Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Bele quarti anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo septimo, secundo nonas Maii, Regni autem sui anno secundo priuilegialiter exorta, sigillo eiusdem dupplici impendenti vallata, continens in se omnes prerogatiuas et libertates ipsis ciuibus Albensibus concessas; inter cetera in principio eedem littere exprimebant, quod cum priuilegium Sancti Stephani Regis, pariter et Legati tum Sedis Apostolice, hospitibus Albensibus concessum infausto casu incendij fuisset conuersum in cinerem, ijdem ciues Albensis libertatis sue statum timentes tractu temporum in dubium reuocari seu aliquatenus aggrauari, eidem domino Bele Regi humiliter supplicassent, vt concessam ipsis a memorato Sanctissimo Rege libertatem ipse dominus Bela Rex suo dignaretur priuilegio communire. Idem igitur olim dominus Rex Bela ipsorum ciuium preces fauorabiliter admittendo; cum esset notorium, et nullatenus veniret in dubium, ipsos priuilegiatos extitisse, et absque vlla interrupcione libertate in dictis litteris suis annotata vsos continuo fuisse, benigne concessisset quod petebant. Porro ipsorum ciuium Albensium libertas erat talis: quod in toto Regno suo, nec in aliqua porta confinij tributum alicui soluere compellantur; preterea quicunque hospites ad eos transire, et cum eis conuersari voluerint, ea libertate qua ipsi fruuntur, similiter in perpetuum pociantur; quod si quis tributum ab ipsis violenter extorserit, iram Regie Maiestatis, et rerum suarum dispendium merito sustinebit stb. stb. stb. Quarum quidem litterarum exhicionibus factis stb. (Az itélet, hogy) prout ex tenore predictarum litterarum olim domini Bele Regis pro parte ciuium, hospitum et incolarum Ciuita-tum Albensis, Budensis, Pesthiensis et Strigoniensis exhibitarum libertates ipsarum Ciuitatum declarancium dabatur intelligi, longe ante tempora prescripti domini Geyche Regis, temporibus scilicet antelati Sanctissimi Regis Stephani, proat idem Rex Bela litteris suis predictis mediantibus profitebatur, Ciuitates ipse consequenterque populi et hospites, ac cines et incole earundem ab omni exaccione seu solucione tributaria exemptos fuisse et esse assertiue recitando, huiusmodi libertates et exempciones ipsis Ciuitatibus et earum incolis stb. per predictum Sanctissimum primum Regem Hungarie datas et comessas, per ipsum dominum Belam Regem stb..

- diuersis annis tantummodo renouatas extitisse, sicque prencminatus olim dominus Geysa Rex non tributum, cum ab ipsa solucione tributi a tempore Sancti Regis Stephani Ciuitates ipse sint exempte, sed tantummodo censum Danubialem, hoc est naulum in Sythwatew stb. ipsi Ecclesie Nitriensi conferre valuisse stb. (bebizonyíttatván) Rationibus igitur ex predictis ijdem ciues et hospites ac incole Ciuitatum Albensis, Budensis, Pesthiensis et Strigoniensis predictarum, ac eorundem heredes et posteritates vniuersi, sicut prefuerunt ab antiquo, sic nunc et in posterum successiuis semper temporibus, cum cunctis et vniuersis rebus eorum et personis, ab omni et qualicunqe solucione tributorum quorumcumque in quibusuis locis intra ambitum huius Regni vbilibet habitorum, exempti et liberi esse, ad nullam que tributariam solucionem per quoscunque arctari et compelli debere, Nobis, ac Reuerendissimis et Reuerendis in Christo patribus, dominis Petro Archiepiscopo Collocensi, Thome Electo et postulato Agriensis, Summo ac Secretario Cancellario Regie Maiestatis, Oswaldo Zagrabiensis, Dominico Waradiensis, Ladislao Gereb Albensis Transiluane, Sigismundo Quinqueecclesiensis, Nicolao Waciensis, et Luce Chanadiensis Ecclesiarum Episcopis; item Magnificis dominis Comiti Petro Gereb de Wingart Judici Curie Regie, Bartholomeo Dragffy de Belthewk Wayuode Transiluano et Comiti Siculorum, Ladislao de Losonch Thauarnicorum Regalium, Nicolao Banffy de Lyndwa Janitorum Regalium Magistris, Andree de Bathor - et Jose de Som Comiti Themesiensi ac Summo Capitaneo Parcium Inferiorum, Magistrisque Prothonotarijs, ac ceteris Regni Nobililibus Sedis Nostre Assessoribus perspicue cernebatur stb. sepedictos ciues, hospites et incolas Ciuitatum Budensis, Pestbiensis, Albensis et Strigoniensis, ac eorundem heredes et posteros vniuersos, cum cunctis singulisque ac vniuersis bonis et rebus cuiuscunque maneriei, sed et personis, ab omni tributaria solucione, in locis quorumcunque tributorum intra ambitum huius Regni vbiuis habitorum et exigi solitorum, tam in eundo quam in redeundo, exemptos et saluos, atque liberos et supportatos, nec non in huiusmodi eorum libertatibus et prerogatiuis in sempiternum permansuros foro decernentes pronunciauimus reliquimus et commisimus, immo pro

nunciamus relinquimus et committimus, authoritate nostra judicaria et justicia mediante stb. Datum Bude predicta quadragesima sexta die octauarum festi Beati Georgij martiris predictarum anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto.

(Ezen jogtörténetileg főfontoáságú okmány eredetije bőrhártyán, vörös-zöld-sárga selyemzsinóron függő pecsét alatt, őriztetík Pozsony sz. k. város levéltárában. Fejérnél annak csak rövid megemlítésére találunk Cod. Dipl. VII. k. 1. r. 107. l.)

3.

Slaba Péter raguzai Prior és Raguza város községe, Szent Kozma és Damián helységet oda határozzák a Lacromai monostornak. 1044.

In nomine Sancte et Unice Trinitatis. Undecimo calendas Martii luna II. indictione XII. Con(sulatu) IIII.; temporibus piissimi Augusti, Constantino scilicet Monomacho una cum domina Theodora piissima Augusta; apud nos vero degente Vitalis Episcopus; Prior quoque Petrus cognominatus Slaba. Ego denique Petrus prefatus Prior cum omnes pariter nobiles et ignobiles mei, tam senes juvenes adolescentuli, quam etiam pueri, securitatem quidem firmam atque inclitam facimus huic Monachus Presbiter Dominicus, tam ei quam et omnes parentes eius, quod huc sit et erit usque in finem seculi. Ex eo igitur, qualiter antecessores nostri tulerunt ei per vim hereditatem Sancti Cosme et Damiani cum domibus, que sunt circa eam, que quondam emerant parentes eius ex quodam vir nomine Balsamus in centum et decem solidis; et miserunt eum per pecuniam Grecorum in puplico, ut fieret pretorium; plus miseri observantes eorum mandata, quam Domini precepta, qui dicit: »Domus mea domus orationis vo

cabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum«. Et iterum: »Vacate et videte, quoniam ego sum Deus«. Et illud: >In ecclesia Dei aut orate aut psallite, verba otiosa nolite dicere. Unde notandum est nobis, fratres carissimi, ut si verba otiosa Dominus in ecclesia sua prohibet dicere, quod leve est; quanto magis nos prohibet in domo sua lupanar facere, quod nimis gravum est. Et si ego tantillus homo nihil volo in domo mea cernere sordidum, sed omnia pulchra ac nitida quanto magis Deus, qui est Rex Regum et dominus dominantium, vult habere omnia pulchrissima in domo sua? Quapropter timore perterriti, optantesque nos ex antiqui hostis laqueo eripere, rogavimus predictus monachus unanimiter, ut in loco fabrice constituto alterum pretorium

:

et

prefatam hereditatem fiat secundum Domini preceptum amodo et usque in sempiternum liberam, ut decet domum Dei. Et hoc factum est, sicuti prefati sumus, ex consensu omni populo, et domini Petri venerabilis Abbatis, quantis morabatur temporibus in insula, que vocatur Lacrumno, sub cuius regula degebat etiam et ipse monachus. Unde non audeat ei an nullus cuiuslibet homo contradicere, nec successor scilicet noster, nec nobilis noster. Quodsi quis noster sive successor sive nobilis temerare presumpserit, solvereque attemptaverit firmissimo pactui nostro, habeat ille mancip videatur, iram Dei Omnipotentis, Patris Filii et Spiritus Sancti, incurrat, et sanctorum omnium, et a meledictionis vinculo tercentorum et octo (így, helyesebben 318) Patrum insolubiliter denodetur, et in novissimo maranatha cum diabolo et eius. tetros ministros, ac Juda Scariothea in Genehe baratrum muneretur, et statuta privilegii redintegrare dupliciter pretio judiciali sententia perdonetur atque convincatur.

io

Actum est hoc palam testibus corroboratum tempore suprascripto mense Februarii. Et nosmet ipsi scilicet privilegia qui disposuimus facere, elegimus tantos ac tales testes: Primitus omnium Ego prenominatus Prior testis sum, et

hoc est signum meum.

Signum † manu Stephani Presbiteri filii

—.

Signum manu domini Lampridii Presbiteri frater

Joannis.

sbiteri.

Signum manu Lampridii Presbiteri filius Joann is Pre

Signum† manu Ursacii Diaconi.
Signum manu Triphonii Diaconi.
Signum † manu Petraca Diaconi.
Signum manu Nicerphoni Diaconi.
Signum † manu Dabri Diaconi.

Signum manu Cani-albi.

Signum

suo Dobro.

manu Petri frater Ursani Presbiteri cum filio

Signum † manu Andree filius Norati Presbiteri.
Signum † manu Mitro-capud.

Signum † manu Joannis filius Sersi.

Signum manu Aibale.

Sisinii.

[blocks in formation]

Signum† manu Proculi fratris Ursici Diaconi.
Signum manu Petri filius -

Signum† manu Andree filii Marnaci.

Signum manu Lampridii filius Michatii Monachi.

Signum manu Zamati.

Signum† manu Ursaci filii Jacobi.

Signum†manu Andree filius Sclepi.

Signum manu Ingatii cum fratre suo Ursaci filiu

Signum manu Lampridii filius Bubanni.

Signum

manu Vitalis indigni meritis, peccatorque at

que infimi Subdiaconi, qui hanc scripsit paginulam.

(Farlati Dániel, Illyricum Sacrum VI. köt. Velencze 1800. 53. 1.)

« AnteriorContinuar »