etiam aliarum exercitationum sive epicherematum more oratorum exornatorum, narrationum, exordiorum aliarumque orationis rhetoricae partium, locorum item communium sive thesium sive antithesium, amplificationum, confirmationum et similium, de quibus in Aphthonii Progymnasmaticis et Camerarii Rhetoricis praecipitur. Quae omnia viam sternunt ad declamationes, quas simul una et eadem opera proponi utile futurum est, caeteris quasi1) subito de re proposita dicentibus vel scribentibus, 2) uni aut alteri dato spacio ad commentandum et meditandum, ut de eodem argumento aliquid scribant prolixius aut laudabilius, quod vel memoriter vel ex scripto3) recitent. Commodum quoque fuerit, praeceptorem monstrare discipulis quasi digito locos argumentorum declamandi vel describendi, sed etiam ornamenta figurarum ostendere, praesertim sententiarum et amplificationum, aut etiam brevibus quasi thesibus et lemmatis argumentum 4) declamandi vel scribendi delineare. In classibus inferioribus praestat exerceri stylum in praesentia praeceptorum, ut supra dictum, et quotidie scribi aliquid et componi. Quod ita facile fiet, si brevia argumenta proponantur et similia 5) ex auctoribus Latinis, qui praeleguntur, mutuando eorum verba et sententiarum formulas, quibus, quod vernacula lingua propositum est, Latino) queant sermone discipuli interpretari et imitari. Prodest etiam epistolam aliquam Ciceronis brevem aut partem epistolae aut argumentationem Ciceronis non longam aut narratiunculam aut amplificatiunculam mediocrem aut figuram amplificationis ex praeceptis Herennianis ad verbum interpretari Germanice, et pueris proponere, ut transferant in Latinum sermonem, lemmate cuique argumento 7) inscripto. Ita enim ses) non a praeceptoribus sed a Cicerone ipso erudiri sentient. Et simul exempla schematum aut figurarum aliarumque orationis partium colligent, quo adultiores facti post eao) imitari discant. Lectiones primae classis: Hora 6. Dialectica et Rhetorica alternis vicibus. 8. Isocratis et Demosthenis orationes adiuncto poeta Graeco Homero vel Hesiodo una cum exercitio syntaxis et prosodiae Graecae. 12. Hebraea grammatica et sphaerae epitome. 1. M. T. Ciceronis officia et orationes una cum Salustio vel 10) L. Flori epitome historiae Romanae abgewechselt. 3. Aeneis Virgilii aut odae electiores 11) Horatii. Secundae classis: Hora 6. Lucae Lossii Erotemata dialecticae et rhetoricae. 8. Isocratis oratio ad Demonicum vel ad Nicoclem vel Nicocli una cum Pythagorae vel Phocylidis carminibus et Nicolai Clenardi Graeca grammatica. 12. Arithmeticae et musicae exercitium. 1) So B. Mscr: qui. 2) B: sentientibus. 3) So B. Mser: scriptis. 4) So B. Mser: argumentorum. 5) Mser. B: simul. 8) So B. Mscr: haec. 9) B: postmodo. 6) Mser. B: Latine. 7) B: cuiusque argumenti. 10) So B. Mscr: et. 11) B: selectiores. Hora 1. Ciceronis epistolae familiares et orationes succinctiores ut pro M. Marcello, pro Archia. 3. Ovidii elogiae electiores 1) cum exercitio prosodiae Latinae interpositis interdum hymnis Prudentii et Sedulii aut Psalmis 2) Buchanani. Tertiae classis: Hora 6. Grammatica et syntaxis Latina. 8. M. T. Ciceronis Verrina sexta et sententiae eiusdem insigniores ex P. Lagnerio addito onomastico sive nomenclatore Latino - Germanico. 12. Musicae et arithmeticae item calligraphiae exercitium. 1. Epistolae Ciceronis Sturmianae additis elegantiis Fabricii. 3. Fabellae Aesopi una cum praeceptis morum et prosodia Fabricii itemque sententiis poetarum electioribus. 3) Atque hae diebus usitatis lectiones sunto. Festis et profestis diebus sacrae lectiones extra ordinem proponantur. 4) Examen Philippi horis binis hebdomadum in prima et secunda classibus: 5) in tertia totidem horis catechesis et definitiones theologicae. Praeterea Evangelia Graeca et Latina una cum repetitione concionis sacrae in die Dominico, Comoediae et Tragoediae binae singulis annis memoriter ediscendae proponantur; 6) binis vel ternis vel etiam 7) pluribus singulae personae distribuantur.) Declamationes et disputationes alternis) hebdomadibus instituantur. 10) Stylus horis praescriptis exerceatur, in classibus quidem inferioribus in praesentia praeceptorum, ut quisque sua non aliena industria niti consuescat, majoribus autem, qui progymnasmata rhetorica tractant, cogitandi 11) aut meditandi interdum spatium concedatur. Recitationes et preces quotidianae sunto, confabulationes item Latinae assiduae. Conciones sacrae saltem breves exercitii causa omnibus diebus festis habentor in caenaculo. Pietatis et honestatis omnis in universum accurata habetor ratio, id quod deus optimus maximus numine suo divino benigne gubernet et 12) fortunet. Lectiones vero hae inter collegas dividantur: Hora 6. Logicis artibus destinata assignanda in classe 8. Graecis auctoribus tributa in classe 12. Mathematicis tributa disciplinis I. Rectori, I. Rectori, Tertio collegae, II. Cantori in omnibus classibus. 1) B: selectiores. 2) Die Worte: et Sedulii psalmis hat B. Im Mscr. sind sie ausgelassen. 3) B: selectioribus. 4) B: proponuntur. 5) B: classe. 6) B: proponuntur. 7) So B. Mscr: itidem. 8) B: distribuuntor. 9) So B. Mscr: alteris. 10) B: instituuntor. 11) So B. Mser: agitandi. 12) Gubernet et fehlt bei B. Sic nimirum binae horae cotidie legendae Rectori et Pastori, caeteris vero ternae incumbant. 1) In quo haec compensatio tamen habebitur, ut festis et profestis diebus sacrarum lectionum professio Pastori et Rectori assignetur. Nota. Cursus lectionum logicarum, grammaticarum, dialecticarum et rhetoricarum annuus esto, librorum singulorum in auctoribus Latinis et Graecis plerumque semestris. Terminus esto lectionum annuarum visitatio, semestrium examina. 1) B: incumbunt. 1 |