Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pertinenciis suis; tinenciis suis;

suis;

ciis suis;

capellam Omnium Sanctorum cum perecclesiam Sancti Lazari cum pertinenciis

ecclesiam Sancti Donatiani de Foresta cum pertinenecclesiam Sancte Marie de Foresta (1) cum per

[ocr errors]

tinenciis suis; ecclesiam Sancte Fidis de Foresta cum pertinenciis suis; ecclesiam Sancti Exsuperii super muros civitatis cum pertinenciis suis; capellam Sancti Donatiani super muros ejusdem civitatis cum pertinenciis suis; — capellam Sancte Marie in parrochia Sancti Stephani cum pertinenciis suis; - ecclesiam de Tinteniac (2), cum hominibus ejusdem loci et aliis pertinenciis suis [incipit fo xv]; ecclesiam Sancti Georgii de Grihannia (3), cum hominibus ejusdem loci et aliis pertinenciis suis; homines in cimiterio Sancti Georgii commorantes, ad ejusdem monasterii proprietatem pertinentes, ex dono bone memorie comitis Conani quicquid juris habebat in predicta villa de Gribannia, tam in hominibus quam aliis possessionibus; medietatem insule de Arto et medietatem parrochie ejusdem insule; ecclesiam de Plubihan cum pertinenciis suis; ecclesiam de Plogaanoz cum pertinenciis suis et homines in predictis villis commorantes. Octo partes decimationum in ecclesia de Morzella; et duas partes oblationum in Nativitate Domini, et in sexta feria Parasceve, et in festo Dominice Resurrectionis, et Omnium Sanctorum; terciam partem decimationum in parrochia de Matreio (4);

[ocr errors]

(1) Une copie du xve siècle porte ici:

[ocr errors]

Sancti Jacobi de Foresta. » Je crois que l'église de cette paroisse, dans le principe dédiée à la Vierge, fut placée à la fin du XIe siècle sous le vocable de saint Jacques, car la Bulle d'Innocent III la nomme ainsi.

(2) VAR. : «Tintinniac. >>

(3) VAB.: « Grihanno. »>

(4) VAR. : « Mardeio, Maidrio. » (Moidré, près Pontorson.)

terras quas habetis in parrochia Sancti Siginini (1);

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors][merged small]

de Sanceio; - terras de Spineto; terras de Crasso Bussono; terras de Spargeio et census (2); - terras in parrochia de Accineio; terram de Braxeio (3); molendinos in civitate Redonensi, Sancti Ylarii [Helerii] et de Porta; molendinum de Campo Corvii. — In civitate Nannetensi medietatem hesmagii in aqua Ligeris; terram de Aviniaco (4); - terram in parrochia de Bruxa; decimam in parrochia de Breal; terras censuales et vineas que circa vestrum monasterium sunt. Preterea racionabiles consuetudines ac libertates a comitibus Britannie et ejusdem loci fundatoribus monasterio vestro concessis, vobis auctoritate apostolica nichilominus confirmamus. Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere presumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolice auctoritate, et diocesani episcopi canonica justicia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque

(4) VAR. « Siliguini. » ment de Redon.

(2) VAR.: « Espergeio. »
(3) VAR. « Breceio. »>
(4) VAR.: « Avicciaco. »>

Saint-Séglin, canton de Maure, arrondisse

[ocr errors]

se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu-Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen.

Locus rote in qua inscripta sunt hec :

[ocr errors]

[BENE VALETE.]

Sanctus Petrus. - Sanctus Paulus. - Alexander Papa III, cum legenda Vias tuas, Domine, demonstra michi. »

Inferius sic signatum :

Ego Alexander catholice ecclesie episcopus [locus monogrammatis];

Ego Hubertus hostiensis episcopus;

Ego Bernardus portuensis et Sancte Rufine episcopus (1);
Ego Gualterius albanensis episcopus;

Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis
in Hierusalem;

Ego Hericus presbiter cardinalis tituli SS. Nerei et
Achillei;

Ego Albertus presbiter cardinalis tituli Sancti Laurencii
in Lucina;

Ego Guillelmus tituli Sancti Petri ad vincula presbiter cardinalis ;

(1) Hic Bernardus natus fuerat Redonis, ubi fuit canonicus Sancti Petri Redonensis tempore Hamelini Redonensis episcopi. Anno 1150, creatus ab Eugenio III, papa, presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis sedem episcopalem Portuensem tenuit. Vocabatur vulgo cardinalis Redonensis. (Necrol. ms Sti Petri Red. Joh. Sarisburiensis, in Polycratico, lib. V, cap. 15o.)

[ocr errors]

Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cos-
mydin ;

Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere
Tulliano;

Ego Boso diaconus cardinalis SS. Cosme et Damiani;
Ego Manfredus diaconus cardinalis Sancti Georgii ad
velum aureum.

Datum Senonis per manum Hermanni Sancte Romane eccle-
sie subdiaconi et notarii, VIII° idus januarii, indictione XIIIma,
Incarnationis Dominice anno M° Co LXmo IVto [1164] (1),
Pontificatus vero domini Alexandri Pape III' anno sexto.

[merged small][ocr errors][merged small]

Urbanus episcopus servus servorum Dei (2), dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Sancti Georgii Redonensis ordinis Sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri, ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecte in Christo filie, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanis Pontificibus, predecessoribus nostris, sive per privilegia seu alias indulgentias, vobis aut monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus racionabiliter vobis aut monasterio predicto indultas, sicut eas

(1) 6 janvier 1164.

(2) Urbain II (1089-1099).

[ocr errors]

juste et pacifice obtinetis, vobis et per nos eidem monasterio, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud veterem urbem, nonas februarii, Pontificatus nostri anno secundo (1).

[Anno 1082.]

Bulle de Grégoire VII.

Gregorius (2) episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Sancti Georgii Redonensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecte in Christo filie, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vobis auctoritate apostolica concedimus ut in parrochiis vestris pro ea porcione quam ibidem habetis et percipitis, veteres de terris redactis noviter ad culturam que culte a tempore cujus non extat memoria non fuerunt, decimas possitis percipere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se

(1) 5 février 1090.

Une copie de cette Bulle, écrite au XIIIe siècle, porte inscrite en marge, mais d'une main différente et postérieure à la copie, la date de 1264. C'est une erreur.

(2) Grégoire VII, élu pape le 22 avril 1073, mourut le 25 mai 1085.

« AnteriorContinuar »