Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et heredibus de ipsis Roberto et Matillda legitime procreatis, prout in carta feoffamenti eis inde confecta plenius continetur; et seisinam de prædictiis maneriis et terris cum omnibus pertinentiis suis et advocationibus ecclesiarum, ut prædictum est præfatis Roberto et Matilldæ, vel eorum attornato, in crastino Nativitatis Sancti Johannis Baptistæ, proximo futuro plenarie liberabit, vel liberari faciet; juxta formam feoffamenti prædicti; solutis tamen eidem domino, vel suo attornato, ad prædictum crastinum ad captionem seisinæ prædictæ, sexcentis marcis, in partem solutionis mille et ducentarum marcarum, in quibus dictus dominus Malisius comes prædicto domino Radulfo tenebatur pro maritagio prædicto, sicut inferius plenius continetur. Et seisina hujusmodi sic habita legitime et pacifice continuata, prædictus Robertus de Thony ad partes Scotia pro maritagio prædicto complendo ducetur per attornatos prædicti domini Malisii comitis supradicti. Et prædictus dominus Malisius comes omnes exitus provenientes de prædictis maneriis et terra percipiet a tempore captionis seisinæ eorumdem, ut prædictum est, usque ad finem v annorum proximo sequentium, plenarie completorum, ad prædictos Robertum et Matilldam inde sustinendos, sicut honorifice decet, juxta ordinationem et consilium venerabilis patris domini Willelmi Dei gratia Bathonensis et Wellensis electi et thesaurarii illustris regis Angliæ, et prædicti domini Radulfi.

Et præfatus dominus Malisius comes dabit prædicto domino Radulfo pro prædicto maritagio dicti Roberti primogeniti et heredis sui mille et ducentas marcas sterlingorum, solvendas eidem ad loca et terminos subscriptos; videlicet, in prædicto crastino Nativitatis sancti Johannis Baptistæ apud Neketone, sexcentas marcas ad captionem seisinæ maneriorum et terræ prædictorum, ut prædictum est; et in octavis sancti Martini proximo sequentis apud Eboracum ducentas marcas; et in octavis Pentecostes in anno proximo sequenti ibidem ducentas marcas; et in octavis sancti

3

A.D. 1293.
April 26.

1 June 25.

2 Nov. 18, 1293.

3 June 13, 1294.

A.D. 1293.
April 26.

Martini tunc proximo sequentis1 ducentas marcas; sine ulteriori dilatione. Ad quas quidem ultimas sexcentas marcas eidem domino Radulfo pro prædicto domino Malisio comite ad prædictos tres terminos ultimos solvendas ad locum prædictum, prædicti domini Johannes Comyn comes de Boghan et Arnaldus de Percy se inde constituerunt principales debitores, videlicet, quemlibet eorumdem in solidum, per recognitionem quam inde fecerunt coram thesaurario et baronibus de scaccario domini regis apud Westmonasterium in termino Paschæ anno supradicto.

Et si contingat (quod absit), prædictam Matilldam in fata decedere ante ætatem suam viginti annorum, nullo herede inter prædictos Robertum et Matilldam procreato, vel si quis fuerit et moriatur ante viginti annos prædictos, prædictus dominus Radulfus vult et concedit pro se et heredibus suis se teneri prædicto domino Malisio comiti in sexcentis marcis sterlingorum solvendis eidem ad terminos suprascriptos, videlicet, ad proximum terminum Pentecostes vel sancti Martini post obitum dictæ Matildis, ducentas marcas apud Eboracum, et sic ad duos terminos sancti Martini et Pentecostes tunc proximo sequentes quadringentas marcas, videlicet, ad quemlibet terminum ducentas marcas, sine ulteriori dilatione. Ad quam quidem solutionem prædictarum sexcentarum marcarum ad prædictos tres terminos post obitum prædictæ Matilldæ eidem domino Malisio faciendam, ut prædictum est, prædictus dominus Radulfus invenit dicto domino Malisio comiti manucaptores subscriptos, videlicet, dominos Johannem Comyn comitem de Boghan et Arnaldum de Percy, qui se inde constituerunt principales debitores, et utrumque eorum in solidum.

Et ad omnes prædictas conventiones et concessiones firmiter et fideliter inde conservandas, tam prædictus dominus Radulfus quam prædictus dominus Arnaldus, Hugo et Malcolmus, hinc inde fidem præstiterunt corporalem, et sub pœna quingentarum librarum in subsidium Terræ Sanctæ

1 Nov. 18, 1294.

levandarum de terris, tenementis, bonis et catallis prædicti domini Radulfi, vel prædictorum Arnaldi, Hugonis et Malcolmi, si quos ipsorum contra prædictas conventiones in aliquo venire contigerit. In cujus rei testimonium tam prædictæ partes quam prædicti manucaptores huic scripto chirographo sigilla sua alternatim posuerunt.

Et die Sabbati, videlicet, secundo die Maii, anno prædicto, venerunt coram baronibus omnes partes in hoc scripto nominatæ, et recognoverunt prædictum scriptum esse factum suum, et recognoverunt se teneri ad faciendum et tenendum quicquid continetur in prædicto scripto secundum formam et tenorem ejusdem. Et nisi fecerint, concesserunt pro se et heredibus et executoribus suis quod barones de scaccario de terris, tenementis, bonis et catallis suis, ad quorumcumque manus devenerint, dictos denarios fieri faciant, secundum articulos scripti prædicti.

A.D. 1293.

April 26.

CCCIX.

1293. April 29.-King John Balliol requests King Edward to grant him Exemption from Summons in the County of York.1

A.D. 1293.
April 29.

King John

Excellentis magnificentiæ strenuissimo principi, domino suo reverendo, domino Edwardo, Dei gratia regi Angliæ illustri, domino Hiberniæ et duci Aquitaniæ, J. eadem Balliol asks gratia rex Scotiæ, salutem, cum fidelitate in Eo per quem exemption from reges, populi principes, et omnes judices terræ regnant, county York. vivunt, præsunt, judicant et judicantur.

Cum ex relatu quorumdam de nostratibus nuper intelleximus dilectos et fideles justiciarios vestros a die Trinitatis in xv dies proximo futuros in comitatu Eboraci itineraturos esse, nosque in ultimo mutuo nostro simul colloquio apud Novum Castrum super Tynam de acquie

1 From the Original, in the Public Record Office.

summons in

April 29. A.D. 1293.

tantia communis summonitionis in dicto itinere habenda dominationi vestræ preces fecimus, per quas cum tempus itineris, quod jam instat, adveniret, super dicta acquietantia habenda, vos tunc sub spe nos ponentes gratiam promisistis, expertam nobis benevolentiam corditer requirimus et rogamus quatenus serenissimæ memoriæ vestræ super dicta promissione vestra si placet occurrere volentes, acquietantiam memoratæ summonitionis in dicto itinere. dilectissima nobis dominatio vestra concedere dignatur, adeo quod nunc, sicut pluries, benignos et favorabiles vos 'si placet' inveniremus ac semper, Domino favente. Quem vos conservet nos hoc valde desiderando sic invenire speramus.

Teste meipso apud Cupir in Fyfe, xxix die Aprilis, anno regni nostri primo.

A.D. 1293.
May 2.

Recognisance of
the earl of
Buchan and
Arnald de
Percy.

CCCX.

1293. May 2.-Recognisance of John Comyn, Earl
of Buchan, and others, respecting the Marriage
of Robert de Thony with the Daughter of Malise
Earl of Strathern.1

RECOGNITIONES JOHANNIS DE COMYN, COMITIS DE BOGHAN,
ET ARNALDI DE PERCY.

Iidem venerunt coram baronibus et recognoverunt se teneri, quilibet eorum in solidum, Radulpho de Thony in de marcis sterlingorum pro domino Malisio, comite de Stratherne, de quibus solvent eidem cc marcas ad festum sancti Martini proximo futurum;2 et ad festum Pentecostes proximo sequens,3 cc marcas; et ad festum sancti Martini proximo post, ce marcas. Et nisi fecerint, concedunt

1 Memoranda Roll, 20-21 Edw. I. m. 45. Another copy occurs on the Treasurer's Duplicate Roll, mem. 43.

2 Nov. 11, 1293.
3 June 6, 1294.
4 Nov. 11, 1294.

pro se heredibus et executoribus suis quod barones de scaccario de terris, tenementis, bonis et catallis suis, ad quorumcumque manus devenerint, dictos denarios fieri faciant.

RECOGNITIO RADULPHI DE THONY.

Idem venit coram baronibus et recognovit se teneri ad conservandum Johannem de Comyn, comitem de Boghan, et Arnaldum de Percy, indempnes versus Malisium, comitem de Stratherne, de de marcis, quas iidem receperunt reddere eidem Malisio comiti pro eodem Radulpho de Thony, secundum formam et concessionem cujusdam scripti cirograffati inter prædictum Radulphum et attornatos prædicti Malisii confecti et irrotulati in memoriam hujus, et recepti ibidem. Et ad hoc obligaverunt omnes terras et tenementa sua, ad quorumcumque manus, etc.

A.D. 1293.
May 2.

Recognisance of Ralph de Thony.

CCCXI.

1293. July 15.-Letters of Protection granted by Guy Count of Flanders to the People of Scotland.1

Guys cuens de Flandres et marchis de Namur a tous cheus ki ches presentes lettres veront et oront, salus et memore de verite.

A.D. 1293.
July 15.

Protection for the people of Scotland

Sachent tuit que nous de no boin grei et de no volontei, par le conseil de preudommes et de sages gens, volons, residing in,

TRANSLATION.

Guy count of Flanders and marquis of Namur to all persons who shall see and hear these present letters wishes greeting, and that they should remember the truth.

Be it known to all that we of our own good will, and of our own pleasure, by the advice of the good men and wise people,

1 The original of this document formerly existed among the Archives de la Chambre des Comptes, at Lille, No. 3498; in which it

is no longer to be found. It is
here printed from an authenti-
cated copy.

coming to, or

Flanders.

« AnteriorContinuar »