Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I

1263 (n. st.).

Hec est visitacio facta in provincia Lugdunensi per domnum Stephanum..... anno Domini MCC LXIIo.

Die veneris subsequenti (1) fuimus apud Giniacum, ubi dicebant prior et suprior esse XXVI monachos. Divinum officium bene et laudabiliter fiebat. Fratres honeste se habebant in omnibus, excepto quod de missa beate Virginis in capella fiebat aliquando negligencia, quam districte precepimus emendari ita ut nullo modo in futurum defeciat. In temporalibus deficiebat usque ad L libratas de vino. Cetera dicebat prior se sufficienter habere. Debebat autem dicta domus CC libras viennenses, sed pro quibus vel quare noluit dicere dictus prior. Dederat autem dictus prior X libras viennenses de pensione magistro Guillelmo clerico comitis Cabilonensis et pro dictis X libris assignavit dicto magistro XL quartallos bladi. Inquisivimus autem ab obedienciariis, videlicet celerario, camerario, sacrista, si sciebant statum temporalem dicte. Dixerunt quod non, nec unquam, ut dictum fuit, nobis computavit coram aliquo de fratribus. Item, ut dictum fuit nobis, magna pars hominum ecclesie, quia non deffenduntur, ut consueverunt deffendi, fecerunt comcordam; quod ut dictum fuit nobis, est maximum ecclesie detrimentum. Item elemosina bene fit ibidem.

(Liasse D).

(1) Le vendredi après le dimanche où l'on chante Reminiscere, c'està-dire le 2 mars, Pâques tombant en 1263 le 1er avril.

II

1267 (n. st.).

Item die martis ante pasca (1) fuimus apud Portum super Sagonam. Ibi sunt duo monachi, set unus illorum habet litteram domni abbatis morandi apud Cluniacum et sic superstes remanet solus. Domus sustinet in edificiis multiplex detrimentum, et cum prior sit scolaris, propter sui absentiam non potuimus ad plenum instrui de statu temporalium. Verumptamen dixit nobis quisdam presbiter procurator dicte domus quod prior debet IX libras turonensium. Habet tamen sufficientiam victualium usque ad

nova.

Item die jovis ante pasca (2) fuimus apud Chaus. Ibi sunt duo monachi cum priore. Que corrigenda erant mandavimus et precepimus corrigi per priorem. Domus debet L libras turonensium et habet victualia usque ad nova.

Item in crastinum pasce (3) venimus apud Mortuam aquam. Ibi est quidam monachus qui solus dicit horas suas. Ibi est etiam quisdam secularis qui est prepositus de Verceul (4) et tenet ad firmam dictam domum a domino Amėdeo de Monte falconis (5) pro CCC libris turonensium; pro his tantum que sunt in valle Mortue aque. Pro his quoque que sunt extra vallem, reddit dicto domino A. CC libras turonensium. Homines terre pertinentes ad dictam domum graviter conquesti sunt de dicto domino A., dicentes quod

(1) Le 12 avril, Pâques tombant, cette année-là, le 17.

(2) Le 14 avril.

(3) Le 18 avril.

(4) Vercel, chef-lieu de canton de l'arrondissement de Baume-lesDames.

(5) Amédée ou Amey II de Montbéliard, seigneur de Montfaucon, mort en 1279.

novas tallias inponit eisdem et indebitas extorquet ab eis exactiones et multiplices alias infert injurias et ad suas cavallatas eos ire compellit. Edificia domus ita disruta sunt et concussa quod vix potuimus invenire ubi jaceremus.

Item die sancto pasce (1) fuimus apud Vallem clausam, ubi sunt VI monachi cum domno abbate Balmensi (2) et priore ejusdem loci, qui satis bene se habent circa divina. Ibi sunt sufficienter victualia usque ad nova. Domus debet. Item die martis post pasca (3) fuimus apud Artam petram. Ibi sunt IIIIor monachi cum priore. Domus debet,ut dicit prior, CCC et LX libras turonensium. Prior recepit nos prout placuit ei.

(Liasse B).

III 1269.

In die pasche fuimus apud Gygne. Ibi morantur XXX et tres monachi. In spiritualibus bene se habet domus, excepto quod dormitorium non est regulare. De debitis non potuimus esse certi propter absenciam prioris qui requirebat res suas in terra domini de Turre ; quibus quidem predo injuste eum spoliaverat, nec erat aliquis in conventu qui sciret certitudinem debitorum, nisi de auditu.

(Liasse D).

IV

1269 (n. st.?).

Anno Domini MCC LX nono venere visitatores apud Por

(1) Le 17 avril.

(2) Jean Ier?

(3) Le 19 avril.

tum, inquirentes de statu dicte domus. Invenerunt quod dicta domus debet CC libras viennensis monete et quod dicta domus erat sufficienter munita in pane et vino et in aliis necessariis usque ad novos fructus, et cum dictam domum accepit prior invenit quod dicta domus debebat duodecem vinginti libras viennenses. Sunt ibi tres monachi cum priore. Bene regitur in spiritualibus et honeste.

Status de Chaz. Est ibi unus monachus cum priore. Nichil debet domus. Bene munita usque ad novos fructus. Cetera sunt in bono statu.

Status de Valle clusa. Sunt ibi quinque monachi cum priore. In spiritualibus bene regitur. Domus debet IX libras viennenses. Bene munita est in necessariis usque ad novos fructus. Cetera sunt in bono statu.

Status de Loco Dei. Ibi non est aliquis monachus, nec divina celebrantur. Statum per aliquem nescire potuimus, quia prior absens erat.

Status de Mieges. Sunt ibi duo monachi cum priore. In spiritalibus satis bene regitur. Domus debet XXX libras viennenses. Bene munita est usque ad novos fructus. Cetera sunt in bono statu.

Status domus de Alta petra. Sunt ibi quatuor monachi sacerdotes cum priore. In spiritalibus satis bene regitur. Domus debet VIII libras viennenses. Bene munita est in necessariis usque ad novos fructus. Cetera sunt in bono statu.

Status de Vallibus. Sunt ibi X monachi cum priore. In spiritalibus bene se habet. In temporalibus vero, quia prior quasdam possessiones in anno isto redemit et tenet, debet LXXa libras viennenses, et habet vitualia sufficienter usque ad novos fructus. Cetera sunt in bono statu.

(Liasse A).

1270 n. (st.?).

Prior Romani monasterii (1) fecit visitationem apud Artam petram. Invenit ibi sex monacos de quibus ex illis unus est Balmensis. Sciatis quod domus est multum honerata. De ipso alii se honeste et sufficienter habent. De statu domus. Debet domus quinginta libras et debitum invenit prior quando ibidem primo venit. De anno preterito habuit defectum vini et bladi usque ad septem viginti libras quas persolvit. De isto anno oportet eidem emere bladum propter defectum temporis usque ad sexaginta libras.

Item fuimus ad Locum Dei. Invenimus ibi unum monacum et volebat recedere a loco propter defectum quem habebat. Fama est in partibus quod domus destructa est. Prior non fuit ibi per longum tempus, nec potuimus scire veritatem de debitis.

Item fuimus adpud Portum. Invenimus ibi quatuor monacos. Duo sunt presbiteri; unus est miles et alter puer. Domus debet CC libras. Prior dicit quod propter infirmitatem suam et propter controversiam quam habuit erga dominam de Treve (2), crevit debitum suum in XL libris. Fama est in partibus quod prior amitit vestes suos et libertates hominum suorum. Dicit quod non est culpa sua, set propter quod non potest invenire gratiam coram dominis. Omnes de partibus illis clamant contra se quod non est graciosus. Habet defectum vini.

Item prior Romani monasterii fuit adpud Chauz. Est ibi

(1) Romain-Motier, village situé à environ 2 lieues d'Orbe, et à 6 lieues de Lausanne.

(2) Alix, femme de Jean de Choiseul ?

« AnteriorContinuar »