ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris, Romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgencias monasteriis vestris concessas, nec non et libertates ac exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum licebit hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionemom nipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Vitterbii Kal. Decembris, pontificatus nostri anno primo. 4. 1266, 19. April. Rupert, Erzbischof von Magdeburg, ertheilt allen, die zum Bau der Kirche zur Pforte Almosen geben oder hülfreiche Hand leisten würden, einen Ablass von vierzig Tagen von den ihnen auferlegten Bussen, nachdem sie gebeichtet und bereut haben würden. (Diplom. Port. Fol. 137 a. Mencken, Script. rer. Germ. I, 777 f. nach dem Origin. der Universitätsbibl. z. Leipzig. Nach dem Diplom. Bert. Chron. Port. I, 267 f.; nach Menck. Schamel, Bert. Chron. Port. I, 177.) Rupertus, dei gracia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, omnibus Christi fidelibus, ad quos hee littere pervenerint, salutem in omnium salvatore. Cum speciale 1) thurificium sit domino ex devocione mentis elemosynarum largicio, quibus expiantur peccata et sanctorum patrocinia vindicantur, 2) super omnium glorificatorum suffragiis meritum gloriose virginis prominenter eminet, que prepotens apud filium sine metu repulse cuiuslibet reconciliacionis auxilium impetrat3) peccatori, que, quanto prestancie maioris et gracie, tanto amplioribus placanda est non immerito holocaustis. Ad cuius veneracionem continuam devocionem vestram salubriter invitantes rogamus, monemus et in domino exhortamur in vestrorum remissionem peccaminum, iniungentes, quatenus ob reverenciam et honorem virginum virginis, dei matris, que se templum domini 4) exhibuit, sacrarium spiritus sancti fuit, ad structuras monasterii Cisterciensis ordinis aput Portam in honorem ipsius porte celi laudabiliter inchoati de bonis a deo vobis collatis pias elemosynas et grata karitatis subsidia erogetis, ut per hec bona et alia, que domino inspirante feceritis, opitulacione tam precelse virginis videre mereamini in celestibus celsitudinem filii pre filiis hominum speciosi. Nos 1) D: spāle, B: spirituale, M. Sch: speciale. 2) D: viciantur, B: inviantur, M. Sch: inclinantur. Vergl. Urk. d. Legat. Guido, No. 15: et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium. 3) B: impetrare, M. Sch: impertit. 4) M. Sch: domino. etiam de omnipotentis dei misericordia confisi omnibus vere confessis et corde contritis, qui stucture superius memorate manum in karitate porrexerint adiutricem, XL dies indulgencie de iniunctis iis penitenciis misericorditer relaxamus. Datum in Sicheym anno domini MCCLXVI. XIII. Kal. Maii pontificatus nostri anno sexto.1) 5. 1268, 12. Mai. Thomas, Bischof von Breslau, ertheilt, da die mit grossem Kostenaufwande erbaute Kirche zur Pforte am Feste St. Egidii geweiht werden solle, allen, welche dieselbe am Jahrestage der Einweihung besuchen oder zu ihrer Unterstützung Almosen geben würden, einen Ablass von vierzig Tagen. (Diplom. Port. Fol. 137 a.) Thomas, dei gracia Vratislaviensis episcopus, universis, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem cum sincera in domino caritate. Cum monasterium ad honorem dei per fratres Cisterciensis ordinis in Porta constitutum et sumptuoso opere preparatum in festo beati Egidii nunc proximo debeat dedicari, nos accedente consensu et ratihabicione venerabilis patris Nuenborgensis episcopi saluti animarum et devocioni populorum intendentes universis Christi fidelibus accedentibus prelibatum2) et ad huius dedicacionis anniversarium devote convenientibus vel elemosynas pro auxilio dicti monasterii porrigentibus vel mittentibus confisi de omnipotentis dei misericordia XL dies indulgencie misericorditer impertimur. Datum Vratislavii anno domini MCCLXVIII. IIII to Idus Maii. 6. 1268,29. Mai. Johannes, Bischof von Prag, ertheilt allen, die, nachdem sie wahrhaft bereut und gebeichtet hätten, die Kirche zur Pforte am Tage ihrer Einweihung und an den Festen der Jungfrau Maria jährlich besuchen würden, ein Jahr und vierzig Tage Ablass von der ihnen auferlegten Busse. (Diplom. Port. Fol. 137 a.) Johannes, dei gracia Pragensis episcopus, universis Christi fidelibus, ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum. Loca sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda, ut, dum dei honoramus amicos, ipsi nos amicales deo reddant, et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium, quod merita nostra non obtinent, eorum valeamus intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, ut ecclesia sancte Marie virginis gloriose monasterium de Porta congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad eandem ecclesiam in die, quo dedicabitur, et in quolibet die anniversario dedicacionis ipsius in 1) Die vier letzten Worte lässt das Diplom. weg, daher auch Bert. 2) Dipl: prelibatam. perpetuum, nec non in festivitatibus predicte virginis gloriose, annunciacionis videlicet, assumpcionis, nativitatis et purificacionis causa devocionis accesserint annuatim, annum et XL dies de iniuncta iis penitencia misericorditer relaxamus, proviso, quod venerabilis pater dominus Nuemborgensis episcopus hoc ratum habere dignetur et rectum. 1) Datum Prage anno domini CCLVIII. IIII. Kal. Junii. 7. 1268, 2. Juni. Heinrich, Bischof von Brandenburg, ertheilt allen, welche die Kirche zur Pforte an den Festen der Jungfrau Maria, am Tage und an den Jahrestagen ihrer Einweihung besuchen und zum Bau derselben durch Gaben beitragen würden, nachdem sie ihre Sünden bereut und gebeichtet, einen Ablass von vierzig Tagen und einer Fastenzeit. (Mencken. Script. rer. Germ. I, 777 f. nach dem Origin. in d. Bibl. d. Univ. Leipzig; aus Mencken Schamel, a. О. І, 178.) 1 Heinricus, dei gracia Brandenburgensis ecclesie episcopus, universis Christi fidelibus presens scriptum visuris in salutis auctore salutem. Cum opus pietatis valet ad omnia, habens in se repromissionem vite presentis, que nunc est, secundum apostolum et future, inde est, quod universitati vestre notum esse volumus, quod nos ecclesiam beate ac gloriose virginis Marie in Porta pietatis oculis intuentes omnibus, qui in festivitatibus domine nostre et in dedicacione ac anniversario ipsius ecclesie dedicacionis die cum devocione venerint ad eandem et oblaciones suas ibidem ad structuram obtulerint, de misericordia Thesu Christi loci Dyocesani consensu accedente quadraginta dies et unam karenam de injuncta sibi super contritis et confessis penitentia misericorditer indulgemus hac nostra indulgencia usque ad consummacionem ipsius monasterii duratura. Datum Brandenburg anno domini MCCLXVIII. quarto Nonas Junii, pontificatus nostri anno V. 8. 1268, 26. Juni. Wernher, Erzbischof von Mainz, ertheilt allen, die am Tage der Einweihung und am Jahrestage derselben die Kirche zur Pforte besuchen würden, wenn sie bereut und gebeichtet, einen Ablass von vierzig Tagen der ihnen auferlegten Busse. (Diplom. Port. Fol. 137 a.) W[ernherus], dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, dilectis in Christo abbati et conventui de Porta salutem et in domino dilectionem. Cupientes quoslibet in Christo fideles ad bona opera provocare premio speciali omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad dedicacionem vestri monasterii cum devocione accesserint, vel ad eius anniversarium annuatim divine propiciacionis graciam petituri, XL dies de iniuncta iis penitencia misericorditer relaxamus, dummodo consensus diocesani accedat. Datum Maguncie anno domini MCCLXVIII. VI. Kalendas Julii. 1) D: ratum. 9. 1268, 11. Juli. Bertold, Bischof von Bamberg, ertheilt allen Reuigen, die am Jahrestage der Einweihung die Kirche zur Pforte besuchen würden, einen Ablass von vierzig Tagen für Sünden, die vergeben werden können. (Diplom. Port. Fol. 137 b.) Bertoldus, dei gracia Babinbergensis episcopus, omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in domino. Cum, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum sive malum, oportet nos diem messionis eximie misericordie operibus prevenire, ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus, in celis firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam, qui parce seminat, parce etiam metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus etiam metet vitam eternam. Cum igitur, sicut accepimus, monasterium in Porta debeat dedicari, omnibus vere penitentibus, qui causa devocionis in anniversario ipsius monasterii ad dictum monasterium accesserint, XL dies venialium peccatorum, si consensus diocesani accesserit, de iniuncta iis penitencia misericorditer relaxamus. Datum Bobinberg anno domini MCCLXVIII. V. Idus Julii. 10. 1268, 8. August. Heinrich, Bischof von Havelberg, ertheilt allen, die am Tage der Einweihung der Kirche, an den Jahrestagen derselben und an den Festen der Jungfrau Maria die Kirche zur Pforte besuchen und sie durch Almosen unterstützen würden, einen Ablass von vierzig Tagen und einer Fastenzeit von der ihnen auferlegten Busse. (Diplom. Port. Fol. 137 a.) Heinricus, dei gracia Havelburgensis episcopus, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Cum ad vestram salvacionem occasio vobis a domino multipliciter offeratur, ut per elemosynarum largicionem et expietis peccata et premia conquiratis eterna, universitatem vestram rogamus et in domino fideliter adhortamur, quatenus ad structuram ecclesie sancte Marie virginis in Porta de bonis vobis a deo collatis pia subsidia ministretis, ut misericordiam et salutem consequamini sempiternam. Nos vero de misericordia dei confisi omnibus ad predicte ecclesie consecracionem et eiusdem consecracionis anniversarium et in memoriam sancte Marie sollempnibus occurren tibus vel elemosynas suas mittentibus XL dies et karenam de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus. Datum Cotene anno gracie MCCLXVIII. VI. Idus Augusti. 11. 1268, 8. August. Conrad, Erzbischof von Magdeburg, ertheilt allen, die zum Bau der Kirche zur Pforte Almosen geben, hülfreiche Hand leisten und dieselbe am Tage ihrer Einweihung, an den Jahrestagen derselben wie an den Festen der Jungfrau Maria besuchen würden, wenn sie bereut und gebeichtet, einen Ablass von vierzig Tagen und einer Fastenzeit von den ihnen auferlegten Bussen. (Diplom. Port. Fol. 137 b.) Conradus, dei gracia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Cum ad vestram salvacionem occasio vobis a domino multipliciter offeratur, ut per elemosynarum largicionem et expietis peccata et premia conquiratis eterna, universitatem vestram rogamus et in domino fideliter adhortamur, quatenus ad structuram ecclesie sancte Marie virginis in Porta de bonis vobis a deo collatis pia subsidia ministretis, ut misericordiam et salutem consequamini sempiternam. Nos vero de misericordia omnipotentis dei confisi omnibus, qui ad eandem structuram manum porrexerint adiutricem, qui etiam dictum locum die consecracionis annuatim et in memoriam sollempnibus sancte Marie, assumptione, nativitate, purificacione et annunciacione et per octavas eorundem, devote visitaverint et suas elemosynas elargiti fuerint, de vere contritis et confessis XL dies et unam karenam de iniunctis iis penitenciis relaxamus. Datum Cotene anno gracie MCCLXVIII. VI. Idus Augusti, pontificatus nostri anno secundo. 1 12. 1268, 8. September. Theodorich, Bischof von Naumburg, überträgt die Einweihung der Kirche zur Pforte, da er durch die Ausgleichung einer Fehde zwischen Albert, Landgrafen von Thüringen und Theodorich, Markgrafen von Landsberg, abgehalten sei, den Bischöfen Friedrich von Merseburg, Friedrich von Karelien, und Christian von Litauen, ertheilt allen, die am Jahrestage der Einweihung, an den Festen der Jungfrau Maria und Johannes des Täufers die Kirche besuchen würden, nachdem sie bereut und gebeichtet, einen Ablass von einem Jahre und einer Fastenzeit der ihnen auferlegten Busse, und bestätigt die von anderen Bischöfen und Prälaten ertheilten Ablassbriefe. (Diplom. Port. Fol. 136 b.) Universis Christi fidelibus, ad quos hec littera pervenerit, Theodoricus, dei gracia Nuenborgensis episcopus, salutem in eo, qui homines vult salvare. Sanctarum mencium invisibilis inhabitator, dominus Jesus Christus, corona certancium, |