Imágenes de páginas
PDF
EPUB

abbatem Rogerum et conventum Sancti Wandragesili et Ricardum de Louvetot: quod essarta autem a parte dextera vie que ducit de Sefeld ad Eglesfeld usque Blacaburna remanent quiete ecclesie Sancti Wandragesili, sicut sepes antiquitus ante combustionem fuerunt, et essarta a parte sinistra predicte vie remanent Ricardo de Louvetot quiete, sicuti sepes antiquitus ante combustionem fuerunt; et boscum sicut via vadit de ecclesia de Eglesfeld usque Burleiestan ad sinistram alium1 de Burleia usque ad essarta de Wereldesend ad sinistram sit in communione sicut antiquitus fuit; preterea ab essartis de Wereldesenda a capite collis alium 2 ejusdem collis usque Burleistan et de Burleistan tota via usque Uhtinabrigga in bosco usque Douni per terminos predictos habet dominus abbas et homines sui pasturam pecoribus suis a festo3 Sancti Hilarii usque Pascha sine cornu et cane et securi, et á Pascha usque ad festum Sancte Marie in Augusto mortuum boscum sine vasto; et porci dominici monachorum cum porcis Ricardi habebunt pascuagium. Ricardus vero in augmentum elemosyne de omni venatione sua de Halumsira monachis de Eglesfeld decimam concedit. Hanc quoque conventionem concessit Willelmus heres et filius ejusdem Ricardi. Testibus hiis a parte monachorum: domino Gilberto abbate de Troarn, Roberto Maylard, Rogero Bouett et Alano filio fratris ejus, Alberto janitore, Godfrido coco, Radulpho camerario, Hugone milite, Ricardo filio Fulci. Ex parte vero domini Ricardi de Louvetot: Willelmo Faixo, Waltero de Haier, Rogero filio ejus, Rogero filio Roberti, Rogero de [blank], Radulpho filio Uhtred. Factum est hoc cyrographum anno ab incarnatione Domini millesimo centessimo sexagesimo primo, anno vero regis Henrici junioris septimo.

Hoc signum domini Ricardi de Louvetot +
Hoc signum Willelmi heredis sui +

Hoc cyrographum factum est apud Sanctum Wandragesilum.

1269. Confirmation by William de Luvetot to the monks of Kirkstead of the gifts made by Richard his father and himself (as above). 1171-1181.

Chartul. of Kirkstead; Vesp. E. xviii, f. 127. Willelmus de Luvetot omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris salutem. Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Kyrkestede et monachis ejusdem loci in elemosinam donationem quam Ricardus de Luvetot pater meus dedit eis, scilicet heremitorium Sancti Johannis quod est in parochia de Eclesfeld cum tota terra que ad illud pertinet, et illa[m] terra[m] quam avus meus ibi dedit et quam pater meus postea apposuit de augmento, scilicet totam terram que fuit Roberti le Cras, et preter hoc xxx. acras, et in terra 3" festivitate " ; Hunter.

1

Perhaps "a limite."

a ib.

Jordani de Reinevilla pasturam ad xxx animalia quam pater meus retinuit in manu sua ad opus heremitorii. Omnia predicta cum pertinentiis suis confirmo, scilicet in elemosinam, per easdem divisas que sunt in carta patris mei, sicut ipsa testatur, libere et quiete et ab omni seculari servitio et consuetudine et omni exactione; et cura[m] gerant de cap[ella]. Hec omnia manutenebimus ego et heredes mei et warantiza bimus predicte ecclesie de Kyrkestede imperpetuum sicut elemosinam nostram et antecessorum nostrorum. Testibus: Willelmo priore Redefordie et capitulo ejusdem loci, Roberto de Sancto Albino, Roberto Britone, Willelmo Puintel, Willelmo de Leke, Ricardo de Hallum.

1270. Grant by William de Luvetot to Roger the baker of land at Brightside called Thistlecroft and the land late of Walter de Osgottorp, deceased, except land in "Boiwrde." 1171-1181. From the orig., formerly in the poss. of the duke of Norfolk. Pd. in Hunter's Hallamshire (ed. Dr. Gatty), p. 38.

Willelmus de Luvetot omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tam presentibus quam futuris salutem. Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Rogero pistori, pro homagio et servitio suo, illi et heredibus suis tenendam de me et de heredibus meis unam 2 terram apud Brichisherd que appellatur Tistilcroft et totam terram que fuit Gualteri de Osgottorp in die qua ipse fuit vivus et mortuus, excepta illa terra quam ipse habuit in Boiwrde, cum omnibus pertinentiis suis, libere et quiete ab omni servitio et consuetudine et exactione pro sex solidis inde annuatim reddendis ad festum Sancte Marie prime in Augusto et excepto forensi servitio, scilicet quantum pertinet ad unam bovatam terre; et ipse capiet in bosco quantum illi opus fuerit ad se herbergendum sine dare et vendere. Testibus his: Matildi de Luvetot uxore mea et Ricardo de Luvetot fratre meo et Gualtero fratre meo et Henrico de Luvetot, Radulpho de Luvetot, Ricardo filio Bernardi et Gualtero fratre suo, Roberto de Sumervilla filio Roberti de Sumervilla, Henrico Godardi, Rogero de Coliston, Willelmo Arang, Baldwino, Roberto filio Pagani.

1271. Grant by William de Luvetot to the infirm of Sheffield of land by the bridge of Don and their food from the mill of Sheffield. 1171-1181.

From the orig., in the poss. of the Town Trustees of Sheffield. Pd. in
Hunter's Hallamshire (ed. Dr. Gatty), p. 40.

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Luvet[ot] dedi, concessi et hac presenti carta confirmavi in puram et perpetuam elemosinam, pro anima mea et animabus patris et

3 Sic.

1 Altered from "Albano." 2 Sic; for" unam bovatam terre" (?). I am indebted to Mr. T. Walter Hall of Sheffield for a photograph of the original charter.

matris mee et antecessorum meorum, infirmis de Sefeldia terram quam Rogerus permenter tenuit juxta pontem Done et etiam victum illorum in molendino de Sefeldia. T[estibus] his: Roberto de Sumervilla, Henrico filio Godardi, Petro filio Ade, Roberto filio Pag[ani], Roberto filio Erturi, Roberto de Luvet [ot].

Circular seal (defaced).

1272. Notitia of the gift by William de Luvetot to the canons of Worksop of a mill, stew and half an alder-grove at Holme Car, (near Shireoaks, co. Nott.), and of that portion in the church of Sheffield which Ralph and William, priests, have there, and the church of Annesley (co. Nott.), with tithe of money of all the donor's rents on this side or beyond the sea (as confirmed by Edward II). 1171–1181.

Charter R., 9 Edw. II., m. 10. Pd. in Mon Angl., vi, 1216.

Donationem etiam et concessionem quas Willelmus de Luvetot fecit prefatis canonicis (Sancti Cuthberti de Wyrkesop) de molendino et vivario et dimidia alneti de Holmker; et de illa portione in ecclesia de Scefeld quam Radulfus et Willelmus sacerdotes in illa habuerunt, videlicet de omnibus decimis plenarie tertiam partem in omnibus cum terris ad eandem ecclesiam pertinentibus et oblationibus et obventionibus altaris sicuti prefati sacerdotes eas unquam melius habuerunt; et de ecclesia de Aynesleya1 cum terris et decimis et omnibus pertinentiis suis; et de omni decima denariorum de omnibus redditibus suis quos habuit vel habiturus fuisset citra mare vel ultra.

Gerard de Furnival (1200-1218) gave the chapel of Bradfield. Matilda de Luvetot confirmed all the gifts of her ancestors and among others that of her grandmother, Cecily, of the church of Annesley.

1273. Grant by William de Luvetot to Uctred the usher, for 4m.,

5s. 8d., of the land late of Achi Nodger in Handsworth, to hold for 10s. yearly and the services of hunting and cutting brushwood. 1171-1181.

Chartul. of Kirkstead; Vesp. E. xviii, f. 131.

Willelmus de Luvetot omnibus hominibus suis Francis et Anglis, tam presentibus quam futuris, salutem. Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Huctredo hostiario pro servitio suo et pro iiij marcis argenti et v solidis et viij denariis totam terram que fuit Achi Nodger in Handwd' et quam ipse predictus Achi [tenuit] die qua fuit vivus et mortuus. Hanc terram prenominatam do et hac presenti carta confirmo predicto Huctredo hostiario et heredibus suis, tenendam de me et heredibus meis libere et quiete pro x solidis annuatim mihi reddendis pro

1 "Dynesleya"; Chart. R. Wrongly identified in Cal. of Chart. R., iii, 296, as Tinsley, co. York.

omni servitio et consuetudine, cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano, in pratis et pasturis, in moris, in mariscis, in villa et extra villam, excepto forensi servitio et exceptis his duobus, scilicet venari et nemus secare, sicut mei alii liberi homines faciunt. Testibus his, scilicet Willelmo capellano, Roberto de Sumervilla et Ricardo fratre suo, Roberto Britone, Willelmo de Sancto Albino, Rogero sacerdote, Rogero de Calisto, Roberto de Meunel' filio Roberti de Meu[ne]l', Rogero pistore, Gualtero coco, Radulfo fratre suo, Baldewino filio Roberti de Radeclivo, Radulfo filio Suani, Ricardo filio Godar[di], Petro filio Ede, Ricardo de Allum, Willelmo de Staintona, et multis aliis.

1274. Grant by Uctred the usher, for the soul of William de Luvetot, to the monks of Kirkstead of the third part of the bovate of land in Handsworth which the said William de Luvetot gave him. 1181-c.1190.

Chartul. of Kirkstead; Vesp. E. xviii, f. 131d.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hucthedrus hostiarius concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie Sancte Marie de Kirkestede et monachis ejusdem loci, in puram et perpetuam elemosinam, totam tertiam partem terre mee quam Willelmus de Luvetot dominus meus dedit mihi pro homagio meo et servitio meo in Handeswrda, scilicet j bovatam terre, et tertiam partem tofti mei cum omnibus pertinentiis suis intra villam et extra, in bosco et plano, in pratis et pasturis, in moris et mariscis, in introitibus et exitibus, cum omnibus aliis aisiamentis et proficuis que inde evenire poterunt. Et volo ut prefati monachi habeant et teneant totam predictam terram cum suis pertinentiis libere et quiete et honorifice sine omni seculari servitio et consuetudine et omni exactione, sicut ulla elemosina melius vel liberius teneri potest. Et ego et heredes mei warantizabimus predictis monachis omnia predicta contra omnes homines imperpetuum. Hoc totum feci pro anima domini mei Willelmi de Luvetot et pro animabus omnium antecessorum et heredum ejus et pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum. Testibus: Roberto de Linwde, Stephano de Haltona, Bernardo de Brineford, Alexandro Le Cras, Thoma de Lindewde.

1275. Grant by Uctred the usher, for the soul of William de Luvetot, to the monks of Kirkstead, of all the land in Handsworth which the same William de Luvetot gave him, to hold a third part in alms. 1181-2.1190.

Chartul. of Kirkstead; Vesp. E. xviii, f. 132.

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Huctredus hostiarius concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie Sancte Marie de Kirkestede et monachis ejusdem loci in

perpetuam elemosinam totam terram meam in Handeswrda quam Willelmus de Luvetot dominus meus dedit mihi pro homagio et servitio meo, habendam et tenendam libere et quiete, integre et plenarie cum omnibus pertinentiis suis intra villam et extra, ita quod ipsi monachi tenebunt totam tertiam partem predicte terre in puram elemosinam sine omni seculari servitio, et pro reliquis duabus partibus facient servitium quantum ad totam predictam terram pertinet, sicut carta quam predicti monachi inde habent testatur. Hoc totum feci pro anima domini mei Willelmi de Luvetot et pro animabus omnium antecessorum et heredum ejus et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum meorum. Testibus: Roberto de Lindewde, Sthephano de Haltona, Bernardo de Brineford, Alexandro Le Cras, Thoma de Lindewde, Radulfo Basewine, Rogero de Swintona.

1276. Quit-claim by Hugh Chat, Geva and Hawise, the daughters of Uctred the usher, to the monks of Kirkstead of the land late of the said Uctred in Handsworth, to hold the third part in alms and by rendering yearly for the other two-thirds Ios., with services of hunting and cutting brush-wood, as other free-men of the soc of Sheffield do. For this the monks gave them 4 marks in the full sokemote at Sheffield, before Henry son of Godard, then seneschal. 1190-1200.

Chartul. of Kirkstead; Vesp. E. xviii, f. 132.

Sciant omnes presentes et futuri quod nos Hugo Chat et Geva et Hawisa filie Huctredi hostiarii concessimus et quietum clamavimus a nobis et ab heredibus nostris Deo et ecclesie Sancte Marie de Kirkestede et monachis ejusdem loci jus nostrum quod habuimus in terra prefati Huctredi in Handewrda, it[a] quod ipsi monachi tenebunt totam tertiam partem predicte terre in puram et perpetuam elemosinam sine omni seculari servitio, et pro reliquis duabus partibus reddent annuatim heredibus Willelmi de Luvetot x solidos, et venabuntur et nemus secabunt sicut alii liberi homines de socha de Seafeld faciunt, pro omnibus servitiis et consuetudinibus, salvo forensi servitio, sicut carta Willelmi de Luvetot quam predicti monachi habent testatur. Pro hac quietaclamatione dederunt nobis predicti monachi iiij. marcas argenti in pleno sokemot apud Seafeld coram Henrico filio Godardi tunc senescallo. Testibus: Adam capellano, Roberto filio Pagani, Radulfo de Willesic, Willelmo de Tretona, Henrico de Arches, Helia de Midhope.

Henry de Arches was one of the tenants of the honor of Tickhill in 1199. Robert son of Pain of Hooton Roberts and Wilsick died in 1203.2 He had issue Ralph, probably of Wilsick, who attested this charter and died in his father's lifetime, for Adam de Willehesic held 1 fee of the honor of Tickhill in succession to his father in 1212.3

1 R. de Oblat., 16.

• Pipe R., 5 John.

• Red Bk., 593.

« AnteriorContinuar »