Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cionis dictorum instrumentorum. Fuit eciam tunc actum et in expressum pactum deductum inter eundem dominum regem Aragonum et dictos nuncios nostros quod, si contingat nos in vita nostra, infra dictum biennium, ut dictum est, vendere supradicta dicto domino Francie regi vel alii cuicumque, demus et dare teneamur, ac in posse tuî infrascripti notarii, ipsius domini regis Aragonum et suorum nomine stipulantis et recipientis, dare promittimus, bona fide nostra regia, eidem domino regi Aragonum et suis centum millia librarum monete barchinonensis de tercio, solvenda per soluciones et terminos quibus debebit satisfieri nobis in illa peccunie summam quam habebimus pro predictis. Quæ centum millia librarum habeat a nobis idem dominus rex Aragonum pro toto jure feudi et directi dominii quod habebat in predicta baronia Omeladesii et feudo nostro vicecomitatus Carladesii ac in eisdem, et in villa Montispessulani et castro de Latis, ratione dictarum substitucionum contentarum dicto testamento predicti domini regis Jacobi, avi comunis. Quæ quidem centum millia librarum solvere promittimus dicto domino regi Aragonum et suis, in posse tuî dicti notarii, quo supra nomine stipulantis et recipientis, per terminos supradictos, intus civitatem Gerunde, absque dicti domini regis Aragonum et suorum expensis, dampnis et interesse. Si vero non vendicionem, sed concambium aut pariagium nos facere contigerit de predictis dicto domino regi Francie vel aliis, ex quo peccuniam non reciperemus aut recipere deberemus, promittimus dicto domino regi Aragonum et suis, et tibi dicto notario, quo supra nomine stipulanti et recipienti, predictam quantitatem centum millium librarum exsolvere intus dictam civitatem Gerunde infra quatuor annos, per terminos subdistinctos, videlicet, a die celebrati et firmati contractus dicti concambii aut pariagii ad unum annum, viginti quinque millia librarum dicte monete, et, in fine cujuslibet sequencium trium annorum, viginti quinque millia librarum. Verum, si racione contractus dicti concambii aut pariagii contigerit nos recipere et habere aliquam peccunie quantitatem, eam totam integraliter, si ante dictos terminos nobis solvi debuerit, solvemus intus dictam civitatem Gerunde dicto domino regi Aragonum et suis, in solucione et pro rata. dictorum centum millium librarum, absque expensis, dampnis et interesse ipsius domini regis Aragonum et suorum. Promittentes, nostra bona fide regia, predicta omnia et singula in presenti instrumento contenta attendere firmiter et complere, et in aliquo

non contravenire aliqua racione vel causa. Si vero pro predictis vel aliquo predictorum per nos super premissis contingeret dictum dominum regem Aragonum aut suos expensas facere aut dampna vel interesse sustinere, illas et illa ipsi domino regi Aragonum et suis solvere et restituere promittimus ad voluntatem eiusdem domini regis et suorum, et intus civitatem Gerunde predictam. Super quibus expensis dampnis et interesse credatur simplici solo verbo dicti domini regis et suorum, nullo ab eisdem probacionis genere requisito. Et, pro predictis omnibus et singulis firmiter adimplendis et servandis a nobis et nostris, obligamus predicto domino regi Aragonum, licet absenti, tanquam presenti, et tibi, subscripto notario, tanquam publice persone pro eo stipulanti et recipienti, et suis, omnia bona et jura nostra habita et habenda. Renunciantes insuper quibuscumque juribus scriptis et non scriptis, civilibus et canonicis, constitucionibus et consuetudinibus specialibus et generalibus, quibus possemus juvare nos et contra premissa vel aliqua de premissis venire. Volentes et expresse consencientes predicta jura et alia haberi perinde ac si nominatim et expresse hic essent posita seu conscripta. Et insuper, ad maiorem solucionis predicte quantitatis peccunie securitatem ac dicti domini regis Aragonum cautelam, damus eidem domino regi Aragonum fidejussores certos nobiles, milites, burgenses et mercatores, qui nobiscum et sine. nobis ad predicta et quodlibet premissorum teneantur et sint obligati, ac teneant proinde hostagium dicto domino regi Aragonum et suis, si premissa non adimpleverimus nos vel nostri, intus civitatem Gerunde, requisicione aut monicione dicti domini regis Aragonum et suorum minime expectata; de quorum fidejussorum promissione et obligacione constat per publicum instrumentum presenti die confectum et clausum manu fidelis notarii nostri Jacobi Scuderii. Volentes et concedentes ac in expressum pactum deducentes quod predictorum fidejussorum promissio et obligacio, licet in alio instrumento contenta, perinde habeantur ac si in hoc presenti instrumento essent apposita et adjecta; quod instrumentum promissionis et obligacionis dictorum fidejussorum sit ut pars presentis instrumenti, ita quod non duo instrumenta, set unum instrumentum tantum habeantur et etiam censeantur. Promittentes insuper quod si, pendente dicta obligacione nostra et fidejussorum, aliquis vel aliqui ex dictis fidejussoribus morerentur vel essent in longinquo absentes, quod loco illius vel illorum ponemus alium vel alios consi

milis condicionis, sufficientes et ydoneos, qui sub eodem modo se obligabunt et ad predicta omnia tenebuntur. In quorum omnium testimonium, presens instrumentum publicum inde fieri jussimus, sigillo nostro appendicio roboratum. Quod est actum in prato castri regii ville Perpiniani, septimo kalendas septembris, anno Domini M° CCCo XXo tercio. — Signum † nostrî Sancii, Dei gracia, regis Majoricarum, comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispessulani, qui hec laudamus et firmamus. Testes sunt venerabilis Guido, episcopus Majoricensis; nobilis Petrus de Fonolleto, vicecomes Insule; Berengarius Maynardi, canonicus Narbone, cancellarius; Nicholaus de Sancto Justo, thesaurarius, et Jacobus Scuderii, notarius; omnes consiliarii prefati domini regis Maioricarum. — Ego Jacobus Scuderii, notarius prefati domini regis Maioricarum illustris et ejus auctoritate publicus, ipsius speciali mandato, hec scripsi et clausi meo publico solito signo.

(Arch. de Barcelone, Registres de Jacques II, no 339, f 386 v.)

FIN DU TOME I

« AnteriorContinuar »