Imágenes de páginas
PDF
EPUB

avia sua, mortua est; quod episcopus confitetur. Item posuit R[aimundus] Peleti quod predicta Beatrix fuit mater Bertrandi comitis, patris ipsius R[aimundi] Peleti; quod episcopus confitetur. Item posuit R[aimundus] Peleti quod predictus pater ejus, Bertrandus comes, habuit et possedit Melgorium et castrum Montisferrandi, sicut dominus et comes, laudando vendiciones, et dando in accapitum possessiones, et alia faciendo que pertinent ad comitem vel dominum; quod negavit dominus episcopus, et asserit R[aimundum] Peleti se esse heredem patris sui. Item posuit R[aimundus] Peleti quod predicta Beatrix fecit donationem tocius dicti comitatus, excepto castro de Balazuco, Bertrando comiti, filio suo; quod dominus episcopus negavit. Item posuit R[aimundus] Peleti quod Bertrandus comes, pater ejus, mortuus est; quod dominus episcopus credit.

Ponit dominus episcopus Magalonensis quod comitatus Melgorii tenebatur in feudum a domino Papa, ita quod, quolibet anno, debebat ei dare pro censu uncia auri; quod credit R[aimundus] Peleti. Item ponit dominus episcopus quod XLV annis (sic) et plures [sunt] quod ipsa Beatrix, avia Raimundi] Peleti, nec aliquis pro ea, solvit censum debitum pro dicto comitatu; ad quod non respondit Raimundus] Peleti. Item ponit dominus episcopus quod predicta Beatrix nupsit comiti Damellani et comiti Provincie, nomine Berengario Raimundi, et donavit ei, ad omnem voluntatem suam faciendam, totum comitatum Melgorii ; et ipse Berengarius Raimundi habuit dictum comitatum et possedit; ad quod respondit R[aimundus] Peleti quod non credit quod dicta Beatrix donaverit Berengario Raimundi, ad omnem voluntatem suam nec aliomodo, dictum comitatum; nec credit quod Berengarius Raimundi tenerit (sic) vel habuit (sic) dictum comitatum; sed bene credit quod dictus Berengarius comes fuit maritus Beatricis, avie sue. Item ponit episcopus quod dictus Berengarius comes habuit filium, nomine Raimundum Berengarii, ex predicta Beatrice, et ille filius habuit et possedit comitatum Melgorii; ad quod respondit Raimundus] Peleti quod bene habuit dictus comes filium Raimundum Berengarii ex dicta Beatrice; sed non credit quod ille filius tenuerit vel habuerit comitatum Melgorii. Item ponit dominus episcopus quod dictus Raimundus Berengarii firmavit quandam filiam R[aimundo] comiti Tolosano, isti qui modo vivit, et tradidit eam et totum comitatum Melgorii Raimundo] Tolosano comiti, patri istius; quod non credit R[aimundus] Peleti. Item ponit dominus episcopus quod R[aimundus] comes, pater istius, habuit, et tenuit, et possedit totum comitatum Melgorii; quod credit Raimundus] Peleti; sed dicit quod per violentiam incressus (=ingressus) est; quod dominus episcopus negavit, scilicet violentiam. Item ponit dominus episcopus quod Beatrix, avia R[aimundi] Peleti, copulavit quandam filiam suam, nomine Ermessendem, isti comiti Tolosano, et solvit ei totum comitatum Melgorii; ad quod respondit Raimundus] Peleti matrimonium fuisse inter predictas personas, sed non credidit quod avia sua Beatrix solverit comitatum predictum comiti Tolosano. Item ponit episcopus quod, matrimonium (sic) durante inter istum comitem Tolosanum et predictam Ermessendem, usque ad mortem ipsius Ermessendis, et durante matrimonio et predicta, possedit comitatum Melgorii pater istius

comitis Tolosani quamdiu vixit; quod negavit R[aimundus] Peleti. Item ponit dominus episcopus quod pater illius comitis Tolosani, a tempore matrimonii contracti inter comitem Tolosanum et dictam Ermessendem, semper tenuit castrum Melgorii: quod credit R[aimundus] Peleti. Item ponit episcopus quod XL anni sunt elapsi ex quo contractum fuit matrimonium inter comitem Tolosanum et Ermessendem; quod credit Raimundus] Peleti. Item ponit episcopus quod, mortua Ermessende], dicta Beatrix, avia Raimundi] Peleti, solvit et guirpivit totum comitatum Melgorii isti comiti Tolosano et patri ejus; quod non credit R[aimundus Peleti. Item ponit episcopus quod iste comes Tolosanus, post mortem patris sui, tenuit et possedit totum comitatum Melgorii, usque quo pervenit ad Romanam Ecclesiam ; quod confitetur R[aimundus] Peleti. Item ponit episcopus quod quedam compositio facta fuit inter comitem istum Tolosanum et Raimundum Peleti, in qua compositione R[aimundus] Peleti resignavit et solvit ipsi comiti omne jus quod habebat in comitatu Melgorii; quod omnino negavit. R[aimundus] Peleti. Item ponit episcopus quod predicta Beatrix decessit priusquam filius suus Bertrandus comes; quod credit R[aimundus] Peleti. Item ponit episcopus quod Bertrandus comes, tempore mortis, reliquit plures filios; ad quod respondit Raimundus] Peleti quod non reliquit aliquem legitimum filium vel filiam, nisi ipsum Raimundum] Peleti ; sed confitetur quod reliquit quamdam filiam non legitimam, quam habuit ex quadam super inducta, cum qua contraxit de facto. Ponit Raimundus] Peleti quod Raimundus] de Levesono tenuit castrum de Monte Ferando nomine Bertrandi comitis; quod negavit dominus episcopus; confessus est tamen quod Raimundus] de Leveso tenuit castrum jam dictum. Item ponit R[aimundus] Peleti quod iste comes Tolosanus solvit comitatum totum Melgorii Bertrando comiti, et juravit ei quod restitueret ei dictum comitatum quandocumque haberet illum; quod non credit dominus episcopus. Item ponit Raimundus] Peleti quod a xxx annis citra tenuit Raimundus] de Leveso castrum de Monte Ferando; quod non credit episcopus; imo asserit quod XL anni sunt elapsi quod R[aimundus] de Leveso non tenuit castrum Montis Ferrandi. Item ponit Raimundus] Peleti quod vi anni sunt quod ipse fuit contestatus litem comitem (sic), alias petendo ab eo comitatum Melgorii sub examine Petri Bermundi; quod non credis (sic) dominus episcopus. Item ponit R[aimundus] Peleti quod Raimundus] de Leveso reddidit castrum Montis Ferrandi comiti Tolosano, compulsus ab ipso comite, propter multas molestias quas ei inferebat; quod confitetur dominus episcopus. Acta sunt hec in presentia Bertrandi archidiaconi, et R[aimundi] sacriste, et G[uillelmi] archipresbiteri Ecclesie Nemausensis, et Amici, canonici ejusdem Ecclesie, et P[etri] Garcini, archidiaconi Magalonensis, et Johannis de Latis causidici, et B[ertrandi] Lombardi, prioris de Castris, et plurium aliorum clericorum quam laicorum.

Super predicto R[aimundus] Peleti peciit dilationem ad producendos testes, et fuit ei dies assignata, feria tercia post I dominicam de quadragesima. Qua die comparuit in judicio pro domino Magalonensi Lombardus, asserens se precatorem constitutum ad audiendos testes Raimundi] Peleti; et idem asseruit Johannes de Latis advocatus domini Magalonensis; et Petrus] Garcini archidiaconus hoc

idem asseruit et confirmavit; et predictus Lombardus et Johannes de Latis obligaverunt se domino episcopo Nemausensi quod dominus episcopus Magalonensis ratum haberet quicquid cum eo actum esset in causa (in hac) die. Pe[leti] perduxit testes infrascriptos suum testimonium perhibentes in hunc modum.

Stephanus Bedocius, testis juratus, dixit se meminisse et audivisse apud Alestum in domo Bertrandi Nacra, quod Raimundus], comes Tolosanus, qui nuper venit de Roma, ut dicitur, coram ipso teste et multis aliis remisit et cessit omne demandamentum et quicquid habebat in toto comitatu de Melgorio Bertrando comiti et filio ejus, Raimundo] Peleti, et promisit eis, et juravit quod quandocumque comitatus de Melgorio ad ipsum perveniret, illum restituerent (sic) ipsis; et sunt a xx annis usque ad xxvIII; preterea designavit testis predictus comitem, dicens illum comitem qui exheredatus est. Interrogatus, dixit quod, quando hoc fuit, Raimundus], comes senior, pater predicti comitis, tenebat comitatum Melgorii et gera (guerra) erat inter patrem et filium, et dixit pro certo quod non erant xxx anni.

Johannes Elivera, testis juratus, dixit idem quod proximus; de tempore, dixit quod a xxv annis usque ad xxvIII; et adjecit quod non vidit comitem seniorem vel filium tenere comitatum Melgorii; sed vidit bajulos filii tenere comitatum Melgorii, sicut dicebatur; et dixit quod tunc temporis comes senior vivebat.

Bertrandus del Claus, testis juratus, dixit idem quod proximus; sed de tempore dixit a xxvi annis usque ad xxvIII; et dixit se vidisse comitem seniorem tenentem comitatum Melgorii; sed Bertrandus comes, pater Raimundi] Peleti, propter hoc faciebat gerram predicto comiti seniori, ut audivit a majoribus suis; et ipse interfuit gerre; et dixit quod quando predicta remissio facta fuit, mater Bertrandi vivebat. Poncius Bartholomeus, testis juratus, dixit se meminisse et audivisse in domo Bertrandi Nacra, quod comes Raimundus], coram ipso et multis aliis donavit et juravit quicquid juris habebat in comitatu Bertrando comiti et R[aimundus] Peleti, filio ejus, quamcumque tenet terram, et recognovit quod pater ejus tenebat comitatum injuste; de tempore, idem quod prius.

Michael de Ruisce, testis juratus, dixit de remissione, et reddicione, et sacramento, et loco, idem quod primus; omnes prescripta (sic) testes interrogati dixerunt quod non sunt homines Raimundi] Peleti, [nec] juraverunt ei fidelitatem. Willelmus] de Monte Acuto, testis juratus, dixit de remissione et promissione et sacramento et loco idem quod primus; sed de persona Raimundi] Peleti non fuit locutus; de tempore idem quod Johannes] Elivera; adjecit quod Bertrandus comes multociens fecit gerram comiti Tolosano propter comitatum supradictum, et ipse interfuit gerre. Dixit etiam quod, tempore predicte remissionis, comes senior tenebat contra predictum, et tunc gerra erat inter ipsum comitem et filium ejus. Interrogatus dixit quod xxxv anni erant elapsi, ex quo primum vidit seniorem comitem tenere comitatum. Dixit etiam quod, tempore remissionis predicte, vivebat mater Bertrandi comitis.

Guillelmus de Ruisce, testis juratus, dixit de remissione, et promissione, et juramento, et loco, idem quod primus; de tempore, dixit xxvi annos elapsos esse; de vita matris, idem quod proximus.

Bertrandus de Areolis, sacerdos et canonicus Sancti Rufi, testis juratus, dixit, se meminisse et audivisse quod B[ernardus] Peleti, et uxor ejus, et Bertrandus, filius eorum, venerunt apud Sanctum Egidium coram cardinale scilicet R[aimundo] de Arenio, et vidit quod predictus Bernardus] et uxor ejus donaverunt Bertrando comiti, filio eorum, omnem terram suam, et predictam donationem sacramento confirmaverunt. Verum ipse Bernardus] retinuit quicquid habebat a Gardone usque ad Anianam, et tunc Bernardus] Peleti donavit uxori sue quicquid habebat in villa de Alesto. Dixit etiam quod predicta uxor, tempore donacionis, retinuit sibi castrum de Balazuco; et sunt XLV anni et plus circa L. Dixit etiam quod predictus Bernardus] Peleti habuit filiam, quam predicta uxor, post predictam donationem, ut audivit, donavit in uxorem Petro] Bermundi cum comitatu Melgorii; et post mortem P. Bermundi donavit eandem in uxorem huic comiti Tolosano cum comitatu Melgorii, ut audivit. Dixit etiam quod, post predictam donationem, audivit dici quod Bernardus] Peleti, et filius ejus Bertrandus, tenebant comitatum Melgorii, et uxor ejus tenebat villam de Alesto; et dixit quod predictum testimonium tulit de licentia sui abbatis, et ostendit litteras licentie.

Aremais de Barre, testis juratus, dixit se meminisse et audivisse quod R[aimundus] comes, senior, venit in villam de Alesto, et dixit Bernardo] Peleti et comitisse, uxori ejus, quod Bertrandus, filius eorum, posset ducere in uxorem, si darent terram predicto Bertrando; et tunc predicta comitissa donavit predicto Bertrando, filio suo, totum comitatum Melgorii, excepto castro de Balazuco; et Bernardus] Peleti donavit eidem Bertrando totam terram suam, excepto eo quod habebat a Gardone de Anduzia usque ad Anianam; et vidit quod, post predictam donationem, Bernardus] Peleti et filius ejus Bertrandus tenuerunt comitatum Melgorii; et post mortem ipsius B[ernardi], predictus Bertrandus tenuit predictum comitatum, et R[aimundus] de Levesono pro eo, donec comes R[aimundus] senior et P[etrus] Bermundi obsederent (sic) R[aimundum] de Levesono in castro de Monte Rotundo; quia tunc R[aimundus] de Levezono reddidit eis castrum de Monte Rotundo et castrum de Monte Ferando. Predicta donatio facta fuit apud Alestrum (sic) in stari Bertrandi comitis, et sunt a XLV annis usque a L. De redditione predictorum castrorum sunt XL anni. Dixit etiam quod ab eo tempore possedit R[aimundus] comes, senior, comitatum Melgorii.

B. de Podio, testis juratus, dixit se meminisse et audivisse quod R[aimundus] Peleti sub examine P[etri] Bermundi, in quem partes compromiserant, peciit a Raimundo, comiti Tolosano, comitatum Melgorii, et illum de Arisde et de Clarenciaco; et hoc fuit apud Sunindrium infra castrum ; et sunt a vii annis usque ad novem. Dixit etiam se meminisse quod Bertrandus comes faciebat gerram comiti Tolosano pro comitatu Melgorii, sicut audivit ab ipso Bertrando et multis aliis; et erat publica fama quod R[aimundus], comes Tolosanus, auferebat comitatum Melgorii Bertrando predicto. Interrogatus dixit se promisisse patrocinium se prestaturum in hac causa Raimundo] Peleti in testimonium, sed nondum prestiterat patrocinium tempore peribiti testimonii.

Draconetus de Bocoiraco, testis juratus, dixit se meminisse et audivisse de hoc

quod factum fuit apud Sunindrium, idem quod proximus : et dixit se meminisse quod Raimundus] comes, senior, tenuit comitatum Melgorii per xv annos, et post mortem ejus R[aimundus], filius ejus, tenuit illum, donec Ecclesia occupavit predictum comitatum.

B. Carbonellus testis juratus dixit se meminisse et audivisse quod B[ernardus] Peleti et Bertrandus, filius ejusdem, tenebant castrum Melgorii et castrum de Monteferrando, vivente Beatrice uxore B[ernardi] Peleti; et vidit quod R[aimundus comes, senior, et P[etrus] Bermundi obsederent castrum de Monte Rotundo; et ob hoc recuperaverunt castrum de Monteferrando. Dixit etiam quando quidam sacerdotes veniebant ad synodo (sic), dicebant, et erat omnium communis fama, quod comes R[aimundus] erat excommunicatus propter comitatum Melgorii quem auferebat Bertrando predicto propter maniatas. Dixit etiam se meminisse quod predictus Bertrandus faciebat gueram comiti Tolosano propter comitatum predictum; et dixit quod circa XL anni sunt quod primo vidit tenere predictum comitem ipsum comitatum.

R. de Baneriis, monacus albus, testis juratus, dixit idem quod proximus ; sed non fecit mentionem nisi de Bertrando comite; addidit se audivisse apud Alestum a Beatrice, matre ipsius Bertrandi, quod ipsa donaverat comitatum Melgorii Bertrando, filio suo; dixit etiam quod XL anni sunt et plus quod non vidit Bertrandum predictum tenere comitatum predictum; et ab eo tempore vidit quod Raimundus] comes, senior, et filius ejus, tenuit ipsum comitatum, donec pervenit ad Ecclesiam.

G. Raimundus, testis juratus, dixit idem de possessione castri de Melgorio et Montis Ferrandi, et obsidione castri de Monte Rotundo et redditione castri de Monte Ferando.

G. Laureti, testis juratus, dixit idem quod proximus ; et dixit quod a XL annis infra R[aimundus] comes, senior, et post mortem ejus R[aimundus], filius ejus, tenuerunt comitatum Melgorii continue usque pervenit ad Ecclesiam.

Bertrandus de Paris, testis juratus, dixit idem quod proximus; dixit tamen quod a XL annis infra R[aimundus] de Levesono tenuit castrum de Monte Ferando pro predicto Bertrando. Item dixit quod ante redditionem castri de Monte Ferando III annis comitissa reddiderat comitatum Melgorii comiti Tolosano.

B. [de] Areis, testis juratus, dixit de possessione comitatus Bertrandi comitis, et obsidione castri de Monte Rotundo, et redditione castri de Monte Ferando, idem; sed non vidit redditionem castri, et dixit quod, tempore obsidionis predicte, Bertrandus comes possidebat castrum de Melgorio; de dicto sacerdotum dixit idem quod Bertrandus de Paris (1); de possessione Bertrandi et R[aimundi] comitis, de comitatu Melgorii, dixit idem quod G. Lauretus.

R. Tibaicts, testis juratus, dixit de possessione Bertrandi comitis et possessione Raimundi] comitis idem quod proximus; et dixit quod, ante redditionem Montis Ferandi, Beatrix comitissa reddiderat castrum Melgorii comiti Tolosano.

(1) Il y a ici une erreur: c'est CARBONNEL qui a rapporté ce que disaient les prètres venant au synode ou revenant du synode :

BULLAIRE DE L'ÉGLISE DE MAGUELONE. T. I

à savoir que le comte de Toulouse était excommunié pour avoir pris le comté de Melgueil.

46

« AnteriorContinuar »