Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CODEX

DIPLOMATICUS ET EPISTOLARIS

MORA VI A E.

OPUS POSTHUMUM

ANTONII BOCZEK,
SOCIETATIS SCIENTIARUM BOEMICAE ET ALIARUM MEMBRI, PROFESSORIS EMERITI, HISTORIOGRAPHI AC ARCHIVARII

STATUUM MARCHIONATUS MORAVIAE, IDIBUS JANUARII 1847. DEFUNCTI

EDIDIT

JOSEFUS CHYTIL.

SUB

AUSPICIIS NEC NON IMPENSIS MARCHIONATUS MORAVIAE.

TOMUS QUINTUS

AB ANNIS 1294 – 1306.

BRUNAE 1850.

EX TYPOGRAPHIA CAROLI WINIKERII

TK K

Ehsal

Сь,

P R A EF A T I O.

Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae sub nomine et auspiciis Excellentissimi atque Illustrissimi Domini Antonii Friderici e Comitibus Mittrowsky de Mittrowic et Nemyšl, antea c. r. supremi Cancellarii p. t. ab Antonio Boczek, Illustrissimorum DD. Statuum Moraviae archivario et historico, utroque nunc jam cum magna patriae historiae jactura eheu! demortuis, quatuor adhuc tomis editus, hocce tomo in lucem emisso ad anni 1306, quo stirps Přemyslea exstincta est, finem perducitur.

In praefatione ad tomum I. toti quidem huic operi quatuor tantum volumina erant praefinita; verum multitudo monumentorum medio tempore detectorum adcrevit adeo, ut auctori jam tomum tertium edituro spes prope omnis evanesceret, fore, ut tomo quarto universum opus ad culmen perducere possit; qua de causa etiam factum est, ut partes tabularum publicarum abruptas et locos ad Moraviae historiam spectantes ex aliis operibus historicis laudatos in tomo III et IV. penitus omitteret.

Attamen ipsa illa hac in re forsitan nimia parsimonia haudquaquam suffecerat; tomus IV. enim anno 1293. claudendus atque omnia reliqua tomo V. servari necessum erat, in quo praeter monumenta literarum ab

« AnteriorContinuar »