Deutsche Verfassungsgeschichte, Volumen6

Portada
Schwers'sche Buchhandlung, 1875
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 471 - Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.
Página 126 - Romani pontificis auctoritate est corroboratum, ut regia potestas nulli per hereditatem, sicut ante fuit consuetudo, cederet, sed filius regis, etiam si valde dignus esset, potius per electionem spontaneam, quam per successionis lineam rex proveniret; si vero non esset dignus regis filius, vel si nollet eum populus, quem regem facere vellet haberet in potestate populus.
Página 177 - Tibi domno loanni papae ego rex Otto promittere et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per hoc lignum vivificae crucis et per has reliquias sanctorum: quod, si permittente Deo' Romam venero, sanctam Romanam ecclesiam et te, rectorem ipsius, exaltabo secundum meum posse.
Página 239 - Unum tarnen est, quod nos plurimum angit et silentii omnino impatientes facit, videlicet quod honestas regni, quae temporibus priorum imperatorum veste et habitu...
Página 232 - Dei ecclesiae divinitus ordinatum; et esto memor, de quo psalmista prophetavit dicens: ,Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime', ut...
Página 185 - Legehatur autem in inferiori circulo ejusdem serti ita: Corona regni de manu Dei. In altero vero sie: Diadema imperii de manu Petri.
Página 259 - Apostolica itaque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus , videlicet uxores , liberos , servos, ancillas, seu mancipia nee non rusticos servientes, et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur et eos qui ignoranter excommunicatis communicant, sive illos qui communicant cum eis, qui excommunicatis communicant.
Página 489 - Secundum quantitatem facti punietur, scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, caput pro capite.
Página 184 - ... ecclesiis vel praediis, quae apostolicae sedi ab aliquibus viris vel mulieribus aliquo tempore sunt oblata vel concessa et in mea sunt vel fuerint potestate, ita conveniam cum papa, ut periculum sacrilegii et perditionem animae meae non incurram. Et Deo sanctoque Petro, adiuvante Christo, dignum honorem et utilitatem impendam. Et eo die, quando illum primitus videro, fideliter per manus meas miles sancti Petri et illius efficiar.
Página 490 - Denique vetus consuetudo pro lege apud Francos et Suevos inolevit, ut si quis nobilis, ministerialis vel colonus coram suo judice pro huiusmodi excessibus reus inventus fuerit, antequam mortis sententia puniatur, ad confusionis suae ignominiam nobilis canem, ministerialis sellam, rusticus aratri rotam de comitatu in proximum comitatum gestare cogatur.

Información bibliográfica