Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quorundam hominum de Riseberi tandem partibus convocatis et in jure constitutis consensu prioris de Brekenia hoc fine lis conquievit videlicet quod dicti Abbas et conventus de Rading concesserunt omnibus hominibus de feodo Ade Malherbe de Riseberi quod adeant et sequantur capellam de Humbra cum omnibus debitis oblacionibus suis ad divinum officium ibi audiendum et spiritualia ibidem percipienda salvis dictis Abbati et conventui de Rading omnibus decimis de Risebiri tam minutis quam omnibus alijs et salvis testamentis eorum et successorum suorum que primo et principaliter fieri debent ecclesie de Leomenistria et eorundem corporibus que ad matrem Ecclesiam de Leomenistrie debent deferri et salvis Abbati et conventui de Rading et illi quicumque loco eorum fuerit apud Leomenistriam omnibus que de prefatis hominibus percipiuntur et hactenus percipere consueverunt. Dictus vero Adam et successores sui in perpetuum reddent singulis annis Abbati et conventui de Rading ad recognicionem dicte sequele tres solidos sterlingorum die Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et eadem die venient omnes dicti homines de Risebiri ad ecclesiam de Leomenistria singulis annis cum debitis oblationibus suis ut eiusdem ecclesie parochiani. Nos vero auctoritate nostra ex communi consensu parcium superius (prefatarum). precipimus supradictam formam ab omnibus inviolabiliter observari ita quod non liceat ulli hominum hanc composicionis formam infringere vel ei ausu temerario contrahere."

Simon, Abbot of Reading, gives effect to the foregoing arrangement of the dispute by his charter:

"Carta Simonis Abbatis de Rading.-Sciant presentes et futuri quod ego Simon Dei gratia Abbas Radingie et ejusdem loci conventus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus quod homines de feodo Ade Malherbe de Risebiri de quibus aliquando mota controversia inter nos et Adam decanum de Humbra coram judicibus à domino Papa Honorio delegatis composicio facta est dicto Adam jus nostrum in iudicio recognoscente de sequela hominum prenominatorum ut adeant et sequantur capellam de Humbre ad divinum officium ibi audiendum et spiritualia ibidem percipienda salvo nobis principali testamento dictorum hominum cum corporibus eorundem apud Leominestrie sepeliendis et salvis nobis omnibus decimis eorum tam minutis quam omnibus alijs. Dictus vero Adam et succesores sui in perpetuum reddent nobis annuatim tres solidos sterlingorum ad festum Apostolorum Petri et Pauli ad dicte sequele recognicionem et juris nostri et prenominati homines

venient ad Ecclesiam de Leomenistrie singulis annis die prenominata ut ejusdem ecclesie sequaces et parochiani. Dictus siquidem Adam et omnes successores sui fidelitatem nobis et domui nostre jurabunt se prestaturos et ecclesie nostre indempnitatem jurabunt et predictum redditum trium solidorum ad prenominatum terminum sine dolo et malicia nobis soluturos. Hijs testibus Magistro Stephano de Tornbir', Gregorio Roberto capellano, Roberto Poer, Nicholao de Bergaveni, Hugone de Fuleford, Johanne de sancto Albino. Henrico capellano, Philippo filio Hugonis, Johanne Pribin et multis alijs."

The Abbot of the Convent of Lire acknowledges that the Manor and Mill of Berrington were free from tithes, the Abbot of Lyre taking his accustomed two acres of land sown with grain. (Date 1223):

"Compositio facta inter monachos de Brekenia et de Mireual et de Kerkebi et de Eton priores.-Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis frater K. humilis Abbas de Lyre et conventus eternam in domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum nos auctoritate literarum domini Pape Priorem et conventum de Breconia coram Abbate de Mireuall1 et de Kerkebi et de Eton Prioribus judicibus a domino Papa delegatis super omnibus decimis de dominicio et de molendino de Beriton2 nomine ecclesie nostre Tametebyri3 traxissemus in causa cum nobis coram dictis judicibus in judicio constitutis communibus et instrumentis propositis satis evidenter et manifeste constitit nos in dictis decimis ullum jus aliquo titulo nobis non posse vendicare actionem quam adversus dilectos fratres nostros priorem et monachos de Breconia movimus omnino remisimus libera et spontanea voluntate nichilominus concedentes ut ecclesia sancti Johannis de Breconia tranquilla possessione gaudeat et perpetua percipiemus autem nos singulis annis duas acras inbladatas in dominico de Beriton sicut consuevimus percipere. Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra appendere curaviDatum anno domini Mcc vicessimo tertio."

mus.

The Papal delegates declare the dispute between the Prior of Lyre, as Rectors of Tenbury, and Convent of Brecon to have been settled in manner mentioned in Abbot of Lyre's Charter. (23 Aug. 1222):

"Compositio inter monachos de Lira et monachos de Breconia 2 Berrington, near Tenbury.

1 Merevale, Warwickshire.

3 Tenbury.

de Beriton.-Universis sancte matris ecclesie filijs presentes literas inspecturis. Abbas de Mireual et de Kyrkebi et de Etune Priores eternam in domino salutem. Mandatum domini

pape suscepimus in hec verba Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs Abbati de Mireual de Kyrkebi et de Etune Prioribus Coventrie diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectorum filiorum abbatis et conventus de Lira recepimus questionem quod abbas et conventus de Theokesberi persona ecclesie de Rippel et quidam alij clerici et laici Wigornensis Herefordensis et Coventrensis Diocesis super decimis et rebus alijs injuriantur eisdem. Ideoque discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem eandem cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Viterbo, v. Kal. Februarii pontificatus nostri anno quarto. cum igitur hujus auctoritate mandati abbas et conventus de Lyra Priorem et conventum de Brekenia super omnibus decimis de dominico et de molendino de Berinton traxissent in causam datis legitimis indicijs post multas altercaciones rationibus et allegationibus multis hinc inde prepositis in hunc modum conquievit contencio. Videlicet ex partibus in presencia vestra constitutis, abbas et conventus de Lira libera et spontanea voluntate priori et conventui de Brekenia actionem quam adversus eosdem instruxerant omnino remittentes, dictas decimas priori et conventui de Brekenia pleno jure pertinere recognoverunt et nichil sibi juris in decimis dictis aliquo tempore vendicaturos percipient autem Abbas et conventus de Lyra bladum de duabus acris singulis annis in dominico de Berintun' secundum modum et formam quam percipere consueverunt. Ne igitur aliquando malicia super decimis dictis sopita coram nobis judicialiter possit suscitari contentio et ut hec finalis concordia inter abbatem et conventum de Lyra et priorem et conventum de Brekenia robur perpetue firmitatis optineat auctoritate domini Pape qua fungimur in hac parte de prudentium et jurisperitorum consilio Priorem et conventum de Brekenia ab impetratione Abbatis et conventus de Lyra super decimis nominatis penitus absolventes presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda. Hijs testibus Domino Reginaldo de Braosa Ricardo Vincentio seneschallo suo, magistro Ricardo de Maurdi', Hugone capellano 'leflen: Magistro Thoma Brut Gilberto Genuc et multis alijs. Actum

judicio partibus presentibus et consencientibus in ecclesia sancte Trinitatis apud Coventriam, Anno ab incarnatione domini Mccxx secundo xo Kalendis Septembris."

Papal delegates record settlement of dispute between the Vicar of Chapel of Humber and Convent of Lyre:

"Compositio inter monachos de Lyra et monachos de Breconia de capella de Humbra.-Notum sit presens scriptum visuris quod cum questio verteretur aliquando inter Adam vicarium capelle de Humbra ex una parte et Abbatem et conventum de Lira rectores ecclesie de Themeteburi ex altera parte super duabus partibus decimarum de sex virgatis terre in Hepe et in Wunetun coram domino Abbate de Wigemora et priore Leomenistrie et magistro Ricardo canonico de Brongard judicibus a domino Papa Honorio delegatis tandem lis consensu prioris et conventus de Brekenia rectorum capelle de Humbra hoc fine conquievit videlicet quod unanimo consensu parcium provisum est quod Ecclesia de Thameburi libere et inconcusso teneat et habeat in perpetuum duas garbas decimarum de sex virgatis terre in Hepe et in Wunetun que sunt de tenemento de Humbra quod est de feudo de Brekenia et dicta ecclesia de Thameteburi perpetuo reddat annuatim nomine dictarum decimarum capelle de Humbra viii solidos sterlingorum ad duos terminos anni scilicet ad annunciationem beate Marie iiij solidos et ad festum sancti Michaelis quatuor solidos. Ita quod quicumque fuerit vicarius capelle de Humbra percipiat viij dictos solidos annuos ad prefatos duos terminos anni apud capellam beati Andree de lastes a procuratore Abbatis et conventus de Lyra quicumque ille fuerit apud Themedburi jurisdictione siquid dictorum judicum de communi consensu parcium super hijs irrefragabiliter observandis perpetuata ad perpetuo robur firmitatis optinendum et ne ex altercatione parcium aliqua in posterum quod absit possit oriri machinacio vel cavillacio nominati Judices et partes presenti scripto sigilla sua apposuerunt."

The monks of Brecon are entitled to two parts of tithes specified and one half of tithes of hay in parish of Brinsop. The vicar agrees to farm their tithes at a yearly rent for his life:

Compositio facta inter monachos Breconie et vicarium de Brunyssop.-Omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum prevenerit H. Decanus Herefordensis et H. Archidiaconus Salopesbure salutem in domino. Noverit universitas vestra

nos mandatum domini Pape suscepisse in hec verba. Innocencius servus servorum Dei dilectis filijs Decano Herefordensi Archidiacono Salopesburi et Magistro J. Clementis Canonico Herefordensi salutem et apostolicam benedictionem. R. rectoris ecclesie de Bruneshop accepimus questionem quod cum monachi monasterij de Brechonia et canonici ecclesie Lantoni prime Menevensis diocesis decimas quasdam et res alias ad ecclesiam suam pertinentes de jure igitur contra justiciam presumpsissent auferre idem senciens se grauari nostram audientiam appellavit. Ea propter discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine canonico terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellacione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Laterano vij idibus Januarij Pontificatus nostri Anno xiiij. Cum igitur hujus auctoritate mandati questio coram nobis mota fuisset inter Monachos de Brechonia et Radulfum vicarium de Bruneshop super quibusdam decimis de Bruneshop videlicet super duabus partibus omnium decimarum exeuncium de novo pomerio sito super dominicum et decimarum exeuncium de terra ubi fuit vetus pomerium et duabus partibus decimarum pomorum de novo pomerio Henrici de Bruneshop sito super dominicum necnon et super duabus partibus omnium minutarum decimarum de toto dominico de Bruneshop. Item de duabus partibus decimarum de xij acris terre site inter holesti et Malmeshull1 quas Dominus Willelmus Torel de dominico suo contulit vicarie de Bruneshop et duabus partibus decimarum de tribus acris terre quas Radulfus Torel contulit vicarie illi de suo dominico et de duabus partibus decimarum de prato quod dicitur la roede. Item de medietate decimarum de terra de hadenegge quam Restoldus tenuit et medietate decimarum de feno de omnibus pratis factis vel assartis in dominico de Bruneshop a primo anno generalis interdicti Anglie.2 Tandem post litis contestacionem ante testium productionem amicabiliter conquievit contencio in hunc modum scilicet quod predictus R. vicarius in judicio jus monachorum in omnibus prememoratis spontanea voluntate sua recognovit postea vero omnia illa predicta ab eis recepit ad firmam ad vitam suam reddendo eis annuatim xijd. nomine firme ad nativitatem Sancti Johannis baptiste apud Brechoniam cum predictis etiam concesserunt dicti monachi dicto R. quicquid ad eos pertinet vel pertinebit 2 1208 (10 John).

1 Now Mansell.

« AnteriorContinuar »