Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inferius annectuntur, et in tractatulo predicto continentur, sed, quia doctrina in predicto tractatulo contenta dictas assertas conclusiones principaliter et directe defensare et approbare nititur, cum tamen contra orthodoxam fidem erronee, temerarie, scandalose, presumptuose et piarum aurium offensive hereticales ac heresim sapientes evidenter existunt, quibus quidem erroribus in fide temeritatibus et scandalis, nisi salubriter obviaretur remediis oportunis, periculosiora possent exoriri, idcirco ad conservationem et exaltationem fidei orthodoxe veritatisque manifestationem in hac parte, maturo multorum prelatorum in theologia et utroque iure magistrorum et doctorum necnon aliorum peritorum communicato consilio, pro tribunali sedentes et solum deum pre oculis habentes per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam ferimus in his scriptis, pronuntiamus, decernimus et declaramus: Tractatulum seu libellum et conclusiones prehensas supradictos fuisse et esse in fide et bonis moribus erroneos, scandalosos, iniuriosos, temerarios, presumptuosos piarumque aurium offensivos, hereticales et heresim sapientes, necnon ipsos ut tales dampnandos, reprobandos et abiciendos et ut [tales] cremandos fore, ac dampnamus, reprobamus, abicimus et precipimus concremari, districte inhibemus prefato fratri Matheo et quibuscunque Christifidelibus sub anathematis incriminatione ac aliis iuris penis, ne ipse aut quicunque alter dictum tractatulum seu libellum [ac] conclusiones prehensas, contentas in eodem, audeat de cetero dogmatizare, asserere, approbare, tenere vel defensare; pronuntiamus insuper et declaramus: Prefatum fratrem Matheum, ne per huiusmodi dogmatizationem in predicto suo libello, ut tali reprobato et condempnato, contentorum alios et precipue ipsum populum potissimeque simplices in opidis et civitatibus provincie Coloniensis, maxime in diocesi Traiectensi existentes, inter quem et quos versari visus est, contingat in scandalum ecclesie et contra fidei veritatem bonorumque morum periculosissime seducere et commovere, et ut et donec appareat, an in luce an in tenebris ambulet, eum incarcerandum, pane dolorum et aqua angustie sustentandum, ut commissa defleat et flenda ulterius non committat, et si saniori usus consilio velit ad unitatem ecclesie puro corde et fide non ficta redire, eum ad abiurandum, revocandum et detestandum omnem hereticam pravitatem et presertim exnunc tractatulum et conclusiones assertas supradictos secundum formam eidem per nos assignandam publice. et solempniter compellendum fore et compellimus; porro pensatis circumstantiis singulis interdicimus sibi, quoad vixerit, civitates, opida et dioceses provincie Coloniensis, maxime diocesim Traiectensem, ne ad eas deinceps accedat vel attingat, quovis quesito colore, sub pena perpetue incarcerationis sine spe alicuius remissionis necnon aliis iuris penis, quas ipso facto incurrat, si contra fecerit et noscatur incurrisse; si vero ad ipsam ecclesie unitatem ex corde puro non rediens et abiurationem, revocationem, detestationem et iniuncta sibi mandata supradicta non servaverit, recusaverit vel neglexerit et, quo ad hoc, huiusmodi nostre sententie parere subterfugerit, ipsum tamquam hereticum degra

dandum et exuendum in forma ecclesie omnibus ordine et gradu ecclesiasticis ac brachio seculari relinquendum fore declaramus.

Principium autem tractatuli seu libelli huiusmodi sic incipit: Suppono primo, quod non intendo infrascripta neque quelibet alia pertinaciter defendere, sed tantum scolastice inquirendo procedere nec aliqua ponere scienter, que sunt contra fidem etc.

Et sic finit: Et aliam specificat Wil. de Mon. Lau., cuius habitus fuit bruni coloris, et aliam specificat o(rdo) Au(gustini), cuius inventrices 1) seu assumptrices conscientiam peccatum reputabant, ut invenitur in glo(ssa) utriusque super dictum capitulum, et per hoc patet responsio ad decimum.

Prima vero conclusio talis est: Nullus potest licite et meritorie ymmo nec veraciter obedientie paupertatis et castitatis universalia consilia coniunctim extra veras religiones manendo adimplere.

Decima septima et ultima conclusio in ordine sequitur et est talis: Ex quibus sequitur, quod predicta tria salvatoris consilia sunt ita concathenata, ut, ubi paupertas veraciter [seu] meritorie invenitur, oportet, quod necessario obedientia et castitas veraciter seu meritorie inveniantur 2).

[XI. Ausfertigungsformel, Ort, Datum und Zeugen.]

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes literas sive presens publicum instrumentum exinde fieri et per notarium publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum subscribi et publicari mandavimus nostrique sigilli) fecimus appensione communiri.

Lecta, lata et in scriptis promulgata fuit hec presens nostra diffinitiva sententia per nos Anthonium, cardinalem, iudicem et commissarium prefatum, Florencie in domibus nostre solite residencie, nobis inibi hora vesperorum consueta ad iura reddendum in loco nostro solito pro tribunali sedentibus, sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo decimo nono, indictione duodecima, die veneris vicesima sexta mensis maii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini pape supradicti anno secundo, presentibus ibidem egregio legum doctore Segebodo de Tremonia1) et discretis viris Bernardo Werning) et Henrico Tenctoris, clericis diocesis et civitatis Monasteriensis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

1) Im Widerruf Grabows (v. d. H. S. 120) lautet die Anführung anders: E. a. sp. Joh. Andree, cuius inv. etc. ) Vgl. S. 36 Anm. 3. 3) Das Siegel hängt nicht mehr an der Urkunde; dasselbe befindet sich aber noch, schön erhalten, an einer andern Urkunde des Stadtarchivs, d. d. 1424 Aug. 29, n. 10095. 4) S. Berswort, cler. Colon. dioc., wird 1400 bei der juristischen Fakultät der Universität Köln immatrikulirt: I. Matr. fol. 36a. 5) Studirt als baccalareus in art. aus Erfurt 1423 in Köln das ius canonicum: ebenda I, 98b. B. W. de Borchorst 1441 bacc., 1444 lic. i. can., Stadtarchiv, Univ. 6, 8 u. 10.

[XII. Unterschrift des Notars.]

Signum Ego Hermannus Lutkehus, clericus Monasteriensis, publinotarii cus apostolica auctoritate notarius prefatorumque reverendissimorum in Christo patrum et dominorum cardinalium, iudicum et commissariorum successive in huiusmodi causa coram eis scriba, quia sententie huiusmodi promulgationi aliisque premissis, dum, ut prefertur, fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens fui, ideo hoc publicum instrumentum per alium fideliter, me aliis occupato negotiis, scriptum subscripsi et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum prelibati domini cardinalis Aquilegiensis, iudicis et commissarii, sigilli appensione signavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.

mit

Köln, Stadtarchiv, Urkunden, n. 9277. Original auf Pergament, an zwei Stellen durch Rostflecke und Risse etwas beschädigt, Notariatszeichen; zwei Einstiche für die Siegelschnüre vorhanden.

III.

Die stadtkölnischen Kopienbücher.

[ocr errors]

Regesten.

VI.

1427—1430.

Das nachstehende Inventar schliesst sich dem in dem 10. Hefte dieser Mittheilungen" abgedruckten an. Die Lücke, welche man bemerkt, wird durch eine Lücke in der Überlieferung selbst erklärt; bereits früher wurde angezeigt, dass der 10. Band der Kopienbücher sich nicht bis zum heutigen Tage erhalten hat. Der Inhalt der an einander gereihten Briefe gilt vornehmlich dem kölnischen Handelsverkehr, besonders mit dem weiteren Niederlande, und den Verhältnissen, die sich aus ihm ergaben; er berührt weniger als sonst die Beziehung zur Kirche, aber er beleuchtet an einzelnen Punkten die Beziehung zu der Angelegenheiten des Reichs, in der Frage des Hussitengeldes u. a. —— Das hier abgedruckte Inventar beruht auf den ausführlichen Regesten von den Herren Dr. Adolf Ulrich, jetzt in Hannover, und Leonard Korth in Köln.

1427

Sept. 17 An Dietr. v. Oir: Rechtserbieten Herm. Poilmans. (f. 4 p. exalt. cruc.) XI, 1.

29

Rentmstr. Gobel Walrave an Gerh. v. Hoemen, Bggr. zu Odenkirchen: Köln will Vermittlung des EB. v. Trier statt des Hz. v. Jülich oder EB. v. Köln zugeben. (Michael.) XI, 1.

1427

Okt. 1

[c. -]

10

17

An Hz. v. Kleve: Bereitschaft zur Sühne mit Volquin Gurdelmecher. (Remig.) XI, 1b.

An Emmerich Zimmermann v. Gladbach: Geleit vor Sühne
mit Frau Winands v. Elsig unmöglich. XI, 1b.

An Bggr. v. Odenkirchen: ist auch vor dem EB. oder Hz.
V. Jülich rechtserbötig. XI, 1b.

An den EB.: möge Strassensperrung durch Junggr. v. Virne-
burg abstellen. (Gereon.) XI, 2.

An Rutger Duven: Geleitsgesuch für Heinr. Huysgin wird der Hz. v. Jülich erledigen. (crast. Galli.) XI, 2b. 28 An Hz. v. Geldern: verlangt gemäss Vertrag von Brüggen Freilassung Heinr. Suyrappels. (Sym. et Jude.) XI, 3. An Joh. Eppink u. Wilh. v. Medebeke: Rechtserbieten Herm. Scherfgins gegen Figin Sudermann; Geleit Weihnachten. (crast. Sym. et Jud.) XI, 3.

29

31

Bürgerbrief Gerh. Buyschelmanns. (vig. omn. sanct.) XI, 4. [c. Nov. 1] Transsumt des Vergleichs mit den rhein. Kurfürsten von 1419. Mai 19 über den Stapel auf dem Rhein. Unvollst. XI, 4.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Emunt v. Cuesyn, Schöffe? Unvollst. XI, 4.

An Hz. von Kleve: Viehdiebstahl bei Weschoven verübt an
Konr. Kannengiesser. (crast. Martini.) XI, 4b.

An Friesland: möge Aufhebung der Ächtung Frieslands be-
wirken. (Catherin.) XI, 4; Adr.: domino Frisonensi", je-
doch Text: „eirsame lieve vrunde“.

An Baldewyn v. Ryssel: Rechtserbieten Joh. v. Velme u.
Joh. v. d. Ketten. (vig. Andr.) XI, 5.

An Arnheim: Heinr. Suyrappel gefangen durch Arnheimer
Wynmar Vaick; Verwendung beim Hz. v. Geldern er-
beten. XI, 5b.

An Hz. v. Kleve: Freilassung Joh. v. Nekenich erbeten.
(crast. Andr.) XI, 5b.

An Hz. v. Geldern: Heinr. Suyrappel sei nicht auf klevischem
Gebiet, sondern durch einen Geldrer gefangen; Freilassung
erbeten. (.. post Andr.) XI, Zettel zwischen f. 4 u. 5.
An Elisabeth [Grfn. v. Spanheim]: Verwendung für Joh. v.
Wer aus Waldorf. XI, 6.

An Meynhart v. Coppensteyn, Amtm. zu Kreuznach: Sühne
des Unterkäufers Joh. Paffendorf mit Henne Buyrgin u.
Gen. erbeten. (fer. 2 p. Lucie.) XI, 6.

An Mkgr. Friedr. v. Brandenburg: Joh. v. Worinks angebliche Schuld an Heyntz Coppel v. Culmbach. (fer. 2 p. Luc.) XI, 6b.

An Junggr. Wilh. v. Blankenberg: Dank für Vermittlung

Höhlbaum, Mittheilungen XIII.

4

« AnteriorContinuar »