Imágenes de páginas
PDF
EPUB

riconoscenza la continuazione di misure cosí benefiche in sollievo di esuli, alla sorte de' quali la Santità Sua non potrà mai essere indifferente.

CALEPPI.

CDLXIV.

LETTRE CIRCULAIRE DU NONCE APOSTOLIQUE EN SUISSE

AUX SUPÉRIEURS RELIGIEUX DE SA NONCIATURE,

EN FAVEUR DES ECCLÉSIASTIQUES FRANÇAIS ÉMIGRÉS.

More NUNZIO A CIASCUN Abbate de' PRINCIPALI MONASTERI
DELL' ELVEZIA E DELLA BRISGOVIA.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 4.

Lucerna, 13 decembre 1793.

Quæ, reverendissime Pater, pro optimis sacerdotibus Gallis fidei causa exsulibus adhue fecisti, ea cum vel ipsi Summo Pontifici pergrata sunt, tum bonis omnibus, qui benignitatem in eosdem ecclesiasticos tuam laudibus efferre non desinunt. Hac tuæ aliorumque præstantissimorum virorum liberalitatis fama permotus idem Sanctissimus Pater per litteras pridie kal. hujus mensis scriptas mihi in mandatis dedit, ut gratias ejus nomine vobis agerem singulares: quod et illico facio et diligenter.

Accepit præterea summus Pontifex quamplurimos ex prædictis Christi athletis, qui Friburgi Helvetiorum exsulabant, coactos esse illinc abire, ob nimium ipsorum numerum, cui capiendo regio illa impar omnino erat. Qui plerique omnes extrema adeo premuntur inopia, ut vix spiritum ducere valeant. Eorum sane miseriis sublevandis accurrisset ultro ipse Sanctissimus amantissimusque Pater, si plurima sacerdotum millia apud se nutriens, multo jam ære alieno contracto, plura præstare posset. Quum autem plane perspecta ipsi sit pietas illa insignis, qua Helvetiæ et Brisgoviæ monasteria semper eminuerunt, ad misericordiam vestram iterum recurrendum sibi duxit, mihique præcepit, ut sacerdotes illos, qui Friburgo egredi coacti sunt, tuæ cæterorumque abbatum liberalitati vehementer suo nomine commendarem. Commendo igitur, atque ita ut majore studio majoreque animi labore commendare non possim : atque a te, reverendissime Pater, pro tua summa humanitate peto ut spatia charitatis tuæ dilatans, unum vel plures in monasterium recipias: quippe qui tenuissimo apparatu maxime contenti erunt, spesque nobis affulget fore ut brevi ad patrios lares redituri sint.

Quod si neminem excipere possis, aliquid saltem pecuniæ ad me mittas, quæso, ipsis distribuendæ. Quidquid statueris ad me scribas rogo, cum ut Sanctissimum Patrem certiorem faciam, tum etiam ut episcopos Gallos moneam, quo inter miseros illos eligant, qui ad te proficiscantur. Pluribus

te, reverendissime Pater, ad tam insigne charitatis opus hortarer verbis, nisi res per se ipsa loqueretur, nisique mihi plane persuasum esset, te fore in istos calamitosissimos ecclesiasticos eo animo, quo velles alios in te tuosque cœnobitas esse, si in eadem fuissetis navi : ideoque scribendi seu dictandi potius modum habens ea, quæ par est, observantia persisto. Datum, etc. Idibus decembris 1793.

CDLXV.

DÉPÊCHE DE MET LE NONCE APOSTOLIQUE EN SUISSE

AU CARDINAL SECRÉTAIRE D'ÉTAT DE SA SAINTETÉ.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 42.

Lucerne, 22 février 1794.

Eminentissimo e reverendissimo Signore Padrone colendissimo, In questa settimana son finiti d' arrivarmi i riscontri degli abbati di queste provincie alla mia commendatizia (per i poveri preti emigrati, della quale commendatizia ne umiliai la copia all' Eminenza Vostra li 14 dicembre scorso. In tutto avrò apprena raccolto circa scudi 500, che, atteso il numero e le facoltà considerabili de' monasteri, non è molto certamente. Ma Vostra Eminenza sa al pari di me che la carità non abbonda in questi paesi. Il danaro suddetto, l'ho rimesso ai vescovi francesi dimoranti in Friburgo. Ora poi accludo a Vostra Eminenza un foglio in cui vedrà accennata le respettive risposte d'essi abbati. E lusingandomi d' aver così eseguiti interamente dal canto mio gli ordini del Santo Padre e dell' Eminenza Vostra, con ogni maggior ossequio e venerazione mi rassegno,

Di Vostra Eminenza

Umilissimo divotissimo servitore,

G....,

Arcivescovo di Berito.

CDLXVI.

LETTRE CIRCULAIRE DU NONCE DE SA SAINTETÉ EN SUISSE

EN FAVEUR DES ECCLÉSIASTIQUES FRANÇAIS ÉMIGRES.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 42.

Petrus Gravina, etc., etc.

Lucernæ, 24 novembris 1794.

Inter tot et tantas calamitates quibus afflicta gemit nostra Mater Ecclesia, haud minima sane est illa extrema qua Galli tam ecclesiastici quam sæculares, fidei catholicæ causa exsules, premuntur inopia. Panem ostiatim petere coacti jam fuissent plerique, nisi homines christianæ charitatis

studiosi opem illis tulissent. Ast exhausta sunt jam penitus subsidia, nec cessavit eorum miseria; crescit immo in dies horum miserorum numerus ; major pars quippe eorum præsertim, qui Friburgi Helvetiorum exsulant, expensa quam habebat pecunia, unde vivat non amplius habet. Mendicare ergo generosos hosce Christi athletas necesse est, nisi charitatis nostræ visceribus magis dilatatis eisdem auxilio advolemus. Audiamus Scripturam hortantem: << Infrange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc << in domum tuam; dum videris nudum, operi eum, et carnem tuam << ne despexeris; atque Christum in ministris et membris suis esurientem << pascamus, sitientem potemus, ac nudum operiamus. » — Ut autem illustribus hisce fidei confessoribus eo citius succurreretur, illustrissimus ac reverendissimus episcopus Lausanensis pro sua in miseros charitate novam, quæ tentaretur, excogitavit viam, quam in libello jussu suo typis mandato expositam, omnibus, quibus potuit, modis promovendam curavit. Nos proin felicem rei exitum vehementer optantes una cum illo et illustrissimis ac reverendissimis Galliæ episcopis Friburgi Helvetiorum degentibus, ad regiones nuntiaturæ nostræ subjectas, ipsique circumjectas duos venerabiles viros ac in sacro ministerio coadjutores dominum Antonium Breluque, diœcesis Bisuntinæ presbyterum et seminarii ejusdem diœcesis directorem, et Antonium Zosso, diœcesis Lausanensis presbyterum mittere duximus, qui, quod unusquisque pro sua liberalitate et facultate daturus est, colligant. Quod autem prima hæc nostra ad vos commendatitia epistola molesta vobis futura non sit, vel ex ea quam apud vos florescere jam comperimus, charitate conjicimus. Confidimus igitur, quod vos omnes ad quos ambo memorati venerabiles viri pervenerint, eos tamquam fidei martyres sitis omni cum humanitate et benevolentia non tantum excepturi sed et largis eleemosynis cumulaturi; certissimam amplissimamque a Deo sincera charitatis munificentissimo remuneratore accepturi mercedem. Hoc unum jam nobis superest, ut hosce duos venerabiles viros illustrissimis ac reverendissimis locorum ordinariis, monasteriorum abbatibus, præpositis et magistratibus præcipue et majori, quo possumus, modo commendemus, enixeque rogemus ut Christum in illis patientem suscipiant, atque omni patrocinio auxilioque foveant.

Datum Lucernæ, ex palatio nostræ residentiæ, die 24 novembris 1794.

CDLXVII.

RÉPONSE DU PRINCE-ABBÉ DE SAINT-GALL

AUX LETTRES CIRCULAIRES DU NONCE DE SA SAINTETÉ EN SUISSE. De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 43.

S. Gall, 19 mai 1795.

Reverendissime et illustrissime domine Patrone colendissime,

Recepi novissimas dominationis vestræ reverendissimæ et illustrissimæ litteras humanitate et benignitate plenas, quibus ex jussu Sanctissimi Do

mini nostri Papæ ejusdem amantissimos sensus, et singulare beneplacitum explicuit, quod exsules e Gallia presbyteros, et extorres pro fide catholica ex patria sua, et idcirco vere miserandos, omnibus charitatis officiis susceperim, et hactenus foverim, quantum potui. Equidem in pia isthac hospitalitate sumptibus et clementiæ parcere non volui erga illos qui, propter constantissimam orthodoxæ religionis professionem, in extremas miserias inciderunt.

me

Gaudeo proin, quod hoc opere Beatitudinis Suæ beneplacito satisfacere meruerim. Cæterum dominationis suæ reverendissimæ et illustrissimæ susceptis in mei gratiam laboribus et favoribus, demissas gratias agens, deinceps etiam suo patrocinio et validissimæ protectioni enixe commendans devotissimo obsequendi studio, et reverentia perenna.

Reverendissimæ et illustrissimæ Dominationis Vestræ,
Devotissimus et obligatissimus servus,

BEDA,

Princeps et abbas.

CDLXVIII.

RÉPONSE DU PRINCE-ABBÉ DE MURI.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 42.

Ex Muris, 7 junii 1795.

Reverendissime ac excellentissime Domine ac Patrone colendissime, Gratum acceptumque mihi semper fuit, Gallis sacerdotibus pro Deo, fide, rege extorribus, omnia benevolentiæ officia præstare, eos mensæ adhibere meæ, hospitio excipere, pecunia non præsentes modo, sed etiam absentes sustentare, aliquos etiam inter meos recipere. Tacitus et ignotus, ut putabam, in superni inspectoris oculis christianæ charitatis opera sic exercere gaudebam. Cum ecce inexspectatæ me occupant litteræ, 2 hujus datæ, in quibus quid potissimum mirer nescio num Excellentiæ Vestræ reverendissimæ ad minima quævis attentionem; num ejusdem in dandis propterea ad sanctissimum commendatitiis sollicitudinem et benignitatem; num Sanctissimi Domini in laudandis hujuscemodi minutiis gratiam plane paternam? Ego certæ tantæ benevolentiæ significationibus sponte currenti stimulos additos sentio, operamque dabo, ut quantum virium tenuitas, premens ædificii moles, crescens in dies exsulum multitudo, et annonæ caritas sinit, Sanctissimi Domini Nostri exspectationi eo libentius pro modulo faciam satis; quo gratius id et Sanctitati Suæ, et Excellentiæ etiam Vestræ reverendissimæ acceptius novi, cui pro tanto benevolentiæ testimonio et obstrictissimum me profiteor, et humili submissione ad grata quævis paratissimum offero,

Reverendissimæ Excellentiæ Vestræ,
Devotissimus servus,

[ocr errors][merged small]

CDLXIX.

DÉPÈCHE DU NONCE APOSTOLIQUE EN SUISSE

AU CARDINAL SECRÉTAIRE D'ÉTAT DE SA SAINTETÉ.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 42.

Lucerna, 19 novembris 1795.

Eminentissimo e reverendissimo Signore Padrone colendissimo, Il più volte menzionato abbate di Montrichart, mi ha trasmesso secondo il suo solito i qui compiegati fogli a specchio contenenti l'esito e l'introito economico dell' Instituto di Carità di Friburgo. Tutto che nel computo si trovi nello scorso mese di ottobre minore lo speso della rendita, pure una tale minorità non è bastante a coprire il dispendio avutosi dal medesimo nell' anterior settembre. Il prelodato ecclesiastico poi non ha mancato, in vista delle sovrane pontificie beneficenze, di dimostrarmi la più grande sensibilità, aggiungendomi di aver già fatto dar principio alla celebrazione delle connote mille messe, che le provvide cure della Santità Sua han voluto benignamente accordargli a sollievo dei poveri emigrati compresi nell'Istituto. Tanto dovea rassegnare all' Eminenza Vostra nell'atto in cui con vero distintissimo ossequio mi riprotesto, baciandole la sacra porpora,

Di Vostra Eminenza,

Umilissimo, devotissimo, obbligatissimo servitore,

P.

Arcivescovo di Nicea.

CDLXX.

COMPTE RENDU DU NONCE DE SA SAINTETÉ EN SUISSE

AU SUJET DU secours dONNÉ PAR LES SUPÉRIEURS RELIGIEUX
AUX ECCLESIASTIQUES FRANÇAIS ÉMIGRÉS.

De Charitate S. Sedis erga Gallos, vol. 42.

Monasteria sacræ Nuntiaturæ Lucernensi subdita, quæ, rogante Summo Pontifice, sacerdotes Gallos exsules aut hospitio suscepere aut pecuniam eisdem distribuendam misere, aut nihil.

[blocks in formation]

Jam 26 sacerdotes commensales habebat exsules, alios quosdam in vicinia commorantes, quibus pecunia nulla superest, suscipiet, et 4 aureos, seu 96 lib. gallicas, misit.

« AnteriorContinuar »