Imágenes de páginas
PDF
EPUB

II.

Wenceslaus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, domui fratrum Teutonicorum in Novosedlic (Slawkow) varia jura concedit. Dt. Brunae in vigilia ascensionis domini 1294.

Wencezlaus dei gratia rex Bohemie, et Marchio Moravie. Ob datoris gratiarum reverentiam, a quo gratis accepimus, que habemus, gratiose liberalitatis officium libenter in suis famulis exercemus, ut dum per opera, que sibi sunt placita, benefactorem nostrum recognoscimus, receptis ab eo reddamus gratiis digniores. Per presens igitur privilegium ad notitiam presentium, et memoriam deferimus futurorum, quod nos principaliter cupientes complacere regi regum, per quem regnantium eriguntur solia, et teguntur, ac per consequens intendentes ex quadam singulari prerogativa gratie, qua honorabilem virum fratrem Didoldum dilectum nobis commendatorem provincialem per Boëmiam et Moraviam, ordinis cruciferorum domus Teutonice propter probitatis sue merita et plurima servitia, nobis per eum exhibita prosequimur ordinem suum et domus sibi subjectas congruis beneficiorum, et libertatum gratiis decorare, ac volentes nichilominus, ut idem frater Didoldus proinde eo amplius nostris, et regni insistat servitiis temporibus in futuris ipsi fratri Didoldo, ac ordini suo et domui in Novosedlicz in persona sua has gratias, que subsequuntur inferius, duximus faciendas, videlicet, quod universos et singulos cruciferorum homines manentes in Novosedlicz, et villis ipsi foro Novosedlicz adjacentibus a iurisdictione omnium beneficiariorum terre Moravie eximimus, et absolvimus ex certa nostra scientia et gratia speciali, dantes eis potestatem plenariam habendi, et erigendi apud ipsum forum Novosedlicz patibulum, ac quoslibet excessus, qui in hereditate eorum commissi fuerint, secundum consuetudines approbatas, et iura civilia animadversione debita puniendi. Et ut dicti cruciferi in Novosedlicz tanto uberiorem gratiam a nobis se fore sentiant, assequuntur, statuimus et volumus, ut nullus camerariorum, purccraviorum, officialium, et villicorum nostrorum a singulis hominibus, qui in foro Novosedlicz merces sive res quascumque venales habuerint, ratione officii, quod Lowche dicitur vulgariter, seu quorumlibet aliorum officiorum aliquem questum sive denarios exigat vel requirat, quia et emptores et venditores rerum

quarumcunque in predicto foro Novosedlicz a solutionibus quibuslibet juris Lowche, sive fori plena gaudere volumus libertate. gaudere volumus libertate. Addicimus preterea

et decernimus, ut si predicti cruciferi in Novosedlicz aliquam domum in civitate Brunensi sua emerint pecunia, vel si eis aliqua domus ibidem donata fuerit, quod eadem domus empta per eos, vel donata ipsis a solutione quarumlibet collectarum perpetuo sit libera et exempta. Universis igitur camerariis, burgraviis, beneficiariis, officialibus, forestariis, villicis, judicibus et civibus nostris tenore presentium damus districtius in mandatis, quatenus predictos cruciferos de Novosedlicz, et homines eorum contra exemptiones, donationes, et libertates nostras in presenti privilegio expressas non presumant, sicut gravem indignationis nostre offensam evitare diligunt quomodolibet perturbare. Sed si contra predictos cruciferos de Novosedlicz vel homines ipsorum quisquam aliquid preponere habuerit actionis, is coram nobis et nullo alio, vel coram eo, cui ipsas causas specialiter duxerimus delegandas, de ipsis sibi judicium et justitiam postulet exhiberi, quia ipsos a singulis beneficiariis et officialibus terre nostre testimonio presentium esse liberos volumus, et exemptos. In quarum exemptionum, donationum et libertatum nostrarum testimonium et robur perpetuo duraturum praesentes fieri et sigillorum nostrorum jussimus munimine roborari. Datum Brune, per manus magistri Joannis prepositi Saccensis prothonotarii nostri Moravie. Anno Domini Millesimo CC. LXXXX. IIII. in vigilia ascensionis domini.

Ex originali in archivo Freudenthalensi.

III.

Theodoricus, episcopus Olomucensis, confert Gerhardo de Medelec feudum in Biterne. Dt. in Hotzenplotz in die b. Agnetis 1294.

Nos Theodoricus, dei gracia episcopus Olomucensis. Notum facimus vniversis, presentes litteras inspecturis, quod, cum Hermannus, quondam aduocatus de Wischow, feodum ab ecclesia nostra sibi collatum canonice in villa nostra Sals, scilicet VI laneos possideret, tandem eo petente alios VI laneos in districtu Hoczenplocensi in villa Biterne pro illis VI

laneis in Sals sibi in concambium dedimus eo iure, sicut et priores habuerat, possidendos. Postmodum vero prefatus Hermannus, cum essemus in Hoczenplocz, in nostra presentia constitutus petiuit, ut, quia eosdem VI laneos in Biterne Girhardo de Medelec de fauore nostro vendiderat, venditionis sue benignum faueremus assensum, et eundem Gerhardum de eodem feodo VI laneorum in Biterne inuestire fauorabiliter dignaremur. Nos eius precibus annuentes, sepedictum Gerhardum de feodo inuestimus graciose, imponentes ei obsequium faciendum pro ipso, ut in vno equo cum balista et lancea nobis debeat strenue deseruire. In cuius rei testimonium presens scriptum sibi dari fecimus, nostro sigillo munitum. Datum in Hoczemplocz, anno domini M. CC. L. XXXX. IV. in die beate Agnetis.

1

Cod. chart. I. p. 79. in archivo archiepiscopali Olomuc.

IV.

Hron de Hroska duos laneos in Surowice Henrico, hospiti suo Brunensi obligat. Dt. Brunae IX Kalend. Maji. 1294.

Vniuersa negocia, que stare cupiunt, et statu solido litterarum testimonio fiunt firmiora. Nos igitur Hron, miles dictus de Hroska, vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse uolumus protestando, quod Henrico, hospiti nostro Brunnensi, in summa X. marcarum argenti puri sumus obligati, pro qua summa duos laneos in nostra uilla Zurowiz dicta sitos eidem hospiti exposuimus in hunc modum, vt in XIIII. diebus post festum s. Michaelis proxime nunc instans summam dictam pecunie prefato conciui modis omnibus teneamur persoluisse. Sin autem, quod absit, vllo casu uel ulla negligencia interueniente, predictam summam non persoluerimus, sepedictus hospes memoratos laneos iure hereditario possidebit, hoc tamen adiecto, vt singulis annis vnum fertonem argenti nobis pro censu dabit de duobus laneis supradictis, et post mortem nostram eundem censum filio nostro Mathye dicto ordinauimus iuro patrimonii possidendum. In cuius rei testimonium presentes nostro sigillo et domini Hartmanni de Holstain viri nobilis et Brebiconis Zudarii iudicii prouincialis Brunnensis sigillis qui testes

huius rei sunt duximus roborandum. Acta sunt hec Brunne in domo supradicti hospitis, anno dominice incarnationis M. CC. nonagesimo. IIII. Nono Kalendas Maij in die s. Georij.

Ex originali in archivo Melitensium Pragae.

V.

Dymetrius et Gertrudis conjux ac Woyslawa socrus ejusdem de Deblin conferunt ecclesiam et jus patronatus in Deblin ordini cruciferorum theutonico, nihil utilitatis sibi in ea reservantes. - Inter testes: Bruno, camerarius Moravie, Hartmannus de Holensteyn, Jacobus praepositus de Tusnowicz, Magister Henricus plebanus de Witis, frater Andreas de Nowosedlicz, frater Vlricus de Hosteradicz, frater Hermannus de Crumnov et frater Henricus de Meli (?) ac aliis religiosis et tam secularibus clericis quam laicis fide dignis. Datum Brune pridie Kalend. Maji. 1294.

Originale in archivo Freudenthalensi.

VI.

Ambrosius, plebanus de Křidlowice profitetur, se decimas V. laneorum ibidem ad tempora vitae suae accepisse a monasterio Lucensi. Dt. in Luca XIII. Kalendas Junii. 1294.

Ego Magister Ambrosius, plebanus de Grilwich, tenore presencium profiteor et protestor, decimas V. laneorum in Grilwich, ad monasterium Lucense spectancium, ad ipsum monasterium predictum ex antiquo tempore pertinentes, ex speciali gracia domini abbatis et conuentus obtinere ab eis ad tempora uite mee pro uno tantum modio siliginis, eis in signum recognitionis annis singulis persoluendo; ita, quod de iure parrochialis mea ecclesia in Grilwich sibi non potest eos, neque debet aliquatenus vendicare. In cuius protestationis et recognitionis mee testimonium presentes litteras conscripsi, et tam sigillo dominj nostri quam meo ipsas sigillari prouidi. Datum in Luca. Anno dominj M. CC. XC. quarto. XIII. Kalendas Junij.

Ex originali in archivo monasterii Lucensis. L. 10.

VII.

Thobias, episcopus Pragensis, vidimat bullam Alexandri IV. papae de parochiis, quae monasterium Brewnowense in Moravia habet. Dto. Pragae pridie Kalend. Junii. 1294.

Nos Thobyas, dei gratia Pragensis episcopus, notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod nos litteras sanctissimi in Christo patris Alexandri pape, quas non uiciatas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte abolitas cum uera bulla pendenti vidimus, et coram nobis legi audiuimus, in hec uerba: Alexander episcopus seruus seruorum dei etc........ IX. Kalend. Novembris 1256. T. III. n. CCXXXVII. In cuius rei testimonium presens scriptum fieri et tam nostro, quam capituli nostri Pragensis sigillis fecimus roborari. Actum et datum Prage. Anno domini M. CC. Nonagesimo IIII. pridie Calendas Junii, Indiccionis septime.

Ex orig. olim. in archivo archiepiscop. Cremsirii nunc Rayhradii asservato.

VIII.

Nicolaus, dux Oppaviae, ecclesiam in Wojanowice quam fundaverat, dotat, et eam ecclesiae in Nova ecclesia, quae est monasterii Oslowanensis, tamquam filialem unit. Dto. Oppaviae XVIII. Kalendas Julii 1294.

In nomine domini amen. Nos Nycolaus dei gracia dux Opauie, Brunoni plebano de Noua ecclesia et successoribus eius omnibus in perpetuum. Vt ea, que ad gloriam et honorem omnipotentis dei largimur et facimus beneficia pro nostrorum et progenitorum nostrorum remedio рессаtorum ad posterorum deducantur noticiam et gaudere possint robore perpetue firmitatis. Nouerint presentes et posteri vniuersi. quod nos propter deum precipue, nec non ad instanciam dilecti fidelis nostri Gerbotonis de lubchicz pro communi commodo pauperum nostrorum de villa Woianowicz ad parrochiam de Noua ecclesia pertinente iure parrochiali ecclesiam ibidem fundari et construi ad honorem beate Marie virginis prouidimus de consensu domine abbatisse et conuentus sororum de Ozlawan ac Brunonis plebani Noue ecclesie. ita quod dicta ecclesia tanquam filia ad matricem eccle

« AnteriorContinuar »