Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cessiones ordinarii de data anni domini MCCCCXVII diei septime mensis marcii".

Haupt-Urkunden-Archiv n. 8766.

1422 Januar 31.

Erzbischof Dietrich II von Köln nimmt die Brüder vom gemeinsamen Leben, deren Verfassung wiederholt durch Doktoren der Theologie, des geistlichen und des weltlichen Rechts geprüft und gebilligt worden ist, in seinen Schutz mit der Bestimmung, dass sie jährlich einen Propst oder Prior der Regular-Kanoniker zur Visitation ihrer Niederlassungen bestellen sollen. Elf Gelehrte unterzeichnen und begutachten das Privilegium.

Theodericus dei gracia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, Westfalie et Engarie dux etc. universis nostre ordinarie potestati subiectis, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in domino sempiternam. Noverit universitas vestra, quod nonnulli zelo devocionis et amore divini cultus super quarundam personarum statu nostre civitatis et diocesis Coloniensis in simul in suis domibus degencium nobis humiliter proposuerunt, quod frequencius dicte persone vitam suam et modum vivendi plurimis viris litteratis et intelligentibus sacre theologie videlicet et decretorum ac legum doctoribus examinandam et discuciendam in scriptis causa consilii tradiderunt, quodque ipsi sacre theologie, decretorum et legum doctores nichil in hiis illicitum, nichil divinis scripturis dissonum seu sacris canonibus reprobatum invenientes post diligentem examinacionem scriptis et approbacionibus prefatarum personarum modum vivendi licitum et meritorium confirmabant. Verum, quia nobis specialiter incumbit super huiusmodi personarum vita disponere auctoritate nostra ordinaria, ipsi pro parte dictarum personarum nobis humiliter supplicabant, quatinus eciam nos in divini cultus augmentum, in favorem, pacem et tranquillitatem dictarum personarum nostrum dignaremus adhibere. consensum ac eciam, si qua opus esset, predicte auctoritatis et commissionis licenciam et approbacionem graciosius impartiri. Nos vero huiusmodi peticioni utpote racionabili annuentes ac subiectorum nostorum devocioni merito congaudentes prefatis personis ubilibet in nostris civitate et diocesi Coloniensi constitutis seu insimul, ut premittitur, habitantibus et eis succedentibus, predicta nostra ordinaria auctoritate damus et concedimus, si qua alia opus fuerit preter divine legis et iuris communis licenciam et approbacionem specialem, licenciantes et concedentes, quod ipse prefate persone et eis succedentes possint simul plures in eadem domo cohabitare, ut securius deo serviant et commodosius vivant, simul comedere et propria, si que habent, et que de labore acquirunt ad invicem libere communicare et de laboribus vivere in communi, dum tamen non mendicent, ac eciam, quod pro tempore possint habere unam vel duas probas personas, que gubernacionem do

mus habeant, cui vel quibus absque promissione vel obligacione in bonis consiliis vel piis monitis acquiescant, aliasque bonas consuetudines et pias observancias mandatis divinis et ecclesiasticis non contrarias licite observare ac, prout earum tranquillitati et concordie congruit ordinare, dummodo tamen novam religionem contra sedis apostolice prohibicionem non instituant nec habitum nove religionis et reliqua contra extravagantes Johannis XXII. non assumant nec alia illicita, prohibita vel erronea usurpent, sed pocius se invicem secundum preceptum ewangelicum fraterna correpcione studeant de illicitis increpare et ad omnia licita et honesta ac dei servicium piis verbis et familiaribus colloquiis admonere, ecclesie prelatis et curatis humiliter subiecte et reverenter obedientes. Ceterum volumus et ordinamus, ut dicte persone in singulis domibus seu conventibus nostre civitatis et diocesis Coloniensis singulis annis suis expensis aliquem prepositum vel priorem canonicorum regularium civitatis vel diocesis Coloniensis in suum advocent visitatorem, qui easdem, ut caste et concorditer in communi, ut premittitur, vivant nec aliquid sinistrum vel illicitum faciant seu presumant, sed ecclesias devote frequentent, Romane ecclesie, nobis et successoribus nostris suisque prelatis et curatis reverenter et humiliter obediant, nullis erroribus se involvant, sed intime caritatis amore sibi invicem serviendo in spiritu humilitatis et castitatis altissimo famulentur, ex presenti commissione visitet et informet; qui si aliquam vel aliquas in domibus seu conventibus predictis a dicto modo vivendi aberrantes invenerit, corripiat et ammoneat; que si se emendare ac bonis monitis acquiescere noluerint, de dictis domibus et conventibus nostra auctoritate per dictum visitatorem expellantur, alicuius super hoc licencia minime requisita, ne una ovis morbida ceteras inficiat. super districcius mandando prohibemus, ne quisquam contra nostram licenciam predictum modum vivendi licitum et deo gratum audeat impugnare seu ipsas personas occasione premissorum quomodolibet molestare, nobis tamen et successoribus nostris nostra ordinaria visitacione et aliis circa premissa opportunis semper salvis et reservatis ac iure parrochialis ecclesie et cuiuslibet alterius in aliis semper salvo. Datum Colonie sub sigillo nostri vicariatus anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo secundo, die ultima mensis ianuarii.

In

Unter dem Bug der Urkunde befinden sich die folgenden eigenhändigen Unterschriften und Bemerkungen:

[1.] Ego Theodericus de Monasterio sacre theologie professor Colonie regens hec scripta perlegi et vidi, et contenta videntur michi racionabilia, iusta atque pia fore.

[2.] Ego Rotgerus de Tremonia sacre theologie professor Colonie regens premissa diligenter perlegi ac sane intellexi eaque tanquam equitati et racioni consona michi apparent; in hiis scriptis idem pro

testor.

[3.] Ego Johannes de Wachendorp sacre theologie professor Colonie

regens in premissis me conformo magistro meo Theoderico de Monasterio; quod protestor manu mea propria.

[4.] Similiter ego Henricus de Gorkem sacre theologie professor in premissis me conformo cum preceptore meo magistro Theoderico de Monasterio.

[5.] Ego frater Symon Dypenhem sacre theologie professor ordinis predicatorum contenta in hiis fore racionabilia et ex caritatis debito promovenda, non solum pro nunc sed a diu approbavi et, quantum valui, ratificavi et ex nunc prout ex tunc, quantum valeo, approbo ac ratifico et in nullo ecclesie sancte dei michi videntur dissona ac contraria.

[6.] Yesus. Vita personarum taliter viventium iure communi permissa est, ut in Clementinis prima in fine de religiosis domibus quamvis propter successores, qui forte non 1) erunt 2) tante circumspectionis et fervoris, quemadmodum sunt presentes, tutius foret eligere unam de religionibus approbatis. Et in omnibus conformo me videlicet predictis magistris et doctoribus. Ego Julianus de Cesarinis de Roma, iuris utriusque minimus doctor, sacri palatii apostolici ac reverendissimi patris domini cardinalis Placentini apostolice sedis legati auditor.

[7.] Ego frater Gotfridus Sluszel de Moguncia ordinis predicatorum sacre theologie humilis professor Colonie regens suprascripta diligenter perlegi et videntur in divinis scripturis, sacris canonibus et sancte Romane ecclesie moribus consona, iusta, pia, ratificanda, dilectione et caritate plena.

[8.] Ego Joannes de Novolapide legum doctor dictis dominorum meorum se subscribentium in omnibus me conformo et eadem laudo et approbo, manu propria me subscribens.

[9.] Ego Joannes de Vorburch decretorum doctor premissa perlegi et examinavi eaque tamquam pia et racionabilia approbo et in huius testimonium hic me propria manu subscripsi.

[10.] Ego Cristianus de Erpel legum doctor premissa eciam perlegi scriptaque aliorum intelligencium virorum uniuscuiusque prefatorum dominorum et magistorum meorum vidi et videntur michi premissa pia et racionabilia; ideo me premissis conformo et ex singulari commissione vive vocis oraculo michi per reverendissimum dominum meum Theodericum archiepiscopum predictum facto sigillum vicariatus appendi et propria manu hec subscripsi.

[11.] Michi Johanni de Spul licenciato in decretis videtur prescripta vita et cohabitatio licita et salutaris et ideo me subscripsi.

Original auf Pergament mit einem Einschnitt für das Siegel. Auf der Rückseite von späterer Hand: „Archiepiscopi Coloniensis licencia similis ad modum istum vivendi sub condicionibus. 3) ne nova religio condatur".

Haupt-Urkunden-Archiv n. 9810.

1) non zweimal in der Urk. 2),quamvis

erunt' auf Rasur. 3) Unlesbar.

II.

Der Dominikaner Matthäus Grabow

und die

Brüder vom gemeinsamen Leben.

Von

Hermann Keussen.

Das Institut der Brüder vom gemeinsamen Leben, welches in den Niederlanden so segensreich für die Pflege und Ausbreitung wahrhaft christlicher Gesinnung in den trüben Zeiten des kirchlichen Schismas gewirkt hat, ist nicht lange von den heftigsten Angriffen unverständiger Eiferer verschont geblieben. Ein Mönch, Matthäus Grabow, Mitglied des Wismarer Dominikaner-Konvents, welcher im Groninger Kloster als Lektor lebte, hatte dort Gelegenheit gehabt, den tiefen Eindruck zu beobachten, welchen das Bestreben der Brüder beim Volke hervorrief. In mönchischer Befangenheit erblickte Grabow in dieser durch keine kirchlichen Regeln geleiteten Lebensweise eine schwere Sünde; den Geist echter Frömmigkeit, welcher die Brüder beseelte und die schönsten Früchte getragen hat, hielt er für Heuchelei. Seine Anschauungen, welche auf der Gleichsetzung von Christenthum und Mönchthum1) beruhten, suchte er aus verschiedenen Sätzen der Summa

nommen

1) Ganz allgemein hatte man den mönchischen Sprachgebrauch angeund nannte das Mönchthum religio zav' ozýv und die Mönche religiosi; vgl. Ullmann, Reformatoren vor der Reformation II, 150.

« AnteriorContinuar »