Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

CCCVI.

König Konrad III. nimmt die Güter der Kirche zu Komburg in seinen Schutz und entzieht dieselben der Amtsgewalt der Grafen und ihrer Stellvertreter.

Nürnberg 1138. August 13.

(Chr.) In nomine sanctę et individuę trinitatis. Cunradus, divina favente clementia Romanorum rex secundus. Quotiens religiosis et iustis peticionibus fidelium nostrorum, maxime autem sanctarum ecclesiarum, aures regalis nostrę propitiationis inclinamus, nos ipsos et pro nobis orantes a rege regum || clementer exaudiri non dubitamus. Omnibus igitur tam futuris quam presentibus Christi fidelibus notum esse volumus, nos pro remedio anime nostrę et parentum nostrorum, et per interventum dilectę contectalis || nostrę Gertrvdis, omnia bona ad ecclesiam Kamberg 1) nuncupatam, in honore sancti Nicholai constructam, iure pertinentia sub nostram tutelam suscepisse, et regia nostra auctoritate decrevisse, ut, salvo per omnia iure et iusticia Wirziburgensis episcopi, amodo libere ac pacifice sub immunitatis libertate maneant. Nichilominus etiam, consentiente per omnia et astipulante nobis in hac causa dilecto nostro Embrichone, Wirzeburgensi episcopo, banno regali interdicimus, ne comes aliquis, vel quisquam sub eo, qui vulgo walpodo vocatur, ullam placitandi, angariandi vel aliquas exactiones faciendi per totam illam abbatiam potestatem habeat, nisi tantum advocatus, beneplacito abbatis et fratrum eiusdem ecclesię institutus. Hoc autem nominatim per totum comitatum Choggengou 2), quem ante nostram in regno sublimationem nos ipsi habuimus, fieri precipimus. Humili autem flexi peticione Hartwici, qui tunc temporis eandem rexit ecclesiam, instinctu quoque Waltheri de Loibbenhusen 3) et fratrum eius nos istud fecisse sciatis. Ut autem huius precepti nostri pagina firma et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam inde conscriptam et manu nostra corroboratam sigilli nostri impressione signiri iussimus. Si quis autem, quod absit, hoc preceptum nostrum violare presumpserit, puri auri centum marcas componat, dimidiam partem camerę nostrę, et aliam partem prefatę ecclesię persolvat. Huius autem rei testes sunt: Suicgerus, Brandenburgensis

episcopus. Otto, filius ducis Saxonię. Heinricus marchio. Fridericus dux. Herimannus comes et alii quam plures.

Signum domni Cunradi, Romanorum regis secundi (Monogramm) *) (Siegel.) 5) Hoc etiam Emb[r]icho, Wirziburgensis episcopus, sua presentia et peticione confirmavit. Ego Arnoldus cancellarius vice Alberti archicancellarii recognovi, et ego Heinricus notarius subscripsi.

Anno dominicę incarnationis MCXXXVII. 6), indictione I., regnante Cůnrado, Romanorum rege secundo, anni 7) vero regni eius primo.

Data Idus Augusti, Nurnberg in Christo feliciter. Amen.

Abdruck in De Ludewig, Reliq. Mss. II. Dipl. IX. S. 184.

1) Komburg, O.A. Hall, vgl. Bd. I. S. 286 ff. und 389-405.

2) Ueber den Kochergau s. Stälin I. S. 319.

3) Lobenhausen, O.A. Gerabronn oder jezt 0.A. Blaufelden.

4) Steht in der Mitte der Urkunde mit untergesetztem 0, dessen oberer Bogen von einem senkrecht stehenden I durchschnitten ist.

5) Ist verschwunden und war auf dem leergelassenen Raume hinter dem Monogramme aufgedrückt. Worte Signum bis subscripsi nehmen in abgesetzten Zeilen den Raum vor dem Monogramme ein. 6) und 7) Es ist XXXVIII zu lesen, wozu auch Ind. I. passt, und anno statt anni. Conrad III. gewählt den 6. März, gekrönt den 13. Mai 1138.

CCCVII.

Pabst Innocens II. bestätigt dem Kloster S. Blasien den Besitz der dahin übergebenen
Zelle Wislikofen mit genannten Zugehörungen, unter ausgedrückten, auch für des Klosters
Zellen in Ochsenhausen und andern genannten Orten als gültig erklärten Bestimmungen;
ebenso dessen Recht zur Freiheit vom allgemeinen Kirchenbanne.
Rom 1138. November 28.

Innocentius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Bertholdo, abbati monasterii sancti Blasii, quod est in Nigra Silva, eiusque successoribus et fratribus regulariter promovendis in perpetuum. Iustis et rationabilibus desideriis consentire congruit officio, et divinae constat placitum voluntati. Propterea enim katholicae nos deus praefecit ecclesiae, ut omnes generaliter fideles, sed praecipue sanctae religionis domesticos doctrina, exemplo simul et auctoritate provehere studeamus. Notum sit igitur omnibus, tam praesentibus . . . qualiter quidam nobiles viri, Algerus scilicet et Adelbero, cellam in praedio suo, quod volgariter Wyslikon 1) dicitur, et est in pago Thuragensi, construxerunt, deoque et sancto Blasio in

perpetuam hereditatem religionis intuitu tradiderunt cum omnibus attinentiis suis, id est domibus, agris, pratis, viis, aquis, aquarum decursibus, exitibus et reditibus, silvis, pascuis et compascuis, cultis et incultis, acquisitis et acquirendis, omnique iure, quod dici vel nominari.. omnique utilitate, quae provenire vel excogitari possunt, plenariaque concivilitate, in pascuis scilicet et compascuis circumpositorum viculorum, id est 2) Bebikon, Lenginanch, Shnesonch, Medendorf, Siglistorf, Melisdorf, Rumiken, Meliken. Actum legitime in coenobio sancti Blasii, praesente Rusteino, eiusdem loci venerabili abbate, multisque nobilibus, quorum ista sunt nomina: Reinhardus et frater eius Waltherus de Goesenstein 3), Thedericus de Roetelein, Diethelmus de Eun, Bernhardus filius Bil. de Misacho, Bern. de Altwise, Volkerus de Lengnach, Hiltiboldus de Turchin, Diethelmus de Helwile, anno incarnationis domini MCXIV., VI. kalendas Ianuarii, feria VII. Vestris igitur, dilecti in domino filii, desideriis, nec non Udalrici, episcopi Constantiensis, et Conradi ducis, advocati videlicet monasterii sancti Blasii, precibus clementer annuentes, maxime pro bono futurae pacis et concordiae, eandem cellam vobis, cum omni praenominato iure, auctoritate sedis apostolicae confirmamus; hoc commonentes, quod iam dictae cellae habitatores memoratorum vicorum hominibus solummodo in frugibus et foeno non sint onerosi; alias vero omnimodam eis et plenariam auctoritate apostolica recognoscimus concivilitatem. Concambium quoque pro detentione decimarum, quae de eodem loco ecclesiae Snesanch fuerant persolvendae, perpetua subnixum esse volumus firmitate. Ipsi quoque cellae liberum in nomine domini baptismum tradimus et sepulturam. Priorem autem eidem loco non alium praeesse statuimus, nisi quem abbas utilem iudicaverit et idoneum; de advocato nihilominus id ipsum statuentes; maioraque negocia, scilicet de beneficiis perpetuis concedendis, praediis transferendis, et similia abbatis arbitrio reservantur ). Sub omni constitutionis tenore alias etiam cellas vestras, id est Ochsenhusen 5), Berowa, Witnowa, Burglon, volumus esse comprehensas, tamque eas, quam ecclesias, per quas monachi vestri divina populo celebrant, a lege dyocesana omnique exactione liberas esse volumus et immunes. Recognoscimus quoque decretum Onorii, beate memoriae papae II., quod scilicet nulli episcoporum, apostolicae sedis legatorum, loca vestra vel monachos, sine speciali summi pontificis legitimo 6) sub interdicto ponere liceat, vel excommunicare. Si quis igitur huic nostrae auctoritatis privilegio verbo vel facto contrarius extiterit, nisi digne emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a corporis et sanguinis domini participatione, et fidelium communione, alienus existat, atque apostolorum Petri et Pauli auctoritate aeternae damnationi subiaceat cum Iuda in domini nostri Ihesu Christi traditione; cunctis autem ista pie servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, salus aeterna et requies animarum. Amen.

Ego Innocentius, katholicae ecclesiae episcopus. Ego Gregorius, cardinalis sanctorum Sergii et Bachi. Ego Wido, diaconus cardinalis sancti Adriani. † Ego Crisogonus, diaconus cardinalis sanctae Praxedis. Ego Ivo, diaconus cardinalis sanctae Mariae in Aquino.

7

« AnteriorContinuar »