Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[LEGATINE COUNCIL OF EDINBURGH UNDER CARDINAL VIVIAN.]

est ei licentia transeundi usque in Scotiam. Et dominus Rex invenit ei conductum et expensas, usque dum veniret in terram Regis Scotia. [II. 98, 99.]

IV. CHRON. MANN., in an. 1176.—Eodem anno Vivianus Apostolicæ sedis legatus Cardinalis venit in Manniam, et legationis suæ officium complens Godredum Regem legitime desponsari fecit cum uxore sua nomine Phingola, filia Mac Loclen filii Murkartac Regis Yberniæ, matre scilicet Olavi qui tunc triennis erat. Desponsavit autem eos Silvanus abbas de Rieavalis. Ipsa die Godredus Rex dedit in oblationem venerabili abbati Silvano partem terræ apud Mirescog, ubi mox monasterium construxit; sed processu temporis terra tota cum monachis concessa est abbatiæ Sanctæ Mariæ de Russin. [pp. 13, 14, ed. Munch.]

V. BENED. ABBAS, in an. 1177.—Eodem anno in ipsa Vigilia Nativitatis Domini [Dec. 24, 1176] Vivianus tituli sancti Stephani de Cœlio Monte presbyter Cardinalis, et Apostolicæ sedis legatus, naves ascendit in Galveia apud civitatem Witerne, et applicuit in insula quæ vocatur Man, et ibi per quindecim dies moram fecit, familiariter et honorifice susceptus a Rege illius insulæ et a clero et populo: et circa Epiphaniam [Jan. 6, 1177] transfretavit inde in Hyberniam, &c. [I. 136, 137.]

A.D. 1177. Aug. 1. Edinburgh. Legatine Council of Edinburgh under Cardinal Vivian.

I. BENED. ABBAS. [See above, pp. 44, 45.]

II. CHRON. DE MAILROS, in an.-Vivianus Cardinalis, Hybernia rediens, apud Castrum Puellarum prælatos Regni Scotia convocavit, et in concilio sedit.

III. HOVEDEN, Chron. in an.—Eodem anno prædictus Vivianus, presbyter Cardinalis et Apostolicæ sedis legatus, peracta legatione sua in Hybernia, rediit in Angliam, et per conductum domini Regis rediit in Scotiam; et celebrato concilio apud Castellum Puellarum, suspendit a pontificali officio Christianum Episcopum Candidæ Casæ, quia ad concilium suum venire noluit. Sed Episcopus Candida Casæ suspensionem illam non tenuit, septus munimine Rogeri Eboracensis

[POPE ALEXANDER III. TO THE BISHOPS OF SCOTLAND.]

Archiepiscopi, cujus suffraganeus ipse erat. [II. 135; and in W., I. 486.]

IV. FORDUN, Scotichron. VIII. 25. [adds, that] Vivianus... Scotiam revisit, ... et plurima renovans [al. revocans], antiquorum decreta et nova quædam statuens præcepta, concilium [sc. apud monasterium Sanctæ Crucis de Castello Puellarum] calendis Augusti solenne celebravit. [I. 474; and in W., I. 486.]

V. A.D. 1178 x 1181. Jan. 27. Anagnia. Pope Alexander III. to the Bishops of Scotland.

Epistola Alex

andri Pape III.

Episcopis Scocie,

cant statuta Vi

contra Ordinem Cisterciorum

facta.

ALEXANDER EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, venerabilibus fratribus vniuersis Episcopis Scocie, [salutem, &c.]. Inut in irritum du- sinuatum est auribus nostris, quod dilectus frater noster viani Cardinalis Viuianus tituli sancti Stephani in Celio Monte presbiter et eorum legati Cardinalis, cum in partibus illis legationis fungeretur officio, sollempniter statuit et decreuit, quod fratres Cisterciensis Ordinis de terris, quas tenent ab alijs et laborant, decimas soluant. Vnde, quia non credimus predictum Cardinalem huiusmodi decretum fecisse, nec licuit ei contra statuta Romani Pontificis decretum facere, uel priuilegium Romane Ecclesie, ubi dubium est, auctoritate propria exponere, uniuersitati uestræ per Apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus occasione illius statuti fratres Cisterciensis Ordinis non cogatis nec permittatis compelli decimas soluere de terris, quas proprijs manibus aut sumptibus excolunt; siue sint eorum proprie, siue ab alijs ipsas teneant. Grauissimum enim et molestissimum habemus, nec equo animo pati [uolumus], si occasione illius statuti auctoritate priuilegii derogetis, quod fratribus Cisterciensis Ordinis noscitur ab Apostolica sede indultum. Data Anagnie, VI. Kal. Februarii. [Robertson's Stat. Eccl. Scotic., App. to Pref., no. XIV. p. ccxlv., from the Registrum Chartarum Monast. Rieval. no. CCXXXIII. fol. 169, in Cotton MSS. Julius D. I.]

rum

A.D. 1178. Foundation of the Abbey of Arbroath.

CHRON. DE LANERCOST, in an.-Rex vero Willelmus Scottoob familiarem amorem inter ipsum et Sanctum Thomam [sc. Becket] dum adhuc in curia Regis Henrici esset contractum,

[CLERGY TO BE ORDAINED ON EMBER DAYS ONLY.]

divulgato in mundo et approbato in cœlo celebri ejus martyrio, abbatiam de Aberbroutoka, in honore ipsius fundavit et redditibus ampliavit b. [p. 11.]

a See also Reg. de Aberbrotbok, pp. 1-8. b The monastery was Benedictine of Tyron, from Kelso. That of Fyvie in Buchan was founded from it A.D. 1179 (Spottisw. Rel. Houses, p. 410). Lindores, also Benedictine

of Tyron, was founded about this time by David Earl of Huntingdon, on his return from the Holy Land (ib. 411). And, before A.D. 1178, the Cistercian nunnery of Haddington, by Ada Countess of Northumberland (ib. 462).

A.D. 1178. Legate sent to summon the Scottish Bishops to the third Lateran Council.

HOVEDEN, Chron.—Venerunt igitur in Angliam duo legati, videlicet Albertus de Suma, cui etc., . . . et Petrus de Sancta Agatha, cui commissa erat Scotia et Hyberniæ et insularum adjacentium Episcoporum et abbatum citatio a. [II. 167.]

a The summons is dated Sept. 21, A.D. 1178 (Labb. Conc. X. 1506), the Bishops to be at Rome Feb. 14, A.D. 1179. Bened. Abbas (I. 210) specifies also Galloway and

Before A.D. 1179.

Man; and that the legate (and the Bishops as well) was made to swear that he would "return" also through England.

Clergy not to be ordained on other than the
Ember Days".

DECRET. GREG. IX., lib. I. tit. XI. c. 2.-ALEXANDER III. Episcopo Herfordensi (c. an. 1165, Roma in Angliam)... Sane super eo quod moris esse dixisti, in Ecclesiis quibusdam Scotia et Valliæ b in dedicationibus ecclesiarum vel altarium extra jejunia Quatuor Temporum clericos ad sacros ordines promovere; significamus, quod consuetudo illa, utpote institutioni ecclesiasticæ inimica, est penitus improbanda; et nisi multitudo et antiqua consuetudo terræ esset, taliter ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes privarentur autoritate ordinandi.

a From Append. to 3rd Lateran Council, A.D. 1179, P. XXVI. c. 24 (Labb., X. 1656). The date in the Decretals, A.D. 1165, seems to be purely conjectural. To what Bishop of

Hereford the letter was addressed depends of course upon the date.

b "Galliæ" in another MS.: "Gawlia" in a third.

[SCOTTISH BISHOP AT LATERAN COUNCIL.]

A.D. 1179. Scottish Bishop at the Lateran Council of March 5-19.

HOVEDEN, Chron.-Post Natale Domini venerunt de Hybernia in Angliam Laurentius Dublinensis etc., Romam ad concilium ituri. Similiter de regno Scotia transierunt per Angliam Episcopi et abbates quam plures. Et illi omnes tam de Hybernia quam de Scotia et aliis insulis per Angliam transeuntes, pro licentia transeundi juraverunt, quod neque Regi neque regno ejus damnum quærerent. [II. 171. See also Bened. Abbas, I. 210.]

a The only Scottish Bishop whose signature is appended to the Council is Gregory Bishop of Ross. The Hist. Archiep. Bremen. (Scriptt. Septentrion. Lindenbrog. p. 95) has a story, that in this Council, "erant a Papa

consecrati Episcopi duo Anglici et duo Scoti; unus solo equo venerat, alter pedes cum solo pedite." There are no known Bishops to whom this can refer.

Before A.D. 1181. May 27. Grant by Harald Earl of Orkney of Peter-pence to the Church of Rome from the county of Caithness.

decimis promis

De annatis et [INNOCENT III. A.D. 1198 × 1202]a, [Biarn.] Orchad. et sisque eleemo [Reginald.] Rosmarchen. Episcopis.-Dilectus filius nobilis synis Romanae vir Haraldus] Catenensis et Orchadiensis Comes nobis Ecclesiæ persolvendis. significare curavit, quod ipse pro redemptione peccatorum suorum a tempore felicis memoriæ Alexandri PP. prædecessoris nostri denarium unum de qualibet domo in comitatu Catenensi habitata annuatim statuit pro eleemosyna colligendum, et ob reverentiam beat[or]um Apostolorum Petri et Pauli ad sedem Apostolicam dirigere consuevit: quam visitationem nomine eleemosynæ annuatim ad opus Romanæ Ecclesiæ colligendam tam suo quam bonæ memoriæ A[ndreæ] olim Catenens. Episcopi et aliorum nobilium illarum partium testimonio confirmavit. Cum autem postea, memorato A. Catenen. Episcopo viam universæ carnis ingresso, venerabilis frater I[ohannes] in eadem Ecclesia fuisset in Episcopum institutus, prædictam eleemosynam irritare præsumens, eam ab his qui sunt in sua diocesi constituti, auctoritate propria interdixit exsolvi. Quocirca fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si vobis constiterit de prædictis, præfatum Catenensem Episcopum, si monitione præmissa hoc facere neglexerit, ad satisfaciendum de eleemosynis subtractis hucusque, et ne eas reddi de cetero interdicat, sicut justum fuerit, auctoritate nostro, sublato appella

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

tionis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellatis. Quod si ambo, alter vestrum &c. VI. Kal. Junii. [Epist. lib. I. no. 218; I. p. 117. ed Baluz.]

a Innocent became Pope, January, A.D. 1198; and Bishop John was mutilated by

Earl Harald in A.D. 1201 (v. Innocent's Epistt. lib. v. no. 77, and the Orkney. Saga, p. 415,&c.).

A.D. 1179 (or 1178)-1188. Disputed election to the See of S. Andrew's.

I. A.D. 1178–1180. CHRON. DE MAILROS, in an. 1178.—Magister Joannes cognomine Scotus ad Episcopatum Sancti Andreæ electus est; sed Rege Willelmo totis viribus electioni eius renitente, Hugonem capellanum, regia fretus potestate, in Ecclesia Sancti Andreæ ut voluit Episcopus consecrari fecit. Hinc inde gravis contentio et periculosa divisio emersit.

HOVEDEN, Chron. in an. 1180.-Eodem annoa Ricardus Episcopus Sancti Andreæ in Scotia obiit: quo defuncto, statim fit schisma de electione pontificis. Canonici enim de Ecclesia Sancti Andreæ elegerunt sibi in Episcopum magistrum Johannem cognomento Scottum: et Willelmus Rex Scottorum elegit Hugonem capellanum suum, et consecrari fecit ab Episcopis regni sui, super appellationem a prædicto Johanne electo ad dominum Papam factam. Unde factum est quod Alexander summus pontifex misit Alexim Romanæ Ecclesiæ subdiaconum in Scotiam, ad cognoscendam controversiam quæ erat inter Johannem electum et Hugonem consecratum, et ad illam determinandam.

Qui cum in Scotiam venisset, et coram clero et populo regni diu tractasset de electione Johannis et Hugonis, et de consecratione ipsius Hugonis; et cognovisset quod præfatus Johannes canonice fuisset electus, et quod Hugo post appellationem ad Romanum pontificem factam in Episcopatum Sancti Andreæ per Regem violenter esset intrusus: eum sine dilatione de Episcopatu Sancti Andreæ deposuit, et perpetuum ei silentium auctoritate qua fungebatur imposuit; et electionem quæ de Johanne facta fuit confirmavit, et eum ab Episcopis Scotia, Rege nec prohibente nec contradicente, immo per consilium Episcoporum regni permittente, in Episcopum Sancti Andreæ consecrari fecit. Sed Rex statim post consecrationem suam prohibuit ei ne ipse in regno suo moram faceret. Hugo vero non minus gerebat se Episcopum quam antea, et asportatis secum capella Episcopali et baculo et annulo, cum cæteris quæ illicite detinebat,

« AnteriorContinuar »