Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[ATTEMPTED RETURN OF EADMER TO S. ANDREW's.]

cum pace vestra dicatur) illata vi, cui contraire nequivi. Cum enim perpes discordia et interminabiles inimicitiæ mihi ex vestra parte per eos, quos vobis familiares esse sciebam, intenderentur, nisi Episcopatui funditus cederem ; et his vester habitus circa me, et dissaisitio, qua me bis rebus ad pontificatum pertinentibus sine lege et judicio spoliastis, attestarentur; necessario dimisi, quod ablatum retinere non potui. Sed de istis epistolari brevitate disquiri commode non valet. Quamobrem, omissis istis, breviter suggero, quia, si in pace vestra permittitis, et opem (ut vestram regalem sublimitatem decet) ferre volueritis, ut ad vos honorifice redeam ad explendum apud vos servitium Dei et vestrum, secundum voluntatem Dei conabor iter aggredi, et in omnibus voluntati vestræ parere; nisi (quod absit) videatur voluntati Dei resistere. Quodsi amplecti minime vultis, ultra non possum. Deo causam Ecclesiæ Suæ committo. Ipse videat; Ipse dispenset; Ipse, quod quisque meretur, in hoc Suo negotio cuique reddat. Ego liberavi, ut æstimo, animam meam. Ego, uti debui, coram Eo exposui causam meam, paratus in omnibus sequi voluntatem Suam. Ne tamen putetis me in aliquo velle quidquam derogare libertati vel dignitati regni Scotorum, securum vos esse volo, quia quod a me petiistis, et ego tunc quidem acquiescere nolui, æstimans aliud quam secundum quod postmodum didici æstimare debebam, de Rege scilicet Anglorum, de Pontifice Cantuariorum, et de benedictione sacerdotali, si hucusque persistitis in sententia vestra, me amplius contradictorem non habetis; nec illa me a servitio Dei et amore vestro, quin quod volueritis faciam, ullo modo divellent; tantummodo alia, quæ pontificis Sancti Andreæ juri competunt, mihi liceat cum vestra bona voluntate administrare. Hæc olim vobis insinuassem; sed, quia rumor quaque discurrebat vos in Angliam, postposita omni ambiguitate, tunc vel tunc aut certe tunc venturum, scribere distuli, quod magis optabam secreto vobis adfatu declarare. Sive igitur ista suscipiatis sive altiori consilio postponatis, ego quod mea refert pura et simplici conscientia feci, Ipso cuncta inspiciente et examinante Qui novit quid cuique redditurus æquo moderamine sit. Quoniam ergo in manu Ejus sunt etiam corda omnium Regum, intimo corde rogo, ut Ipse cor vestrum et actus vestros ad Se Sua gratia dirigat; quatenus et Ecclesia Sua, quæ in regno vestro peregrinatur, vestra ope in sancta conversatione de die in diem proficiat, et animæ vestræ post hanc vitam beatitudinis æternæ merces exinde proveniat. Amen. Quid de istis excellentiæ vestræ placeat, benigne

[RALPH OF CANTERBURY TO ALEXANDER KING OF SCOTLAND.]

quæso mihi fideli vestro litteris suis notificare dignetur. Vale. [ed. Selden, pp. 139, 140; W., I. 404, 405.]

a Written a year and a half after Eadmer's return to Canterbury, and before Archbishop Ralph's death, Sept. 19, A.D. 1122.

A.D. 1122. Before Sept. 19. Ralph Archbishop of Canterbury to
Alexander King of the Scots.

elected to S.

cannot have an

alive.

Recal Eadmer, EADMER, Hist. Nov. VI.—Alexandro illustri Regi Scotocanonically rum, RADULPHUS CANTUARIENSIS ECCLESIÆ MINISTER, ET Andrew's. You FRATRUM CONVENTUS DOMINO CHRISTO IN EA DESERVIENS, other Bishop per Illum in terra regnare Cui famulatur omnis militia whilst he is still cœlestis. Novit prudentia vestra, charissime domine, quanto tempore sedes Episcopalis, quæ in patria vestra præcipua habetur, suo caruerit pastore; quæ proculdubio, quanto fuerit suo destituta vigore, tanto deterius subditorum ruina inde proveniet. Unde hortamur serenitatem vestram, quam Divina propitiatio inter alios Reges ita absque notabili reprehensione hucusque honoravit ut ab omnibus laudabilis habeatur, quatenus tanto religionis detrimento finem dantes, pastorem quem vos canonice elegistis, et nos legaliter ad vos misimus, ad sedem suam ex bona voluntate vestra revocetis. Et cum nec in vobis nec in ipso culpa pateat, quare hoc digne fieri non debeat ex Patrum auctoritate, non intelligimus qualiter, isto vivente, alium memorata Ecclesia vestra possit sortiri Episcopum; quia sponsa Dei, suo superstite, ne fiat adultera, nisi legalem omnem contemnit maritum. Quapropter, quomodocunque hactenus hoc dilatum fuerit, virum, sicut speramus, vobis utilem et in lege Dei a pueritia nobiliter instructum, in primum dilectionis vestræ gradum et in officium sibi injunctum pro vestra gloria revocate. Deus pacis et dilectionis, a Quo omne bonum consilium procedit, sit semper vobiscum. Quid vobis videatur de iis quæ vobis mandamus, nobis precamur rescribi facite. Valeat dilectio vestra, cum domina Regina uxore vestra, et cum omnibus qui ea quæ justa sunt volunt, et vos diligunt, gloriose domine et honorandæ sanctæ matris Ecclesiæ fili. Amen. [ed. Selden, pp. 140, 141; W., I. 405.]

[ELECTION OF ROBERT BISHOP OF S. ANDREWS.
vs.]

A.D. 1123. Foundation of Augustinian Canons at Inchcolm by
Alexander I. King of the Scots.

FORDUN, Scotichron., V. 37.-Circa A.D. 1123 fundatum est monasterium S. Columbæ de insula Æmonia juxta Invirkeithin. [I. 286.]

A.D. 1124. January (after the 13th ?) a. Election of Robert Prior of Scone (an Englishman) to the see of S. Andrew's.

SIM. DUN., Hist. de G. Reg. Angl. in an. 1124.-Ipso autem anno Alexander, quatuor ante suam mortem mensibus, in Episcopatum Ecclesiæ Sancti Andreæ quæ in Scotia est, fecit eligi Rodbertum Priorem Canonicorum Regularium apud Sconam. Sed ejus ordinatio multo est tempore dilata, propter subjectionem debitam quam ab illo secundum consuetudinem exigebat Turstinus Eboracensis Archiepiscopus. Scotti autem e contra dicebant stulta garrulitate hoc nulla debere fieri auctoritate vel consuetudine. [Twysd. 251. So also, more briefly, the Chron. de Mailros.]

a Alexander died in April A.D. 1124. This election therefore must have been in January And inasmuch as Eadmer died

of that year.

Jan. 13 of the same year, Alexander no doubt waited until his death had removed all pretence for regarding the see as filled already.

A.D. 1124.

Foundation of Urquhart as a cell of Dunfermlyn by
King David a

a Chartul, of Moray, pp. 329, 330; Reg. Dunferm. pp. 17, 18.

A.D. 1124 x 1129. Judgment given under the presidency of the Earl of Fife by authority of King David in favour of the Keledei of Lochleven.

Perambulacio

Kyrknesse

et

REG. PRIOR. S. ANDR.-Fornax et incendium tocius

inter terras de iniquitatis, scilicet Robertus Burgonensis miles, gravaLochore. minibus et injuriis prefatos viros religiosos nequiter et calumpniose vexavit et fatigavit, volens precise fervore sue rapacitatis et infrenate tyrannidis ab eis auferre quartam partem de Kyrkenes. Consilio inito a fratribus juxta simplicitatem suam accesserunt ad presentiam Regis David, supplicantes ei ut justum judicium faceret inter eos et prefatum Robertum. Tandem Rex misericordia motus misit

VOL. II.

Р

[FOUNDATION OF SEE OF ABERDEEN.]

nuncios suos per provinciam de Fyf et Fothrithi", et convocavit hominum multitudinem in unum locum, scilicet Constantinum Comitem de Fyf, virum discretum et facundum, cum satrapys et satellitibus et exercitu de Fyf, et Macbeath thaynetum de Falleland, et primicerios et duces et lūnarcas exercitus Episcopi, et Soen ducem ..... cum familia sua. Et tunc temporis fuerunt duces exercitus Episcopi Budadh et Slogadadhe. Et hii omnes sunt testes hujus altercacionis et dissensionis. Tantem fuit compromissum in tres viros legales et idoneos, scilicet Constantinum Comitem de Fyf magnum judicem in Scocia, et Dufgal filium Mocche qui fuit senex justus et venerabilis, et Meldoinneth filium Machedath judicem bonum et discretum. Set iste Dufgal primo pronunciavit sentenciam pro monachis, id est, Keledeis, et contra protervitatem et calumpniam Roberti Burgonensis; quia alii judices detulerunt Dufgal propter sui senectutem et juris periciam. Et ita fuit decisum istud negocium sentencionaliter et per juramentum. Isti sunt clerici qui juraverunt super finibus ville de Kyrkenes, Duftah sacerdos et abbas, et Sarran filius Sodelne, et Eugenius monachus, et Douinalde nepos Leod, et Morrehat vir venerande senectutis et Hiberniensis, et Cathan senex. Et sic victus fuit predictus R. coram omnibus. [pp. 117, 118.]

Robert Burguin occurs in early charters of King David. Lochore, which is in Ballingry parish, S.W. of Kirkness, is supposed to have been Robert's property. Reeves, Culdees, P. 129.

b Fife and Kinross, the old deaneries of which were those of Fyf and Fothri (Reg. Prior. S. Andr., pp. 32, 33, quoted by Reeves). e Thane Toisech or Toiseach, of Falkland.

=

a Lūnarcas = (conjecturally) liminarcas: for which see Du Cange (Reeves).

The Bishop, of whose army these two were the captains, must have been Robert, elected A.D. 1124, although not consecrated until A.D. 1128. Constantine Earl of Fife died between A.D. 1124 and A.D. 1139; according to Sibbald (Hist. of Fife, p. 95), in A.D. 1129; and was succeeded by Duncan.

A.D. 1125(?). Foundation of the See of Aberdeen by David
King of the Scots".

REG. ABERDON.-Quedam de Pontificum Successione, etc.—Malcolmus Kennedi Scotorum Rex Murthtlakense templum constituit cathedrale, ac reuerendum patrem Beanum pontificem primum in eodem preficere iussit anno a Christo nato quinto super milesimum. Quo defuncto, in eius locum Deuortius pontifex creatus est. Cui Cormachus. Cui Nectanus, qui per illustrissimum principem Dauidem, Scotorum Regem et Macolmo Canmoir et Margarita eius sanctissima coniuge

[LEGATINE COUNCIL OF ROXBURGH.]

genitum, ad Aberdoniam seu uetus oppidum eiusdem translatus est anno salutiferi partus quinto et uigesimo supra centesimum et milesimum. [II. 246, 247.]

a This extract is from a memorandum of at earliest the 15th century, and is scarcely trustworthy for particulars. Correct however A.D. 1005 into A.D. 1063 (see above under the latter year), and four Episcopates at Mort

lach between A.D. 1063 and A.D. 1125 become probable enough. Nor can there be reasonable doubt of the general truth of the statement itself. See also below under A.D. 1131 (p. 218), and A.D. 1136, and A.D. 1157.

A.D. 1125. Legatine Council at Roxburgh under Cardinal John of Crema.

SIM. DUN., ad an. 1125.-Super Scotia quoque regnum idem Johannes legati suscepit officium, Apostolico super hoc Regi ipsius gentis has literas mittente-[Twysden, 252.]

(A.D. 1125, April 13. Lateran. Pope Honorius II. to David

our legate, com

quire into the

York and the

shops to attend

King of the Scots.)

Receive Car- HONORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, dilecto filio dinal John as David illustri Scotorum Regi, salutem et Apostolicam benemissioned to in- dictionem. Oportet devotos et humiles beati Petri diseen cipulos, quæ ad honorem sanctæ Romanæ Ecclesiæ specThurstin Abp. of tare cognoverint, attentius operari. Unde nobilitati Scottish Bishops. tuæ rogando mandamus, ut dilectum filium nostrum Cause your Bi- Johannem Cardinalem, cui vices nostras in partibus illis his council. commisimus, reverenter suscipias et honores. Episcopos etiam terræ tuæ, cum ab eo vocati fuerint, ad concilium suum facies convenire. Controversiam quæ inter Thurstanum Eboracensem Archiepiscopum et Episcopos terræ tuæ diu agitata est, eidem legato nostro diligentius indagandam discutiendamque committimus. Finalem vero sententiam Apostolicæ sedis judicio reservamus. Dat. Laterani Idibus Aprilis.

*** Hac auctoritate Johannes prædictus, circuiens Angliam, etiam ad Regem Scotorum David pervenit apud fluvium Twedam qui Northymbriam et Loidam disterminat, in loco qui Rocesburh nominatur; ubi officio legationis peracto, rediens ad Lundoniam, &c. [Twysd. as above; W., I. 407: so also briefly the Chron. de Mailros.]

« AnteriorContinuar »