Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DOCUMENTS

DOCUMENTS

I

TESTAMENT DE GUIRARD II, COMTE DE ROUSSILLON.

1172, 4 juillet.

In Dei nomine. Ego G[uirardus] ', comes Rossilionnensis, futuri metuens discutionem judicii, et eres esse cupiens regni celestis, in meo bono sensu et plena memoria, condo testamentum meum totius averis et honoris mei, testesque presentes subsistere et confirmare illud precipio. In primis, dono Domino Deo et beate Marie Fontis Frigidi meipsum, per vitam et per mortem, ita quod, si vivens seculum relinquero, ibi ad religionem veniam, ibique monachus pauperque miles Christi Jhesu efficiar; si autem citra mare mortuus fuero, ibidem corpus meum ad sepeliendum relinquo. Relinquo monasterio Fontis Fridigi M. C. morabatinos bonos, quos donent predicto monasterio Templarii, pro mea laboracione, quam relinquo eis in Pugols. Relinquo predictis Templariis, pro amore Dei et salute anime mee, meum castrum de Palaz, cum omnibus terminis suis, cum ingressibus et egressibus suis, et cum omni jure suo, sicut ego possideo et possidere videor, sicut melius potest scribi vel intelligi. Similiter relinquo Templariis furnos de Perpiniano, et ut in predicta villa sine licentia eorum furnus vel furni fieri non possint. Relinquo etiam eis ipsas eiminas de Perpiniano et molinos qui juxta portal sunt, qui exiit ad Malolas. Relinquo Hospitali de Jherusalem meum castrum de Malpas, cum omnibus terminis suis, cum ingressibus et egressibus suis, et cum omni jure suo,

1. La table alphabétique placée à la fin du second volume contiendra l'identification ou la traduction des noms de lieux et de personnes inscrits dans nos documents.

sicut ego possideo et possidere videor, tam eremis quam condirectis, sicut melius potest scribi vel intelligi. Relinquo Guillelmo de Castronovo honorem quem ibi clamabat in predicto castro, et teneat illum per predictos Ospitalarios. Relinquo etiam eis campum de Stagno, qui est in adjacentia Sancti Johannis Perpiniani, de quo ejeci aquam, et molinos quos ' Bernardus Sancius habet in pignore pro M. solidis, qui sunt subtus domum leprosorum. Relinquo monasterio Sancti Genesii albergam quam in eo habeo, et ut in valle Sancti Petri in proprio habeant proprium custodem, qui diligenter custodiat ne bajulus meus de colligendis expletis aliquod dampnum faciat predicto monasterio. Relinquo monasterio Sancti Andree boschum quem habeo in adjacentia et in decimali Sancti Martini de Ripa, cum omnibus terminis suis, cum ingressibus et egressibus suis et cum omni jure suo, et albergam quam habeo in predicto monasterio per me et per omnes successores meos. Relinquo etiam predicto monasterio omne pignus quod Bernardus de Rocha habet per me in villa de Cabannes et in villa Sancti Martini de Ripa, et ipsius abbas monasterii trahat eam de pignore. Relinquo ecclesie Sancti Johannis Perpiniani agrarium illorum ortorum qui sunt a Cannonica juxta regum qui vadit ad molendina nova, excepto illo quem dedi leprosis. Relir quo etiam predicte ecclesie Sancti Johannis Perpiniani conda inas quas habeo in adjacentia ejus. Relinquo leprosis Perpiniani agrarium de orto Johannis Rotberti. Relinquo Guillelmo Sancti Laurentii et Petro Sancti Ypoliti albergas quas mihi faciebant. Relinquo populo Perpiniani presenti et futuro viduaticum quem in eis recipiebam. Hominibus de Albera omnes meas novas defensas relinquo. Illud quod supramiseram in guidonatico relinquo, excepto legitimo usatico. Relinquo Beatrici, consobrine mee, meum castrum de Mesova per alodium, emendo Berengario de Orle unum locum in villa Perpiniani ante furnos, ubi possit edificare duos mansos, ad recognitionem Pontii de Tacidon., et Ramundi de Redorta et Guillelmi Sancti Laurentii. Ecclesie et populo de Polestres, pro malefacto quod eis feci, restituo II millia solidos Melgorienses bonos et mittibiles, ut consilio bonorum hominum dividant inter se juste. Hominibus de Cereto, pro malefacto quod eis feci, restituo mille solidos Melgorienses

1. Quem ms.

2. Chastrum ms.

bonos et mittibiles. Hominibus de Candel, quibus abstuli suum aver, restituo C. solidos Melgorienses. Heredibus' Pontii de Bajuls et ceteris hominibus de predicta villa restituo CCC. solidos Melgorienses, quibus malum feci. Petro Mortuo, feneratori, pro dampno quod ei intulit quidam latro, restituo CL. solidos Melgorienses. Canonicis Sancte Marie de Campo restituo CC. solidos Melgorienses, pro malefacto quod eis feci. Restituo hominibus de Vilamulacha, pro malefacto quod eis feci, M. solidos Melgorienses. Hominibus de Cannonials restituo, pro malefacto quod eis feci, CCC. solidos Melgorienses. Pro parte latrocinii Poncii Danauga quam ego habui, restituo M. solidos Melgorienses, ex quibus induantur C. pauperes tunicis novis; si quid residuum fuerit de illis, M. solidi in cibos pauperum itidem. expendantur. Hominibus Maurelianis restituo, pro malefacto quod eis feci, D. solidos Melgorienses. Hominibus de Volo restituo, pro malefacto quod eis feci, CC. solidos Melgorienses. Hominibus de Gairiz, pro malefacto quod eis feci, restituo CC. solidos Melgorienses. Hominibus de Pareztortas restituo, pro malefacto quod eis feci, CC. solidos Melgorienses. Hominibus de Rogis, pro malefacto quod eis feci, restituo C. solidos Biterrensium. Restitutionem istam, que scripta est in hoc testamento, faciant Templarii et Ospitalarii de medietate expletorum illius elemosine quam eis acio, medium per medium, exceptis illis mille C. morabatinis quos soli Templarii debent persolvere monasterio Fontis Frigidi. Istam restitutionem predictam faciant Templarii et Ospitalarii ad recognitionem abbatis. Fontis Frigidi. Ad persolvenda debita mea, que sunt III D. solidi, relinquo ad recognitionem manumissorum meorum omnia expleta que habeo in Albere et in Pugols, excepta laboracione, quam dono Templariis, et tabernam Perpiniani, et guidonaticum vetulum, et expleta que exierint de condaminis Perpiniani, quas reliqui ecclesie Sancti Johannis. Omnia alia expleta que habere debeo in villaPerpiniani, excepto illo quod " dedi Templariis et Ospitalariis et leprosis et ecclesie Sancti Johannis, tamdiu teneant donec omnia debita sint persoluta.

1. Heresibus ms.

2. Solidos... expendatur ms.

3. Biterrensis ms.

4. Solii ms.

5. Condaminas ms.

6. Quem ms.

Tome I.

26

« AnteriorContinuar »