[RETIREMENT OF EADMER FROM THE SEE OF S. ANDREW's.] proculdubio nos pro posse semper devotos habebitis, et si quid in vita. nostra, Domino largiente, fructuosum inveniatur, vestrum esse secure sciatis. Gratias etiam ex bona voluntate vobis persolvimus pro susceptione charissimi filii nostri, Eadmeri videlicet electi Episcopi vestri, quem secundum petitionem vestram vobis transmissum honorifice tractastis. Quem nos etiam ad partes nostras redeuntem, prout decuit tantam personam, officiose suscipientes, in adventu ipsius non mediocriter lætati sumus. Cumque secretius postea inter nos sermo versaretur, audivimus eum aliqua a sensu literarum vestrarum, quas prius audieramus, diversa sentire, nec omnibus antea auditis ex toto assensum præbere. Nunc itaque, quoniam in scriptis vestris aliud legimus, et aliud ab ipso fratre percepimus, consilio nobis est, ut eundem filium nostrum apud nos retineamus, quousque, Domino ducente, in Angliam veniatis; nisi forte aliquid aliud, quod nobis faciendum sit, antea mandaveritis. Cum autem, Deo donante, vobis præsentialiter loqui et rerum causas hinc inde audire poterimus, si vita et doctrina hujus amici nostri vobis et patriæ vestræ utilis esse videtur, injuncta sibi obedientia ad electionis suæ locum, si eum suscipere vultis, redire poterit. Si vero in conspectu vestro aliud placitum fuerit, nos eum, ut virum in lege Domini multipliciter instructum et omni bono operi aptum, cum magno gaudio retinebimus; et sic spem bonam in misericordia Dei habentes, ejus reditum fructuosum habebimus. Vale. [ed. Selden, pp. 134, 135; W., I. 396.] A.D. 1120. Letter of Nicolas Prior of Worcester to Eadmer on the primacy of the See of York in Scotland. Conciliate favour Electo per Dei gratiam in Sancti Andrea Cathedram Domino by hospitality. Edmero, SUUS NICOLAUS, ex adversis ad jocunditatem prosperis successibus tendere æternam. In adversis, quæ te pati commemoras, patientia maxime necessaria est, deinde prudentia et industria ad evincendam gentis barbariem; quam nullo ingenio citius tuis moribus quam largitate dapsilitatis conciliare potes. Unde et beatus Petrus Apostolus in instructionem Sancti Clementis, quem sibi successorem statuit, inter cætera taliter admonuit: "Caritatis recipiendæ et habendæ maximum erit fomentum, si frequenter inter vos communem cibum mensamque faciatis." Et post pauca: "Propter quod communes facite cibos vestros cum iis, qui secundum Deum fratres sunt. hæc enim præcipue caritas comparatur." Nec mirum, si barbaries Per [NICOLAS PRIOR OF WORCESTER TO EADMER.] indomita alicujus gentis his officiis emollita ad moralitatem flectitur civilem; cum et ferocissimæ rationisque expertes feræ alimoniis humanisque attractibus delinitæ mansuescunt in tantum, ut hominum magis quam consodalium affectent belluarum societatem. Quapropter, ut amicus de amico sollicitus, suggero, suadeo, admoneo te ut carissimum, quatinus supra vires etiam tuas dapsilitate et munerum largitate affectum omnium tibi comparare studeas; quia talibus officiis quam maxime effera corda gentisque indomitæ barbariem ad tui amorem et sanam doctrinam ecclesiasticamque disciplinam suscipiendam emollire prævales. De his jam satis. over Scotland. De Eboracensis autem Ecclesiæ primatu super Scotos, York has no shadow of claim unde interrogasti, nulla est auctoritas, nulla ratio vel exemplum patet, quod hoc astruat. Quippe cum Eboracensis Ecclesia fidem et doctrinam Christianitatis, necnon et Pontificum consecrationem, a Scottis sæpenumero mutuaverit; Scotti vero ab ipsa nunquam, præter quod in Thurgodum actum est. Nam postquam Eboracenses, a fide apostatantes, primum Pontificem suum Paulinum a Cantia eis ordinatum expulerunt; Sanctus Aidanus, Scottus et a Scottis destinatus et ordinatus, fidem Christi fideique sacramenta toti Northimbriæ strenuus invexit. Deinde ejus successores Eboracensis Ecclesiæ præsules usque ad quartum omnes a Scottis ordinati, imbuti, et illi Ecclesiæ destinati sunt. Unus etiam ex eis propter suam indiscretionem inutilis illi Ecclesiæ judicatus, ab ipsis Scottis depositus est. His omnibus Sanctus Beda attestatur in Historia Anglorum. Præsulem vero seu doctorem aliquem Scottis destinatum vel ordinatum ab Eboraca nulla docet historia, nec etiam fabula, præter supradictum Thurgod. Cesset ergo Eboracensis Ecclesia Primatum Scottiæ sibi vendicando appetere; quam si haberet,-cum Præsul Sancti Andreæ summus Pontifex Scottorum appelletur, summus vero non est nisi qui super alios est, qui autem super alios Episcopos est, quid nisi Archiepiscopus est? licet barbaries gentis pallii honorem ignoret,—si inquam super hunc, qui summus vocatur Pontifex suæ gentis, prælationem haberet Præsul Eboracæ; jam non tantum Metropolitanus, immo Primas esset alterius etiam regni: quod nusquam legitur. De Eboracensis Ecclesiæ suffraganeis quid ad vos? Alias sibi quærat, non de vobis. Quod si tot invenire, quot se æstimat habere debuisse, non valet; sibi imputet; non aliena invadere attemptet. Suæ quidem negligentiæ ascribitur, immo et cupiditati, quod suffraganeorum rato numero caret. Quippe cum regnum satis amplum et sufficiens tot [NICOLAS PRIOR OF WORCESTER TO EADMER.] Episcopis sit. Sed Præsules ipsius Ecclesiæ, cupiditate possessionum illecti, magis in destruendis quam instituendis suffraganeis laboraverunt. Unde ipsa sola Ecclesia sex Episcoporum parochias obtinens sibi vendicat, qui omnes certis Ecclesiis et cathedris discreti erant. Prima sedes Eboraca. Secunda ultra amnem Usæ in Ecclesia Christi prope civitatem. Tertia apud Ripum. Quarta apud Beverlie. Quinta Haugustaldensis Ecclesia. Sexta Casa Candida. Has omnes Ecclesias et earum parochias ipsa devorans, et in suum corpus trajiciens, sola obtinet. Vix duos sibi suffraganeos reliquit, videlicet Lindisfarnensem quæ modo Dunholm dicitur, et Cumbrensem quam Johannes modo tenet. Pictorum vero Episcopi sedes, cujus mentionem Sanctus Beda facit, ubi fuerit penitus ignoro. Ipse tamen octavus suffraganeus esse deberet. Plures vero nunquam habuit, sicut nec Lundoniensis ullum; negligentia videlicet Episcoporum et instabilitate gentis circa fidem sæpius apostatantis. Go to the Pope Ecce quantum epistolari brevitate potui, de his certum for consecration. te feci. Plura ore ad os intimarem valde necessaria. De tuo autem negotio audi consilium meum. Dissolve litigium de te Cantiæ et Eboraca, principumque Angliæ Scotiæque; et favore Regis Scottorum Apostolicum sacrandus expete. Negotium Ecclesiæ tuæ gentisque strenuus exequere ; nec te præsulante libertatem dignitatemque suam amittat. Quod si hoc tibi placet, cave ne per Regem Angliæ transitum facias, et ne Eboracensis Ecclesia hoc percipiat; ne impediatur conatus tuus. Ego vero paratus sum, quod etiam volo ut ipsi Scottorum Regi dicas, quia si necesse fuerit, in Concilio Romano diratiocinare libertatem dignitatemque regni et Ecclesiæ Scottorum ab Eboraca. Præterea rogo et valde obsecro, ut margaritas candidas quantum poteris mihi adquiras. Uniones etiam quascunque grossissimas adquirere potes, saltem quatuor mihi adquiri per te magnopere postulo. Si aliter non vales, saltem a Rege, qui in hac re omnium hominum ditissimus est, pro munere expete. Vale. [Wharton, A. S., II. 234–236, from MS. C. C. C. Cambridge, CCCLXXI.] a For the probable identification of this Nicholas with the writer of the letter to Eadmer, see Wharton, A. S., II. p. xiii.; Wright's Biogr. Brit. Liter., Anglo-Norman volume, p. 106; and Hardy's Catalogue of Materials, &c., II. 149. [CALIXTUS II. TO THE KING AND BISHOPS OF SCOTLAND.] A.D. 1122. Jan. 15. Tarentum. Pope Calixtus II. to Alexander King of the Scots. Send your Bi and your metro politan at York, licam benedictionem. crated. CALIXTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, illustri et shops to their glorioso Scottorum Regi A[lexandro], salutem et ApostoPro Episcoporum, qui in tuo to be conse- sunt regno, præsumptione, atque pro venerabilis fratris T[urstini] Ebor. Archiepiscopi negotio, alias ad te jam literas misimus: sed in nullo apud te usque adhuc, uti comperimus, exauditi sumus. Quamobrem, nobilitatem tuam literarum præsentium visitatione in Domino commonentes, præcipimus ut regni tui Episcopos sese invicem consecrare absque metropolitani licentia nullatenus non permittas. Cum autem Ecclesiarum opportunitas exegerit, ad metropolitanum tuum, Eboracensem videlicet Archiepiscopum, electi reverenter accedant; et aut per ejus manum, aut si necessitas ingruerit per ejusdem licentiam, consecrationem accipiant. Cui nimirum Archiepiscopo et illos et teipsum, tanquam patri et magistro, humiliter obedire Apostolica authoritate præcipimus. Datum Tarenti decimo octavo kal. Februarii. [Reg. Alb. Ebor., P. I. fol. 51, and III. fol 57; also in W., I. 481; and in Dugd., Mon. VI. iii. p. 1187, no. lii., and repeated p. 1188, no. lix.] Go A.D. 1122. Jan. 15. Tarentum. Pope Calixtus II. to the Bishops of Scotland, suffragans of York. to your CALIXTUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, dilectis in metropolitan the Christo fratribus universis per Scotiam Episcopis Ebor. Ecclesiæ Archbishop of York for con- suffraganeis, salutem et Apostolicam benedictionem. secration. Nostris jamdudum literis universitatem vestram nos monuisse meminimus, ut venerabili fratri nostro T[urstino] Eboracensi Archiepiscopo reverentiam et obedientiam deferetis. Cæterum, sicut nobis significatum est, vos usque adhuc id facere neglexistis. Ea propter iterata vobis Apostolicæ sedis præceptione mandamus, ut omni occasione sive dissimulatione seposita prædictum fratrem nostrum, Eboracensis Ecclesiæ Archiepiscopum, metropolitanum vestrum impositum cognoscatis, eique reverentiam et obedientiam impendatis. Porro Ecclesiarum electi ad eum pro consecrationis susceptione tanquam metropolitanum suum accedant, nec alter [ATTEMPTED RETURN OF EADMER TO S. ANDREW's.] alterum sine ipsius licentia consecrare præsumat; et hujus[modi] etiam consecratio irrita erit, et nos dimittere non poterimus quin canonicam inde justitiam, præstante Domino, faciamus. Data Tarenti, XVIII. kalendas Februarii. [Reg. Mag. Alb. Ebor., I. 51 b; MS. Cott. Cleopat. C. IV.; and in W., I. 481.] Eadmer is ad seized of a He will make his Own A.D. 1122. Before Sept. 19. Eadmer to Alexander King of the Scots. EADMER, Hist. Nov. VI.-Alexandro illustri Regi Scotovised that, once rum, EADMERUS QUONDAM ELECTUS EPISCOPUS SCOTIA, salutem et servitium. Pro benigna voluntate, quam se bishopric, he cannot resign it. erga me vestra excellentia olim habuisse monstrare digHe asks permission to return nata est, gratias, quas possum, vobis exsolvo. Et quidem to S. Andrew's. benignitatis vestræ non meritorum meorum fuisse non concessions on nescio, quod prætermissis innumeris, quos et vitæ prothe subject of bitas et sapientiæ atque prudentiæ illustrabat auctoritas, the King of England, the me in Episcopatum elegistis, et regno vestro in iis, quæ Archbishop of Canterbury, and Dei sunt, præesse voluistis. Reddat vobis omnipotens con- Deus pro tam bona voluntate illud præmium, quod secration. bona voluntas meretur apud Eum. Et hoc utique orat quotidie et desiderat anima mea. Quod autem res alium, quam propositi communis tenor extiterit, eventum sortita est, Dei dispositioni, quam penetrare vel subterfugere nemo potest, ascribendum fore non dubito. Quid tamen ex discessu meo a pontificatu didicerim, si facultas mihi daretur secretius vobis loquendi, sanctæ fidei vestræ notificarem. Licet enim corpore a vobis discesserim, noveritis tamen pro certo, quod fidem, quam vobis debeo, Deo juvante, non violabo. Unde vestrum et regni honorem, in quibuscunque potero, si non spreveritis, fideliter quæram, Ipso teste, Qui conscientiæ meæ solus et verus inspector est. Nec hæc dico, quod multum desiderem in regno vestro episcopari; sed tamen mallem dignitatem terræ vestræ augeri quam minorari. Præterea noverit beatitudo vestra, quod omnes, qui audiunt, qualiter electus, susceptus, et pontificatu saisitus, et loco pontificis substitutus fui, una sententia asserunt nec me juste potuisse Episcopatum dimittere nec alium me vivente juxta legem Domini substitui posse. Nec enim vir uxorem suam, aut uxor virum, ut alii nubat, dimittere legaliter potest. Sed fortassis dicitis, Tu dimisisti. Dimisi quidem, sed (quod |