Imágenes de páginas
PDF
EPUB

terram in bosco et in plano juxta furcas prope terram monachorum sicut eam Teodoricus habuit, de magna via contra montem usque ad fossam veteris Castellarij,' quam Robertus de Baskevilla me concedente pro Jacobo filio suo faciendo monacho, illis in perpetuam et puram elemosinam dedit et Carta sua confirmavit. Et ut omnia predicta rata semper et stabilita presentem cartam sigilli mei attestatione confirmo. Hijs testibus Domino meo Willelmo de Breosa, Willelmo de Oildeboef tunc constabulario Brechonie, Willelmo de Burchulla et multis alijs."

Ralph de Baskerville gives the messuage of Semert, the gardener, with other lands on Wyneside in Bredwardine, Herefordshire, with right to dead wood in his park, and free passage over the Wye in his boat:

"Radulfus.-Sciant omnes presentes et futuri quod ego Radulfus de Baschavilla pro amore Dei et pro salute Anime mee et pro animabus patris mei et matris mee et uxoris mee et parentum meorum concessi et dedi Ecclesie Sancti Johannis in Brechonia et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam totum masagium Semert hortolani in Bredewerthin cum gardino et horto quod est sub semita que ducit ad Waiam contra vineam3 et gardinum meum. Et preter hoc dedi eis totam terram que jacet inter pratum meum et Waiam secundum terminos quos ego cum hominibus meis previdi et secundum fossam quam Theobaldus Prior fieri fecit cum toto cremento quod Waia in perpetuum faciet. Dedi etiam eis tres acras de terra arabili in Lavilede juxta terram Dogge pistoris super lacam Similiter dedi eis in parco meo et in omni bosco meo apud Bredewerthin mortuum boscum ad focum eorum. Concessi præterea eisdem et omnibus hominibus eorum liberum transitum ultra Waiam in navi meâ. Hec omnia dedi Deo et monachis Sancti Johannis de Brechonia liberè et quietè sine omni servitio terreno in perpetuum habenda. Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat cum sigilli mei appositione

1 From the highway up the ascent, to the ditch of the old castle, perhaps the site of an earlier one.

2 Footpath.

3 The Rev. John Webb mentions the prevalence of vineyards in Herefordshire and other counties, in favourable situations, at this period, and gives as an instance the fact that Bishop Swinfield, in the autumn of 1289, made seven pipes of white wine from a vineyard at Ledbury which Bishop Cantilupe had planted. (Household Roll of Bishop Swinfield, Camden Society, xliv.)

4 Theobald, probably Prior of Brecon.

confirmo Hijs testibus Willelmo de Breosa iuvene1 et multis alijs."2

Ralph de Baskerville, with the consent of his son Ralph, confirms the grant of the mill of Trosdref and the pool on Llyfni:

"Radulfus. Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Baschevilla, consensu Radulfi Filij mei et heredis dedi et concessi et hac presenti cartâ meâ confirmavi Deo et Ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et monachis ibidem servientibus molendinum de Trosdref cum tota moltura ad ipsum pertinente et gurgitem meum situm super Leveni in perpetuam et puram elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum ita liberè et quiete ab omni servitio terreno, et ab omni exactione, sicut ego et antecessores mei predictum molendinum et gurgitem liberius et melius tenuimus de dominis de Brechonia ita etiam quod non liceat heredibus meis vel aliquibus alijs aliud molendinum facere vel habere in tenemento de Trosdref vel gurgitem alium firmare preter gurgitem monachorum vnde elemosina mea aliquatenus minuatur. Et ut hec mea donatio rata et inconcussa in perpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei impressione roboratam coram domino. Petro Menevensi3 Episcopo in capitulo de Brechonia presentavi et legere feci: et preterea eandem cartam coram domino Willelmo de Breosa et multis alijs Francis et Anglis et Walensibus et Clericis et Laicis super altare Sancti Johannis obtuli. Hijs testibus Willelmo de Breosa et multis alijs."

Ralph de Baskerville, the son, gives a wood called Ridgemore in Bredwardine, and confirms his former donations:

[ocr errors]

Radulfus.-Universis Sancte matris Ecclesie filijs ad quos presens scripta pervenerit Radulfus de Baschervilla eternam in domino salutem. Noverit universitas vestra quod ego Radulfus de Baschervilla pro amore Dei, anime mee, et pro animabus patris mei et matris mee et uxoris mee et parentum meorum et omnium fidelium defunctorum, concessi et dedi ecclesie Sancti Johannis in Brechonia et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam in Bredewerdin boscum quod dicitur

1 Their eldest son, who was starved to death, with his mother, at Windsor by King John.

2 This is set out in the Inspeximus charter, 13 Henry IV, f. 1, m. 5. The witnesses are there stated to be "W. de Braosa; Mat., uxore sua; W. de Braiosa, juvene; Claro, sacerdote; Rogero de Baschevilla, Willelmo de Roldebouef, Roberto de Baschevilla, Waltero Thitel, Hugone, capellano, et multis aliis."

3 Peter de Leia, 1176-98.

Rughemore usque viam que est inter Fildemore et Rughemore cum quodam seillone1 proximo rivulo qui dicitur lembegge ad habendum viam in predictum boscum; et sex acras tres in veteri villa super ridd,2 et tres in Werefurlanc, libere et quiete et sine omni terreno servitio; et omnes donationes meas quas predictis monachis feci vel facturus sum hac presenti carta confirmo. Ut autem hec mea donatio rata permaneat et inconcussa, presentis scripti attestatione et Sigilli mei appositione, eam corroboravi. Hijs testibus Domino W. de Braiosa et Domina Matilda uxore meâ, Domino Radulfo Abbate de Wigemore et multis alijs."

Ralph de Baskerville (the son?) gives all the land of Semer, the gardener, and other lands in Bredwardine:

"Radulfus. Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Radulfus de Bascherevilla pro amore Dei at pro salute anime mee, et pro animabus Patris mei et matris mee et parentum meorum concessi et dedi Ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam totam terram Semeri Hortolani cum pomerio et horto in Bredwethin que sunt sub semita1 que ducit ad Waiam contra vineam et pomerium meum. Ita tamen quod Inclusa de Brudewrthin habebit medietatem de pomerio quamdiu vixerit et preter hoc dedi eisdem monachis duas acras de prato proximas de la steure similiter et tres acras de terrâ arabili in la vilede juxta viam que ducit ad pratum. Concessi etiam monachis et omnibus hominibus eorum liberum transitum ultra Waiam in navi mea. Hec omnia dedi Deo et monachis Sancti Johannis de Brechonia libere et quiete et sine omni terreno servitio in perpetuum habenda. Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat, eam Sigilli mei appositione confirmo; hijs testibus Luca sacerdote. Henrico de Croc et multis alijs."

Robert le Wafre, with the consent of Alice his wife, eldest daughter of Roger de Baskerville, confirms the mill of Trosdref:

[ocr errors]

Robertus.-Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Le Wafre consensu et voluntate Alice uxoris mee primogenite

. 1 "Pro sellione", about twenty perches.

2 Perhaps "rhyd", the ford.

4 Footpath.

3 Weirfurlong (?).

5 "Inclusa", the anchoress. For a very interesting account of recluses and their abodes, see Bloxam's Gothic Architecture, vol. ii, p. 163 et seq.

"Steure"; perhaps "stire", the storehouse, or "steye", the ascent. (Halliwell, Dict. Arch. Words.)

Rogeri de Baskevile et heredum meorum concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Ecclesie beati Johannis de Brekenia et monachis ibidem Deo servientibus, molendinum et gurgitem de Landevaillauc1 cum pertinentijs suis que scilicet Radulfus de Baskevile eis in puram et perpetuam elemosinam dedit et carta suâ confirmavit. Et ut hec mea concessio et confirmatio rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testibus domino Reginaldo de Breusia, Ricardo Le Bret, Johanne de Weldebeof, Willelmo Pictaviensi, Luelino Filio Madoc, Willelmo de Burchulle, Radulfo Janitore et multis alijs." (Date 1215 to 1222.)

The dispute between Peter Fitz Herbert and John of Wallingford his clerk, and the convent of Brecon, was settled by the former renouncing all right to the churches of Talgarth and Llangorse, and the Convent all claim to the churches of Cathedin and Llanelieu :

"Compositio facta inter dominum Petrum Filium Herberti et Monachos Breconie Omnibus Christi Fidelibus presentes literas inspecturis Decanus Wintonie et Magister Nichol de Viana Subdelegatus Archidiaconi Wintonie salutem in domino. Noverit universitas vestra quod cum lis mota esset coram nobis auctoritate domini Pape super ecclesiam de Talgard cum pertinentijs inter nobilem virum Petrum filium Herberti et Magistrum Johannem de Walingeford clericum suum ex una parte et Priorem et conventum Brechonie ex alterâ, tandem lis in hac forma conquievit scilicet quod dominus Petrus de consensu domine Ysabelle2 uxoris sue et domini Herberti heredis sui et dictus Magister Johannes renunciaverint pro se et pro successioribus suis omne jus quod clamabant habere in Ecclesia de Talgard et in Ecclesia de la Mara in perpetuum. Renunciaverunt etiam omnibus actionibus motis tunc temporis ab eisdem contra dictos monachos auctoritate literarum domini Pape quarumcunque; et dictas ecclesias possideant dicti Prior et Conventus libere et quiete et pacificè sine aliquo impedimento sui et suorum imperpetuum. Prior vero et conventus predicti renunciaverunt omnia jura quod habebant in Ecclesijs de Kathedyn et de Langelew, et concesserunt dicto nobili et heredibus suis dictas ecclesias conferendas cuicunque voluerint sine aliquo retenemento et impedimento sui vel suorum. Item dictus Prior3

1 Llandevaelog, Tre 'r Graig.

2 One of the daughters of the last William de Braose.

3 Prior to receive as monks two fit clerks, on Peter's presentation, to celebrate offices for Peter and his family. See charter of John, son of Reginald Fitz-Peter, Arch. Camb., vol. xiii, 4th Series, p. 297.

et conventus duos clericos idoneos presentatos a dicto nobili et heredibus suis recipere debent in Fratres et Monachos qui pro dicto domino Petro et domina Yzabella uxore suâ, et domino Herberto herede suo et antecessoribus suis et successoribus officia divina ministrabunt tam pro vivis quam pro defunctis; et illis monachis defunctis vel ex justâ causâ de domo suâ ejectis, alios clericos idoneos presentatos ab eisdem sine contradictione dicti prior et conventus admittent. Et ad ista fideliter tenenda et observanda bonâ fide obligavit utraque pars juramento corporaliter prestito, pro se et successoribus suis et subjecit se jurisdictioni Decani et ejus successorum et Magistri Nichol de Viana et post decessum ejus Archidiaconi Wintonie et successorum suorum quicunque fuerint ita quod predicti judices potestatem habeant in perpetuum omni appellatione et cavillatione remotis, compellendi partem contradicentem per censuram ecclesiasticam ad observationem hujus compositionis. Et ad majorem hujus rei securitatem, dicti Judices presenti scripto sigilla sua apposuerunt una cum sigillis partium. Hijs Testibus domino Herberto Filio Petri, domino Hugone de Mortuo mari, domino Emerico de Lacy, domino Rogero de Merley, Magistro Waltero de Partico ponte, Magistro Hugone de Cluna Archidiacono Menevensi, Magistro Clemente de Landaf, Waltero vicario de Mara, et multis alijs." (Date 1216 to 1230.)

Rogeri Fitz Pichard grants two parts of all his tithes of Ystradwy, and two parts of tithes of lordship of Llansantffread juxta Usk, as Walter Cropus granted them:

"Carta Rogeri filii Picardi.-Sciant omnes presentes et futuri quod Ego Rogerus filius Picardi concedo in elemosinam Ecclesie Sancti Johannis de Brechenio et monachis ibidem Deo servientibus duas partes totius decime mee de Stradewi, sicut pater meus prius dedicavit et sicut carta eorum testatur. De omnibus rebus scilicet de dominio meo pro anima patris mei et matris mee et pro anima mea et uxoris mee et filiorum meorum similiter concedo eidem ecclesie duas partes totius decime mee de dominio meo de Lan San Freid sicut Walterus de Cropuz primus dederat et sicut carta eorum testatur. Hij sunt Testes ex utraque parte; Maihel capellanus, Radulfus Presbiter, Walterus

1 It seems well to add here Bishop Tanner's abstract of a charter wanting. (Brewster MS., fo. 96.) "Carta S. Archiepiscopi Cantuar. et Cardinalis recitans conventionem inter Petrum filium Herberti et monachos Brecon de quibusdam averiis et hominibus monachorum de Brechon de villa Walkelini captis. Dat' Maij 1228." 2 See Bernard Newmarch's first charter, p. 140.

« AnteriorContinuar »