Imágenes de páginas
PDF
EPUB

biter. In ecclesia erant III calices, quorum duo sunt impignorati, et speratur quod non possint recuperari. Verumptamen dictus prior promisit visitatoribus et supra sancta Dei evangelia juravit dictos calices redimere infra instans et proximum festum beati Michaelis. Edifficia domus sunt. in bono statu per bonam diligenciam dicti prioris ; que edifficia fuerunt combusta per gentes armorum. Pro quibus edifficiis dictus prior est obligatus certis creditoribus ac eciam camere apostolice ac eciam camere domini nostri communis abbatis Cluniacensis usque ad summam VII francorum auri. Diffiniunt diffinitores quod attenuet debitam et juxta promissa diffinitoribus redimat predictos duos calices infra predictum terminum.

(Ms. 132 de la bibliothèque de Cluny, fol. coté LXXI).

XXXVIII
1399.

Cum abbatia Balmensis a longis temporibus citra nec per visitatores, nec per dominum Cluniacensem fuerit visitata, et, fama referente, indigeat visitatione, supplicant diffinitores domino Cluniacensi quod in propria persona velit dictam abbatiam visitare una cum membris suis, infra festum sancti Joannis Baptiste, non obstante quod visitetur per visitatores capituli generalis, et ex causa.

(Archives nationales, LL 1339).

XXXIX

1454.

In prioratu de Alta petra, Bisontinensis diocesis, sunt sex religiosi bene in divinis deservientes et regulariter habituati, honestam vitam ducentes, simul dormientes et co

medentes. Habent honestam domum et bene dispositan. Ibi sunt quam plurima vina. Prioratus regitur sub manu illustrissimi principis domini ducis Burgundie, propter quedam magna debita per fratrem Stephanum Chassin, monachum Sancti Eugendi, qui tenet dictum prioratum de Alta petra in commendam, contracta et facta in damnum maximum dicti prioratus. Ibi sunt plures calices, cruces et jocalia ecclesie ac multa ornamenta ad ecclesiam facientia. Diffiniunt diffinitores quatinus ordinata per visitatores adimpleantur et quod reverendissimus in Christo pater Dominus noster communis predictam commendam evocari faciat et circa predicta debita, prout commode fieri poterit, providere procuret.

In prioratu Sti Nicolai de Salinis prior satis bene reparavit ecclesiam et prioratum, et bene prosequitur jura dieti prioratus. De bono regimine est recommendandus.

In prioratu de Castro super Salinis, qui est in manu cujusdam secularis in commendam assignatus, sunt quinque religiosi, qui bene deserviunt in divinis et communi modo in habitu se gerunt. Diffiniunt diffinitores quod R. P. dominus noster communis procuret revocationem commende, prout fieri poterit, et ordinata per visitatores adimpleantur.

In prioratu de Vallibus supra Pologniacum, quem R. P. dominus episcopus Tornacensis (1) tenet in commendam, qui prioratus regitur per cantorem dicti loci, libri et ornamenta ecclesie sunt in competenti statu. Ecclesia indiget reparatione. Sacrista, qui est doctor, non moratur ibidem, sed Dole, et religiosi bene se habent et se gerunt regulariter. Diffiniunt diffinitores quod ordinata per visitatores adimpleantur et sacrista circa reparationem librorum exactam faciat diligentiam, qui se obtulit facturus visitatoribus, ut merito veniat recommendandus.

(Archives nationales, LL 1339).

(1) Jean VII Chevrot, 1437-22 septembre 1460..

L'INDUSTRIE MORÉZIENNE

PENDANT

LA RÉVOLUTION

PAR

ERNEST GIROD, de Morez.

INTRODUCTION.

On s'est fort peu occupé jusqu'ici de l'existence des villes industrielles de notre département, des phases diverses qu'elles ont parcourues, des transformations successives qu'elles ont subies.

Cette histoire, nous n'avons pas la prétention de l'entreprendre, c'est seulement un essai que nous avons voulu tenter, en recherchant ce qu'a été, à l'époque de notre grande Révolution, l'industrie d'une ville qui s'est toujours distinguée par l'extrême variété de ses travaux industriels.

E. G.

« AnteriorContinuar »