Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small]

Universitatis Parisiensis monumenta in unum corpus colligere, novis subsidiis adhibitis, operae pretium esse visum est. Quanquam enim Caesar Egassius Bulaeus' primum indefessa opera sex voluminibus maximis plurima emisit, non omnia tamen invenire ei licuit neque ea diligentia, quam hodie critici jure requirunt, instrumenta edita sunt; saepe praeterea fontem unde hauserit notare omisit, alias codice apographo usus est cum authenticam chartam consulere potuisset; quae vitia tempori illi communia si facile auctori ignoscas, nihilominus opus celeberrimi rectoris istius mancum imperfectumque efficiunt.

Aetate nostra Carolus Jourdain utilissimum indicem chartarum ad Universitatem pertinentium edidit2. Cum autem in Archivo Universitatis, tunc in Ministerio Instructionis publicae, ut dicunt, asservato, multa videret quae Bulaeum fugerant et digna quae in diem proderentur, ex membranis ipsis in opere suo inseruit; alia vero ab aliis jam vulgata rubricis saltem notavit. Itaque ei maximam gratiam debet quisquis historiae Universitatis Parisiensis studuit; nam apud Bulaeum documenta complura cum multis miscentur nihil ad rem facientibus, neque semper ordo temporum observatur, unde difficilius quid velis deprehendas. Saepe etiam fontes a Bulaeo tacite adhibitos feliciter Jourdain invenit et magno studentium commodo indicavit. At, quod ad primum Universitatis saeculum attinet, viro clarissimo, optime de studiis nostris merito, documenta tantum in Archivo Universitatis servata et quosdam codices extraneos adire datum est; eumque authentica instrumenta (quae nunc dicuntur originalia) aliquando fefellerunt; neque propositum satis constans animadvertas in citandis chartis quae, si non ipsam Universitatem, tamen res prope vicinas et finitimas respiciunt, ut collegia saecularia religiosaque, quorum alias mentionem brevissimam injecit, alias memoriam omnino praetermisit.

Principio inedita tantum documenta colligere vel imperfecte ab aliis vulgata nobis in animo propositum erat. Sed adeo multa tractationem novam requirebant ut propediem utilius videretur Chartularium integrum aggredi. Ad quod alia etiam exempla inducebant, cum ubique per Europam Universitatum instrumenta novis curis ardenter investigari atque in vulgus emitti cerneremus; quas tamen non ejusdem momenti fuisse constat neque foco

1. Historia Universitatis Parisiensis, Paris, 1665-1673, 6 vol. in-fo.

2. Index chronologicus chartarum ad Universitatem Parisiensem pertinentium, Paris, 1862, in-fo.

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

explicanda est. Priora documenta singulares scholas et magistros et scholares separatim respiciunt, posteriora autem scholas conjunctas et magistros et scholares in corpus Universitatis redactos. Scilicet circa finem saeculi post C. N. duodecimi, ut Bononiae, ita Parisiis formata est magistrorum scholariumque societas. Legimus primum, ut videtur, apud Thomam Walsingham' in vita Johannis I, vicesimi primi abbatis S. Albani (1195-1214): « Hic in juventute scolarum Parisiensium frequentator assiduus ad electorum consortium magistrorum meruit attingere. » Certe anno 1208-1209 jam vigebat Universitas, cum Innocentius III universis doctoribus sacrae paginae, decretorum, liberalium artium Parisiis commorantibus injungat ut magistrum G. «beneficio societatis eorum in magistralibus » privatum « Universitati magistrorum » seu « commuuioni magistrorum » restituant et ad « consortium in magistralibus » admittant (Vid. infra no 8). In eadem charta primum vox « Universitas » magistrorum usurpatur. Anno 1207 Odo, episcopus Parisiensis, de communitate scholarium loquitur (Vid. no 6). Hae mentiones primae de Universitate constituta occurrunt, sed quin eam paulo prius formatam esse existimemus non obstant; quanquam Philippi Augusti privilegium (Vid. n° 1) anno 1200 datum scholaribus scholarium societatem non indicat.

Actio verisimiliter prima qua « Universitas » suo nomine aliquid decrevit ante annum 1208 incidit; nam Innocentius III in epistola supra memorata mentionem facit trium « articulorum » quibus omnes magistri parere debeant; respiciebant autem habitum honestum, « lectionum et disputationum ordinem » ac pium usum in celebrandis defunctorum clericorum exsequiis. Quos articulos, saltem de lectionum disputationumque ordine, utique magistri una statuerant, sicut eorundem reformationem articulorum (quae in eadem epistola refertur) nomine omnium magistrorum ab octonis ex eis susceptam cernimus.

Universitas magistrorum et scholarium quasi persona introducitur primum in nota donatione erga Fratres Praedicatores S. Jacobi anno 1221 (Vid. n° 42), in qua legitur : << Nos Universitas magistrorum et scholarium Parisiensium », quod postca vulgo occurrit, donec Rector artistarum ut totius Universitatis Rector haud ambigue recoguitus est. Postea enim Rector semper ante Universitatem nominatur. Habemus etiam ejusdem anni litteras quasdam Honorii III praebentes locutionem «< Universitas magistrorum et scholarium » (Vid. infra no 41); quarum ex contextu concludere licet illam primo adhibitam esse cum Universitas sigillum fabricaverit, in quo verisimiliter, ut etiam posterius, fuit inscriptum « Sigillum Universitatis magistrorum et scholarium Parisius »2. In praedicto documento sigillum Universitatis primum quasi paulo ante confectum memoratur, quanquam charta donationis erga Fratres Praedicatores sigillis trium theologorum, non autem Universitatis sigillo munita

1. Gesta abbatum monasterii S. Albani, ed. RILEY, I, p. 217.

2. Habemus sigillum Universitatis anni 1292 in Arch. Nat. Paris. K. 961 conservatum. Cf. descriptionem apud DouÊT D'ARCQ, Collection de sceaux, II, no 8015, et VALLET DE VIRIVILLE, Hist. de l'Instruction publique, p. 129.

Chart. Univ. Paris. 1.

b

Quattuor facultates.

[ocr errors]

fuit, fortasse quia in ea donatione Cancellarius etiam interfuit qui utendo sigillo Univer-
sitatis obstitit, ut infra videbimus. Sigillum anno 1225 confractum est (Vid. notam 3,
pag. 104); ante annum vero 1246 magistri a papa Innocentio IV petierunt facultatem iterum
sigillo utendi (Vid. notam pag. 160), quae eisdem anno praedicto concessa est (Vid. no 185).
Quattuor igitur disciplinarum, Artium, Theologiae, Juris utriusque, Medicinae magistri
« Excelsi dextera
primo societatem inierunt, ut Universitas ipsa declarat anno 1254 :
paradisum voluptatis olym plantavit Parisius venerandum gignasium litterarum, unde sapien-
tiae fons ascendit, qui in quatuor Facultates, videlicet Theologiam, Jurisperitiam, Medicinam,
necnon rationalem, naturalem, moralem Philosophiam... distributus... universam terram
irrigat.» (Vid. n° 230).

Minime mirandum quod post formatam Universitatem singularum disciplinarum magistri, eisdem commodis ducti, in societatem constitui paulatim studuerunt, ut cuncta ad materias docendas vel ad scholares pertinentia ordinarent.. Jam anno 1213 modus licentiae docendi a Cancellario donandae distincte pro unaquaque quattuor Facultatum statuitur (Vid. n° 16). Biennio post Robertus de Courçon statuta diversa magistris theologiae atque artium magistris imponit (Vid. no 20). Utique nondum utebantur nomine « Facultatis » . Quod nomen primo in Actis Universitatis Parisiensis anno 1219 occurrit, hoc est in epistolis Honorii III: ut quivis <«< in ea, de qua licentiam obtinuit, regere Facultate » libere possit; «< in omni Facultate silet Parisius vox doctrine » (Vid. no 29, 31), et sic etiam in posterioribus documentis; sed nullum alium quam «< disciplinae » sensum hic agnoscere possis. Non multo post eandem vocem pro consortio magistrorum cujusdam disciplinae usurpatam invenimus; primum in statuto Artistarum de modo legendi anni 1255: periculum, quod in Facultate nostra imminebat » (Vid. n° 246). Sine dubio tamen jam longe antea Facultates constitutac erant. Revera magistri quattuor Facultatum ab ineunte fere saeculo XIII statuta communiter edere de sua disciplina, congregationes habere, examina et promotiones ordinare, ex suo consortio indignos excludere et postea in consortium, si placuit, recipere solent. Firmiorem vero statum singulae Facultates acceperunt anno 1231 ex celeberrima Gregorii IX charta, quae est quasi totius Universitatis constitutio : « Parens scientiarum » (Vid. n° 79).

Actio prima cujusdam Facultatis fortasse apparet, cum Theologi communem laborem aggressi sunt ut una eademque forma libri Bibliae in scholis vulgarentur. De qua re, quanquam nulla charta afferri potest, testis Rogerus Baco audiendus (Vid. infra notam pag. 316). Quod ineunte saeculo XIII evenisse multa probant'.

Quo tempore decani Facultatum instituti sint adhuc ignoratur; sed morem satis antiquum

[graphic]

1. Vide DENIFLE, Die Handschriften der Bibelcorrectorien des XIII Jahrhunderts in Archiv f. Litteratur und Kirchengesch. des Mittelalters, IV, 263 sqq., 471 $99.

[ocr errors]

jure putamus cum in documento anni 1264 (infra, no 399) legatur: « De antiqua et approbata et hactenus pacifice observata consuetudine Parisius est obtentum ut antiquior ex eisdem [Theologiae] magistris in actu regendi nomen decani habeat inter eos et ipsis indicat festa per nuntium proprium et alia faciat que ad suum noscuntur officium pertinere. » Ut hic Theologiae, ita Decretorum et Medicinae Facultates decanum habuisse ex antiqua consuetudine pro certo tenendum est; Artistis vero non decanus aliquis praesidebat, sed certe posterius Rector Universitatis de quo infra verba faciemus. Incertum etiam quo tempore singulae Facultates sigillum proprium habuerint. Prima mentio sigilli Decretorum Facultatis occurrit circa annum 1271 (Vid. no 446) in quadam conventione, cujus si verba perpenderis, paulo prius institutum esse sigillum persuasum habeas. Medicinae vero Facultatis sigillum primum in ordinatione quadam anni 1274 memoratur (Vid. n° 451). At quattuor Nationum sigilla, ut mox videbimus, multo antiquiora. Theologiae Facultatis proprii sigilli mentionem frustra in Chartularii nostri primo volumine quaesieris, et anno 1253 doctores Theologiae Parisienses chartam quandam privatis sigillis munierunt (Vid. no 216)'.

His positis ad singula descendamus. Formata est Universitas magistrorum et scholarium absque Cancellario, litigando tamen cum eo adolevit et vires acquisivit.

Quomodo hoc evenerit in sequentibus monstrabimus.

Officium quo Cancellarium Parisiensem primo in Universitate Parisiensi videmus fungi, jam per aliquot decennia ante constitutam Universitatem Cancellarius exercebat, scilicet licentiam docendi iis qui volebant docere et quidem inter duos pontes, id est in Insula, conferebat, sicut, vcrbi gratia, scholastici Aurelianis, Andegavis, Remis, aliisque in locis et Maestreescuela capituli in Hispania. Sic saltem Petrus Comestor anno 1174 (Vid. Part. Intr. no 8), et sic Cancellarii postea (Vid. no 14), quanquam in Capitulo, cui aderant, aliis etiam officiis fungebantur (Vid. no 21 et notam). Ante medium saec. XIII officium Cancellarii Parisiensis sic explicabatur, magistris commissas esse « claves scientiae a domino Papa, vel a Cancellario Parisiensi ex ordinatione domini Pape, ad aperiendum thesaurum sapientie »2. Cum magistri et scholares Insulac in corpus unum congregati sint, facile intelligas Cancellarii munus majoris ponderis evasisse. Eum Parisiis residere necessario oportebat, nihilque mirandum quod episcopus capitulumque Parisiense anno 1207 statuerunt « ut quicumque de cetero Cancellarius Parisiensis fuerit, post institutionem suam teneatur juramentum in capitulo exhibere se facturum residentiam in ecclesia Parisiensi quamdiu Cancellariam tenuerit »> (Vid. n° 6).

Certe post formatam Universitatem Cancellarius Parisiensis non eligi debuit nisi magis

1. DOUET D'Arcq, I. c., nls 8020-8022, describit sigilla trium Facultatum in Arch. Nat. (I. 515, no 14) conservata, anni 1398. Cf. Vallet de VIRIVILLE, 1. c., p. 134 sq.

2. Qualterus de Castello THEODORICI in Suis Quaest. theol. ms., Bibl. Antonianae Patav., no 152, f. 1501.

Cancellarius
Parisiensis.

« AnteriorContinuar »