Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]

per inspectionem istius publici instrumenti, quod anno nativitatis Domini eiusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo, indictione tertia, mensis novembris die vicesima nona, videlicet in die beati Andree, apostoli, hora bene mane ante ortum solis, in mei notarii publici et testium infrascriptorum, ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum, presentia constitutus propter hoc personaliter discretus vir et honestus dominus Johannes dictus de Colonia, presbiter et capellanus beghinarum in Griken, sanus mente et sue compos rationis, quanquam corpore fuit debilis et infirmus, considerans nichil esse certius morte nichilque incertius eius hora, testamentum suum seu ultimam suam voluntatem fecit, condidit et ordinavit in modum qui subsequitur. In primis dictus dominus Johannes testator legavit pro neglectis, iniuste acquisitis...... pagamenti mediatim alto passui et mediatim fabrice sancti Lamberti semel persolvendos. Item legavit predictus testator et mandans...... tenalia presbiteris per manus executorum suorum pro salute anime sue distribui; Item legavit supradictus testator ecclesie in Græcia.... pagamenti semel persolvendos; item legavit communi prebende in Griken pro suo anniversario ibidem perpetue faciendo, necnon infirmarie aureos et tres denarios minus quam quatuor solidos hereditarie ad bona Yde dicte Tgopmans habendos equaliter, et similiter legavit testator prescriptus communi prebende in ecclesia sancti Leonardi predicti in Lewis tredecim denarios cum dimidio veteris annue et perpetue habendos ad Lambertum dictum Wedere. Item legavit supradictus testator ecclesie sancti Leonardi predicti necnon ipsi capelle beate Marie virginis in Lewis, duos solidos veteris census et duos caponos, singulis annis hereditarie habendos, dicti enim legati tertiam partem ad cappellam predictam et duas portiones eiusdem legati ad ecclesiam beati Leonardi deveniendas. Item legavit predictus testator domino Waelwano, plebano ecclesie sancti Leonardi predicte, tres libras pagamenti semel persolvendas; Item domino priori Vallis scolarium, domino Gregorio Meydoghen, domino Johanni Ramekere, domino Henrico de Potteem, domino Johanni Casselgier unicuique dictorum dominorum legavit testator supradictus quadraginta solidos pagamenti cuique semel persolvendos; item legavit

[ocr errors]

testator supradictus omnia et singula sua bona mobilia, ultra exequias suas, debita sua et legata, remanentia pauperibus ita quod executores seu infrascripti, in quibuscumque locis et rebus ipsa existunt et reperiri poterint, vendent et pecuniam hincinde resultantem in remedium omnium peccaminum ipsius pauperibus distribuent. Item legavit testator supradictus sorori sue Clementie tredecim solidos cum dimidio veteris census et tres capones hereditarie habendos ad et supra mansionem Willelmi dicti de Waloven, sitam supra jaceam. Item legavit predictus testator fratri suo Gregorio grossum unum antiquum cum dimidio, habendum ad bona Katherine dicte de Velm. Item legavit Theodorico, fratri suo, tum ubi commode de bonis sepedicti testatoris haberi poterit. Item legavit supradicte sorori sue Clementie scalam unam argenteam meliorem, Gregorio vero aliam meliorem et Theodorico duas minores. Item legavit supradictus testator mense sancte Spiritus in Lewis et hospitali duas partes seu portiones trium sillarum terre sue arabilis vel circiter site apud Velme equaliter hereditarie habendas. Item ordinavit testator predictus et voluit quod fratres sui et soror prescripti prelibatum testatorem in hereditatibus suis equaliter succedant tanquam heredes sui legitimi. Preterea voluit predictus testator quod si aliqua dubietas, contentio, disceptatio vel obscuritas evenitur ratione aliquorum premissorum, quod interpretatio seu discussio totius dubietatis, contentionis, disceptationis seu obscuritatis, pertineat ad discretos viros, videlicet ad dominum Gregorium, priorem suprascriptum, necnon ad Gregorium dictum Meydoghe, laycum, suum consanguineum. Volens enim et mandans testator supradictus quod quicumque suorum heredum rancores seu lites, occasione divisionis bonorum suorum movetur suum pertinens in eadem, quod ille, illi vel illa nullam portionem de hiis secum transportabit nec habebit, nisi quam supradicti dominus prior et Gregorius Meydoghe, senior, sibi decreverint ordinandam. Hanc autem ordinationem predictus dominus Johannes testator valere voluit jure testamenti vel saltem jure codicillorum aut alterius cuiuslibet ultime voluntatis, ordinationis aut dispositionis ac omnibus modo, forma et iure, quibus melius valere poterit et roboris optinere firmitatem. Executores supradictus testator elegit Theodelcum et Gregorium, fratres suos predic

tos, et Clementiam, sororem suam prescriptam, dans eisdem potestatem premissa omnia et singula fideliter pro suo posse exequendi, nisi aliquis ipsorum premissa aliqua infringere attemptaret et quod supradictus testator onere presentis divisionis absolutum voluit habere et servatum. Acta autem fuerunt hec Lewis, in conventum de Grecia predictum, supra sollarium... presentibus ibidem discretis personis et honestis, videlicet domino plebano Waelwano et domino Johanne Casselgier Gregorio Meydoghe, layco et prescripto, Heilwige Bartholomei, Elisabeth de Belisia et Aleyde Tscleinen testibus, Leodiensis dyocesis, ad hoc vocatis, petitis et rogatis sub anno, indictione, mense, die et hora predictis.

[ocr errors]

Et ego, Johannes, filius Petri dicti Kempenere, de Lewis, clericus Leodiensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius.

Oorspronkelijk stuk op perkament 32.5 × 26.5 centm. Archief der kerk ZoutLeeuw.

5.

Hedwigis de Porthicca, begijn te Grieken, begiftigt het beneficie van S.-Catharina, de gemeen prebende en de infirmerie van het begijnhof der stad Zout-Leeuw.

4 December 1367.

In nomine Domini. Amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo trecentesimo sexagesimo septimo, indictione quinta, mensis decembris die quarta, hora vesperarum vel quasi, in mei notarii testiumque subscriptorum .... presentia constituta propter hoc personaliter discreta domicella Hoy ewigis dicta de Porthicca de Ceteris, begina de Grecia prope Lewas, Leodiensis dyocesis, propria et libera voluntate, vi nec metu coacta, in puram elemosinam irrevocabilem contulit donavitque altari beatæ Catharinæ, sito in Græcia, decem halstaria annue et hereditarie frumenti mensuræ Leeuwensis post ejus donatricis obitum seu decessum, ita quod quadraginta solidos bursales, quos ipsa donatrix sua propria voluntate solebat tradere seu dare dicto altari beatæ Catharinæ ante

« AnteriorContinuar »