sociis aut factoribus tuis in villa Brugensi, Tornacensis diocesis, usque ad summam centum marcharum auri de XXII caracteribus, quotiens expedire viderit, per personas fide ac facultatibus ydoneas faciat assignari, per te postmodum eidem camere fideliter exsolvendam, ita tamen, quod cum unam summam huiusmodi tibi vel eisdem sociis seu factoribus assignaverit, ut prefertur, donec per litteras prefate camere vel alias sibi constiterit, quod illam supradicte camere solveris, aliam non assignet, et inde sibi nostras litteras dirigamus, ut summam huiusmodi, quotiens eam tibi vel eisdem sociis seu factoribus modo premisso assignaverit, per te seu socios aut factores predictos, quos ad hoc duxeris specialiter deputandos, recipere ac eundem canonicum et quosvis alios assignantes absolvere plenius valeas de hiis, que tibi vel eisdem sociis aut factoribus assignata exinde fuerint et quitare plenam tibi concedimus tenore presentium facultatem. Datum Avinione V nonas Maii anno secundo.

[blocks in formation]

11. Clemens pp. VI Arnaldum de Lacaucina Casimiro regi Poloniae commendat. Avinione 3 Maii 1344.

Carissimo in Christo filio nostro Casimiro regi Polonie illustri. Cum dilectum filium Arnaldum de Lacaucina, canonicum ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, proventuum, ad nos et ecclesiam Romanam ac cameram nostram infra partes regni tui spectantium, collectorem per nostras duxerimus litteras deputandum, nos ipsum et negotia commissa sibi regie benivolentie commendantes, regalem magnificentiam attentius deprecamur, quatenus super premissis eidem pro nostro et apostolice Sedis reverentia favorem optimam

velit sublimitas regalis impendere ac ab officialibus et subditis regiis faciat exhiberi. Datum Avinione V nonas Maii anno secundo.

Reg. Vat. 137 f. 253 nr 1047. Reg. Klicman, MVB. I, p. 239 nr. 392. MH. I. nr. 1005-1006.

Cf. Theiner,

12. Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina 11, flor. auri singulis diebus de proventibus camerae percipiendos assignat. Avinione 17 Maii 1344.

Dilecto filio Arnaldo de Lacaucina, canonico ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis. Cum tibi, de cuius fidelitate ac discretione confidimus, diversa negocia, ecclesiam Romanam et cameram nostram in Ungarie ac Polonie regnis et partibus eis vicinis tangentia, duxerimus committenda, nos volentes tibi pro te tuisque familiaribus de necessariis congrue provideri, tibi unum florenum et dimidium auri per te singulis diebus, quibus in prosecutione dictorum negociorum laboraveris, percipiendos et habendos de proventibus eiusdem camere a te colligendis in eisdem partibus pro eisdem necessariis tuisque stipendiis tenore presentium deputamus. Datum Avinione XVI kalendas Iunii anno secundo.

Reg. Vat. 137 f. 269 nr. 1093. Reg. Klicman, MVB. I nr. 386.

13. Clemens pp. VI Arnaldo de Lacaucina officium tabellionatus duobus clericis concedere dat facultatem.

Avinione 17 Maii 1344.

Eidem. Cupientes negotia diversa ecclesiam Romanam et cameram nostram tangentia in Ungarie ac Polonie regnis et partibus eis vicinis per nos tibi commissa per tue sollicitudinis studium adhibitis cautelis ydoneis prosperari, ut duobus clericis non coniugatis nec in sacris ordinibus constitutis, quos post diligentem examinationem a te faciendam ydoneos repereris, ad tabellionatus officium exercendum illud unicuique ipsorum auctoritate nostra concedere valeas, prius ab utroque ipsorum iuramento nostro et eiusdem ecclesie Romane nomine iuxta formam inferius annotatam recepto, plenam tibi concedimus tenore presentium facultatem. Forma autem iuramenti, quod quilibet eorundem prestabit clericorum presentibus inseri, ut per eam plenius instruantur, fecimus, que dinoscitur esse talis. Ego clericus non coniugatus nec in sacris ordinibus constitutus.. diocesis ab hac hora inantea fidelis ero beato Petro et sancte Romane ecclesie ac domino meo domino Clementi pp. VI et successoribus suis canonice intrantibus, non ero in consilio, auxilio, consensu vel facto, ut vitam perdant aut membrum vel capiantur mala captione. Consilium, quod mihi per se vel litteras aut nuncium manifestabunt, ad eorum dampnum scienter nemini pandam, si vero ad meam noticiam aliquid devenire contingat, quod in periculum Romani pontificis aut ecclesie Romane vergeret seu grave dampnum, illud pro posse impediam, et si hoc impedire non possem, procurabo bona fide id ad noticiam domini pape perferri. Papatum Romanum et regalia sancti Petri ac iura ipsius ecclesie specialiter, si qua eadem ecclesia in civitate vel terra, de qua sum oriundus habeat, adiu

« AnteriorContinuar »