Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obligamus nos nostrosque heredes eidem domino regi Matfredo et domine Costancie integras predictas dotes, tam in pecunia quam in rebus extimatis, restituere; concessa eis licencia et plenaria potestate predictos comitatus, villas et terras obligatas capiendi, possidendi et usuffruendi, donec dotes ipse eidem domino regi et domine Costancie vel eorum heredibus integre restituantur. Et percipiant interim redditus et proventus ex eis, pro victu et necessariis ejusdem domine, annuatim ad duo milia. libras turonensium; reliquam quantitatem reddituum computent ipsi in sortem docium predictarum, contradiccione nostra nostrorumque heredum seu successorum omnino remota. Item, quod si contingerit nos Petrum predictum premori, superstitibus nostris filiis et prole ex eadem domina regina susceptis, eadem domina tenebit et gubernabit comitatus et terras predictas, et percipiet redditus et proventus ex eis, et nutriet et gubernabit communes filios usque dum pervenerint ad etatem viginti annorum, dum tamen eadem domina ad secunda vota non convolet. Que omnia prescripta pacta promittimus et juramus bona fide servare, sine fraude et dolo, et in nullo contravenire vel in aliquo predictorum; renunciantes omni auxilio juris consuetudinarii. Unde, ad futuram memoriam, preffati domini regis Matfredi et predicte domine Costancie et ipsorum heredum cautela[m], presens scriptum publicum exinde fieri jussimus per manum Ramundi d'Oscha, publici notarii Montispessulani, sigillis et subscripcionibus nobilium et dicti judicis, qui rogati interfuerunt, roboratum. Acta fuerunt hec sollenniter et laudata apud Montempessulanum, anno et die prefixis. Ego Ramundus d'Oscha, publicus Montispessulani notarius, predicta omnia et singula mandato predicti domini regis Aragonum et dicti domini Petri infantis, filii ejusdem, hec scripsi, et ad majorem firmitatem et fidem in hoc presenti instrumento apposui signum meum.

(Arch. nat., KK 1413, f 54; dans un acte du 12 novembre 1264.)

1. Annuatim duobus milibus libris ms.

XV

PIERRE, INFANT D'ARAGON, DÉCHARGE ROGER, COMTE DE FOIX, DE L'HOMMAGE QU'IL LUI DEVAIT POUR SES TERRES DE CERDAGNE, DE CONFLENT ET DE BARIDAN, A LA CONDITION DE LE RENDRE DORÉNAVANT A SON FRÈRE JACQUES, HÉRITIER DE MAJORQUE.

1263, 17 février, Saragosse.

Noverint universi quod nos infans Petrus, illustris regis Aragonum filius, consulte et ex certa sciencia, per nos et nostros, absolvimus, diffinimus et [des]amparamus vos nobilem virum Rogerium, comitem Fuxensem, et vestros imperpetuum, ab omni vinculo fidelitatis seu alicujus alterius obligacionis homatgii vel sacramenti quibus nobis teneremini usque in hodiernam diem, racione feudorum de Ceritania et de Confluenti et de Barritano, que in dictis locis per dominum regem patrem nostrum et per nos tenebatis; ita quod nobis nec descendentibus a nobis nec nostris ab hac die in antea racione predictorum non sitis in aliquo obligati vos vel vestri, nec nos nec descendentes a nobis vel nostris aliquid a vobis vel vestris petere valeamus predicta racione; vobis tamen facientibus omatgium pro predictis infanti Jacobo, carissimo fratri nostro, prout nobis feceratis; salvis nobis et nostris condicionibus inter nos et dictum fratrem nostrum factis, prout in instrumentis inde confectis continetur. Que quidem condiciones sunt quod, si forte infans Jacobus, carissimus frater noster, decederet sine infante masculo legitimi conjugii, quod comitatus Rossilionis et Caucumliberum et Conflent et comitatus Ceritanie et Vallispirii, et totum id quod illustris pater noster ei dedit in divisione quam inter nos et carissimum fratrem nostrum infantem Jacobum predictum fecit, revertantur nobis et heredibus nostris masculis; et quod, si forsan terra Rossilionis et de Caucolibero et de Conflent et comitatus Ceritanie et Vallispirii per matrimonium vel alium modum haberent venire in personas extraneas, que non essent masculi filii predicti fratris nostri vel suorum descenden

cium masculorum, quod predicta loca teneantur in feudum pro nobis et pro nostris heredibus, et pro illo videlicet qui esset comes Barchinone. Datum Cesarauguste, XIII° kalendas marcii, anno Domini M° CC° LXIIo.

Signum infantis Petri, illustris regis Aragonum filii.

(Arch. nat., KK 1413, fo 52.)

XVI

PIERRE, INFANT D'ARAGON, AYANT PROTESTÉ CONTRE LES NOMBREUSES DONATIONS DE SON PÈRE, EXCEPTE DE SA PROTESTATION LE DON DU ROYAUME DE MAJORQUE ET DE SES DÉPENDANCES, FAIT A SON FRÈRE CADET JACQUES, ET LE RATIFIE DE NOUVEAU.

1266, 31 juillet.

Noverint universi quod nos infans Petrus, illustris regis Aragonum filius, profitemur et recognoscimus vobis infanti Jacobo, fratri nostro, quod illustrissimus dominus Jacobus, Dei gracia, rex Aragonum, pater noster, tempore quo fecit de terra sua divisionem inter nos, dedit et divisit vobis predicto Jacobo, fratri nostro, totum regnum Majoricarum et Minoricarum integre, et totum id quod in Evissa habebat habiturusve esset, et Montempessulanum, cum castris et pertinenciis et juribus et dominacionibus ad ipsum pertinentibus, et comitatum Rossilionis, et Caucumliberum, et totum Confluentem, et comitatum Ceritanie, cum juribus et pertinenciis et dominacionibus eorumdem, et dominium Vallispirii cum valle de Pratis, que est de comitatu Ceritanie, prout hec plenius in instrumento dicte donacionis continentur ; quam quidem donacionem nos laudavimus et approbavimus et confirmavimus, et contra predicta vel aliquid predictorum non venire, tactis a nobis corporaliter sacrosanctis quatuor cuvangeliis, vobis promisimus. Verum, quia ante donacionem predictam, propter multas donaciones, assignaciones et

contractus quos dictus pater noster cotidie faciebat, que interdum ad magnum cedebant nostrum incomodum et gravamen, in quibus nos laudare et consentire eidem opportebat propter timorem et metum ejusdem, ne ejus odium et ingratitudinem incurreremus, quamdam fecimus protestacionem juramento vallatam quod aliquem contractum donacionis, assignacionis vel alium quemlibet, quem de cetero cum dicto patre nostro faceremus, approbaremus sive consentiremus eidem, nunquam ratum habebimus nec servabimus ullo modo; licet in donacione predicta, quam vobis, predicto fratri nostro, dictus pater noster fecit, non intellexerimus hanc protestacionem vobis posse obesse in aliquo; adhuc tamen in presenti, ad majorem cautelam et firmitatem vestram, cum hoc presenti instrumento imperpetuum valituro predictam donacionem omnium predictorum, prout plenius et lacius in instrumento dicte donacionis continetur, ex certa sciencia certifficati de protestatione predicta, recedentes penitus ab ea, donacionem predictam, vobis factam a dicto patre nostro, laudamus et approbamus et confirmamus, innovantes omnia et singula in instrumento dicte donacionis contenta; dantes insuper gratis inter vivos, si quid juris in predictis omnibus et singulis vobis a dicto patre nostro datis nobis competit vel in futurum competere posset ullo modo. Et quod contra predicta non veniamus vel venire áliquem permittamus bona fide et per stipulacionem vobis promittimus. Actum est hoc pridie kalendas augusti, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto.

Signum infantis Petri, illustris regis Aragonum filii, qui hec laudamus et firmamus. Testes hujus rei sunt frater Raymundus de Pennaforti, de ordine Predicatorum, et Guillelmus Karles. Etc.

(Arch. nat., KK 1413, f 58; vidimus, ibid., P 1354', no 801.)

XVII

JACQUES Ier, ROI D'ARAGON, CONCÈDE A SON FILS JACQUES, HÉRITIER DU ROYAUME DE MAJORQUE, LE DROIT DE FABRIQUER UNE MONNAIE SPÉCIALE, QUI AURA COURS DANS LES ÎLES DE MAJORQUE ET D'IVICA, A L'EXCLUSION DES RÉAUX DE VALENCE.

1270, 8 novembre, Valence.

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gracia, rex Aragonum, Majoricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, recolentes nos olim ordinasse et statuisse quod moneta regalium Valencie deberet currere imperpetuum in civitate et insula Majoricarum et insula Evisse; recognoscentes eciam nos distinxisse vos, carissimum filium nostrum infantem Jacobum, heredem Majoricarum et Montispessulani, Rossilionis et Ceritanie et Confluentis, ad jurandum et firmandum dictam ordinacionem et statutum; nunc autem attendentes ipsam ordinacionem et statutum in vestrum prejudicium esse factum et contra hereditamentum quod vobis dedimus; predicta ex certa sciencia duximus revocanda, et irrita esse volumus et cassata, ita scilicet quod vos, dictus infans Jacobus, filius noster, si nobis supervixeritis, possitis post vitam nostram libere et absque ullo impedimento monetam quamcunque et quomodocunque volueritis facere et fieri facere, que currat in predicta civitate et insula Majoricarum et insula Evisse, nec ex tunc vos nec homines civitatis et insule Majoricarum et insule Evisse teneamini dictam monetam regalium Valencie recipere, ymo illam possitis recusare et de predictis locis expellere. Et hoc vobis, dicto filio nostro, concedimus et in presenti, et ex certa sciencia statuimus et ordinamus et manere volumus imperpetuum et durare, non obstante aliqua alia ordinacione et statuto in contrarium per nos factis; ymo vos ab omni obligacione, promissione et vinculo sacramenti nobis vel cuilibet alio' inde

1. Alii ms.

« AnteriorContinuar »