Imágenes de páginas
PDF
EPUB

BULLA URBANI IV. MONASTERIO VALLIS

S. ANDREE DE PLUSKARDYN CONCESSA.

[ocr errors]
[ocr errors]

URBANUS episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs Priori monasterij Uallis Sancti Andree eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in Domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium Sancte Dei Genitricis et Uirginis Marie Vallis Sancti Andree Morauiensis dioceseos in quo diuino estis obsequio mancipati ad instar felicis recordationis Gregorij pape predecessoris nostri sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam atque institutionem fratrum Vallis Caulium in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones / quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione Regum uel Principum oblatione fidelium seu alijs iustis modis prestante Domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium suum situm est cum omnibus pertinencijs suis Ecclesiam sitam in villa que nominatur Durres cum decimis garbarum eiusdem loci et alijs omnibus pertinencijs suis. Jus patronatus quod in eadem ecclesia obtinetis. Decimas garbarum quas habetis in forestis que Pluskardin et Wthutyr uulgariter nuncupantur Decimas quas habetis in molendinis positis in forestis eisdem necnon et

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

decimas de ferro quod in forestis foditur supradictis. Vsum piscandi cum viginti retibus quem habetis in flumine quod Spee uulgariter nuncupatur · Molendinum cum aquarum decursibus et omnibus pertinencijs suis quod habetis in villa que nominatur Elgyn. Terras et possessiones quas habetis in locis que Fernauay Thulidoui Kep Kintessoch maiorem et Mefth uulgariter nuncupantur Terras et foresta que habetis in locis que Pluscardin et Wthtitir uulgariter nuncupantur cum terris pratis nemoribus usuagijs et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in uijs et semitis et omnibus alijs libertatibus et immunitatibus suis Sane de ortis uirgultis piscationibus et pratis uestris ac uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere ac eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine Prioris sui licentia nisi artioris religionis obtentu de eodem loco discedere discendentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus uel conuersus sub professione uestre domus astrictus sine consensu et licencia Prioris et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo recipiat ultra summam capituli uestri prouidentia constitutam nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod siquis facere forte presumpserit non teneatur conuentus pro hijs aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis proprijs siue ciuilem siue criminalem questionem contineant / fratrum uestrorum testimonijs uti ne pro defectu testium ius uestrum ualeat in aliquo deperire Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in uestro monasterio excommunicatis et interdictis exclusis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicto Obeunte uero te nunc eiusdem loci Priore uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis austutia seu uiolentia preponatur nisi quem fratres communi consensu uel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate Apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere Decernimus ergo ut

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salua sedis Apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia et in predictis decimis moderatione concilij generalis. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. AMEN-AMEN ·

[ocr errors]
[ocr errors]

EGO URBANUS CATHOLICE ECCLESIE EPISCOPUS S.

Ego SYMON tituli Sancti Martini presbiter cardinalis ·
Ego ANCHERUS tituli Sancte Praxedis presbiter cardinalis -
Ego frater GUIDO tituli Sancti Laurencii jn Lucina presbiter
cardinalis.

Ego GUILLELMUS tituli Sancti Marcj presbiter cardinalis.
Ego

Ego STEPHANUS Prenestinus episcopus.

Ego frater

Ego RADULPHUS

episcopus.

tituli Sancte Ruffine episcopus.

episcopus.

episcopus.

diaconus cardinalis.

Ego HENRICUS Hostiensis et Velletrensis episcopus.

Ego GUIDO

Ego RICARDUS Sancti

Ego OCTAUIANUS Sancte Marie in Via Lata diaconus cardi

nalis.

Ego JOHANNES Sancti Nicholai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis.

Ego

[ocr errors]

Sancti Adrianj diaconus cardinalis . Ego JACOBUS Sancte Marie in Cosmydin diaconis cardinalis . Ego GOTTIFRIDUS Sancti Georgij ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Apud Vrbem Ueterem per manum magistri Michaelis de Tholosa sancte Romane ecclesie Vicecancellarij. tertio mensis Julij Indictione . sexta Incarnationis Dominice Anno millesimo ducentesimo sexagesimo tertio. Pontificatus uero domini URBANI pape quarti· Anno Secundo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed]

INDE X.

« AnteriorContinuar »