Imágenes de páginas
PDF
EPUB

diocesi nostra tam in ecclesijs et capellis et ecclesiasticis beneficijs quam in terris et pratis et pascuis et molendinis et aquis et piscationibus et ceteris omnibus possessionibus et libertatibus sicut habere debet ecclesia Sancti Johannis supradicta ex se vel ex dignitate sue matris ecclesie Sancti Martini de Bello secundum quod carta domini regis Henrici et antecessorum suorum testatur Hanc autem confirmationem prememoratis monachis eo libentius fecimus quod venerabiles antecessores nostros Dominum Bernardum et dominum David merite recordacionis vivos omnia supradicta eis confirmasse cognovimus et ut hec confirmatio nostra in perpetuum rata permaneat et inconcussa eam sigilli nostri munimine corroboravimus omnibus etiam sepedictam ecclesiam Sancti Johannis de Brechonia diligentibus et manutenentibus aut in aliquo promoventibus communione beneficiorum ecclesie nostre de Sancto David et totius diocesis nostre concessimus et Dei benedictionem optavimus. Siqui vero hanc confirmationem nostram temere temptaverint infringere sciant se proculdubio iram Dei incursuros tanquam Sanctuarij sui dissipatores Teste capitulo de Brechonia valeat."

Geoffrey Bishop of St. David's, on the petition of William de Braose and Maud his wife, confirms to the Church of St. John the Churches of Hay, Llanigon, Talgarth, and Llangorse, saving episcopal authority and the benefices of the then incumbents. Before 1208:

"Carta Domini G. Menevensis Episcopi.-Omnibus Sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit G.1 divina permissione Menevensis Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de communi assensu capituli nostri ad petitionem domini Willelmi de Braosa et domine Matildis de Sancto Walerico uxoris sue divini amoris intuitu concessisse et presenti scripto confirmasse ecclesie Sancti Johannis evangeliste de Brekenia et monachis ibidem Deo servientibus et servituris in perpetuum ecclesiam de Haya, ecclesiam de Sancto Egion, ecclesiam de Talgard, ecclesiam de Mara in usus proprios ad sustentacionem fratrum et hospitalitatem et elemosinam sustinendam cum omnibus ad eas pertinentibus pro anima prefati W. et uxoris sue et antecessorum et heredum suorum salvis in omnibus consuetudinibus ad episcopum et suos pertinentibus salvis quoque beneficijs canonice adeptis Thome clerici in ecclesia de Haya, Hugonis capellani in ecclesia de Sancto Egion, Walteri clerici in ecclesia de Talgarth, Willelmi capellani in ecclesia de Mara quamdiù vixerint salvis etiam honestis sustenta

1 Geoffrey de Henelawe, consecrated 1203, ob. 1214.

tionibus vicariorum in predictis ecclesijs canonice assignandis ut autem hec concessio et confirmatio perpetuam firmitatem optineat Sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri presenti scripto duximus apponendum."

Geoffrey Bishop of St. David's confirms to the Church of St. John the Church of Llangorse, saving the right of William of Llangorse in the same for life, and after his death a vicarage of 100s. to be received by the vicar:

"Carta domini G. Menevensis Episcopi.-Omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit G.divina permissione Menevensis Episcopus salutem in Domino Universitati vestre volumus notum fieri nos de consensu capituli nostri caritatis intuitu confirmasse Deo et ecclesie Sancti Johannis Evangeliste de Brekenia et monachis ibidem Deo servientibus et servituris ad sustentacionem et hospitum susceptionem et solatia pauperum ecclesiam suam de Mara cum pertinentijs suis in usus proprios convertendam salvo jure Willelmi de Mara presbiteri in eadem ecclesia quoad vixerit Salva etiam post decessum ejus vicaria centum solidorum assignanda et a vicario ejusdem ecclesie percipienda Idem vero vicarius prefate ecclesie in propria persona ministrabit et episcopo et officialibus suis plene respondebit et ut hec indulgentia nostra rata permaneat et firma eam presenti scripto cum sigilli appositione corroboravimus Teste capitulo nostro."

Geoffrey Bishop of St. David's confirms to the Church of St. John the Church of Hay, with a saving of the right of Thomas de Hay, clerk, therein for his life; and after his death a vicarage of ten marcs to be received by the vicar:

“Carta Domini G. Menevensis Episcopi.-Omnibus Sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit G. divina permissione Menevensis Episcopus salutem in domino Universitati vestre volumus notum fieri nos de consensu capituli nostri caritatis intuitu confirmasse Deo et ecclesie Sancte Johannis evangeliste de Brechonia et monachis ibidem Deo servientibus et servituris ad sustentacionem fratrum et hospitum susceptionem et solatia pauperum ecclesiam suam de Haya cum pertinentijs suis in usus proprios convertendam salvo jure Thome de Haya clerici nostri in eadem ecclesia quoad vixerit Salva etiam post decessum ejus vicaria decem marcarum assignanda et a vicario ejusdem ecclesie percipienda Idem vero vicarius prefate ecclesie in propria persona ministrabit et Episcopo et officialibus suis in omnibus plene respondebit et ut hec

indulgentia nostra rata permaneat et firma eam presenti scripto cum sigilli nostri appositione corroboravimus Teste capitulo nostro."

After this document Bishop Tanner notes several documents omitted in Carte MS., as follows:

"Carta G. Menev. Episcopi de Ecclesia de Talgarth."

"Carta Gervasii1 Menev. Episcopi confirmans Mon. Brecon. cartam G. predecessoris de appropriatione ecclesiarum de Haya, S. Egion, Talgard et Mara."

"Carta D. Gervasii Menev. Episcopi confirmans Prioratui Brech. potestatem ordinandi et amovendi capellanos in ecclesiis S. Joh. Brek. de veteri villa, de S. Editha et de Bello post mortem Ric. Decani Breken. Testibus H. Menev. Archidiacono, G. Decano."

"Carta Gervasii Menev. Episcopi de ordinatione vicariæ in Ecclesia de Talgard. Testibus G. Archidiacono de Breken., Magistro Martine, Domino Pentecosto et Johanne filio Aser Canonicis Menev."

"Carta Gervasii Menev. Episcopi confirmans compositionem inter Abbatem et Conventum Glocestr. et monachos Brechin. de decimis de Talgard factam per Robertum Episcopum Hereford."

"Carta Gervasii Menev. Episc. de institutione Willelmi de Brecon. in Vicariam Ecclesie de Mara et de ord. ejusdem Vicarie. Testibus Domino Hugone Archidiacono Menev., Magistris Mathia et Waltero Canonicis Menev."

"Carta Gervasii Men. Episcopi de institutione H. de Cluna Archd. Menev. in Vicariam de Talgard per presentationem Johannis Prioris Brechon. Testibus David Domino Menev. capellano, Alano mon. Brechon."

"Carta Dom. A. Episcopi Menev. de institutione Johannis clerici ad ecclesiam de Talgard post mortem Hugonis Archidiaconi Menev."

"Carta ejusdem A. Episc. Menev. confirmans jurisdictionem Prioris Brech. in capellis sibi appropriatis juxta tenorem carte predecessoris sui Gervasii. Actum apud Lando. Testibus Magistro Johanne de Feratyn Domini Pape subdiacono et capellano Norwic. Archid., Magistro Jordano de tribus montibus Menev. Archid., Magistro Ricardo Lumbardo, Willelmo de Porlot, canonicis Menev., Willelmo capellano nostro, Ricardo de Lantefey et aliis pluribus. A.D. 1235 nonas Octobr."

"Tertia carta A. Menev. Episcopi de ordinatione Vicarie de Lanegwan juxta Hayam. Testibus Magistro H. Archidiacono Menev., Magistris M. de Abrinc et R. de Penbroc Canonicis

1 Iorwerth, consecrated in 1215, died in 1229.
2 Anselm le Gros, consecrated in 1230, died in 1247.

Menev., W. Canon, Haverford, capellano nostro, L. offic. de Brecon., R. de Lantesiea," &c.

"Quarta Carta A. Menev. Episcopi confirmans appropriationem ecclesie de Haya monach. Brecon. Testibus G. Priore de Haverford, J. Priore de Penbroc, Fratre H. de ordine Predic."

"Quinta carta A. Menev. Episc. de institutione Nicholai de Bosco ad vicariam de Haya. Testibus Dominis Johanne et Galfredo Prioribus de Pembroc et Haverford, Domino Willelmo Priore de Langenid, Ricardo Lantesey clerico."

Bernard Newmarch, with the consent of King Henry, gives to Battle Abbey his church at Brecon dedicated to St. John the Evangelist. About 1100:

"Carta Bernardi de Novo Mercato.-Sciant omnes presentes et futuri quod ego Bernardus de Novo Mercato concessu domini mei Henrici Regis testimonioque baronum suorum dedi ecclesie Sancti Martini de Bello quandam ecclesiam meam apud castrum meum quod est situm in Walis in Brechenio quam ego dedicari feci in honorem Sancti Johannis Evangeliste pro salute et anima ejusdem domini mei Henrici et pro anima Willelmi regis patris ejus et matris et pro salute anime mee et uxoris et filiorum filiarumque et omnium parentum nostrorum vivorum et defunctorum Autem sunt que ego eidem Ecclesie dedi concedentibus uxore mea et filijs. Dedi enim eidem Ecclesie super flumen quod dicitur1 Uscha molendinum unum et duas partes alterius molendini super flumen Hothenei2 et quinque Burgenses in Castro meo et terram ad unam carrucam juxta Castrum meum et duas alias terras quarum una vocatur Landwern3 altera costinio1 cum ceteris terris circumadjacentibus partem quarum dedi Ecclesie pro escambio de Lan Mihangel alteram partem pro anima Philippi filij mei. Preter hec dedi quandam vastam civitatem que vocatur Carnois et circa eam unam carucatam terre et decimam denariorum thelonei et molendinorum meorum et decimam panis mei. Hec omnia que nominavi sunt in Walis. In Anglia vero dedi quatuor Ecclesias cum omnibus terris et decimis ad easdem pertinentibus scilicet Ecclesiam de Patingeham, Ecclesiam de Bodeham, Ecclesiam de Burchulle, Ecclesiam de Hardintona et decimam de Bruneshope. Agnes vero uxor mea 3 Llany wern.

1 Usk.

2 Honddu.

4 From N. French costeins, "neighbouring thereto". In the same sense, Costentin, or Côtentin of Normandy. Mr. Macray records a verb costiare, to touch at the side. (Muniments of Magd. Coll., p. 138.) 5 Llanvihangel Tal y llyn.

The church of Hardinton (dioc. Bath and Wells) was at a later period, with the consent of the Abbot of Battle, given up by the

me concedente dedit unum manerium quod vocatur Beruntona.1 Item in Gualis dedi Ecclesie Sancti Johannis Ecclesiam meam de Talgarth et Ecclesiam de Langors et capellam meam. sunt autem que homines mei dederunt. Picardus dedit tres carucatas terre et decimam suam de annona et de omnibus animalibus in Wallia Ricardus Cenomannicus3 unam carucatam terre, Haroldus unam carucatam terre, Walterus de Cropus decimam suam de Lansefred et in Anglia Ecclesiam de Cliberia3 et quicquid ad eam pertinet. Wlgerus decimam suam rectam in Gualis, Walterius de Linehalla unum Burgensem, Rogerus de Baschevilla unum Burgensem, Willelmus filius Giraldi unum Burgensem, Robertus de Eurois unum Burgensem, Ricardus filius Radulphi dedit eisdem monachis terram Firmini et terram Radulphi Cornuti. Hec omnia que hic continentur scripta confirmo ego Bernardus et concedo ut ecclesia teneat et Monachi ita bene et quiete et honorifice cum omnibus consuetudinibus sicuti ego de domino meo Henrico rege teneo.”8

"Secunda Carta Bernardi de Novo Mercato.

"Domini mei videlicet Henrici Regis Anglie consensu atque nutu testimonioque Principum suorum dedi ego Bernardus de Novo Mercato pro sui salute et mei et pro animabus Regis patris sui et matris Sancte Trinitati Sanctoque Martino de Bello in Gualia Ecclesiam quandam in honore beati Johannis Evangeliste dedicatam sitamque in Hodeni Castro meo uxore mea concedente. Duas etiam Ecclesias illam scilicet de Talgar et illam de Langors que sunt in eadem patria huic predicte Ecclesie delegavi et capellam meam. Super quodque flumen quod dicitur Usca dedi molendinum unum et in prenominato etiam Castro quinque Burgenses et terram ante portam ejusdem Castri duabis carucis sufficientem et duas villas quarum una vocatur Lanwern altera Lan Mihangel cum triben rigrid1o ex aqua Nanttroimonks of Brecon to the monks of Quarrer, or Arreton, in the Isle of Wight, on payment of fifteen marks of silver by the latter, to whom it was then granted by Geoffrey de Mandeville. (Jones, History of Brecknockshire, vol. i, p. 96, referring to Madox, Form. Anglic., p. 255.)

1

Berrington, near Tenbury.

2 See the subsequent Pichard charters.

Llansantfread juxta Usk.

5 Cleobury North, archdeaconry of Salop.

6 Lenhale, now Lyonshall.

3 Of Le Mans.

7 D'Evreux.

8 This charter is printed in Dugdale's Mon., tome i, p. 316.

9 By this charter Llanvihangel is expressly given.

10 It is difficult to say what "triben rigrid" is, if it is correctly

written.

« AnteriorContinuar »