Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Dei

alii laici Albiensis civitatis et dioecesis manus injecerunt in eum, timore postposito, temere violentas; iidem quoque super decimis redditibus et rebus aliis injuriantur eidem. Ideoque discretioni tuæ per apostolica mandamus quatenus si de hujusmodi manum injectione tibi constiterit dictos sacrilegos, tamdiu appellatione remota, excommunicatos publice nuncies, et facias ab omnibus arctius evitari donec passo injuriam satisfecerint competenter et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem venerint apostolicam absolvendi; super aliis vero audias causam, et appellatione remota debito fine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observare; testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Perusii, decimo kal. Aprilis, pontificatus nostri anno decimo.

Unde cum nos meminerimus nos authoritate dictarum litterarum D. Papæ per dictum priorem Sanctæ Martianæ citasse Guillelmum de Podio militem, Maurinum Guinon, Guillelmum Augerii et Folbertum et Guibertum Ychardi militem de Castro veteri civitatis et Albiensis diœcesis, ut xII kal. Julii, coram nobis, in domo nostra, comparerent præposito et capitulo Sanctæ Cecilia Albiensis de jure responsuri, quod quia facere neglexerunt, iterato vobis prædictis priori Sanctæ Martianæ et Petro capellano Sancti Salvii mandamus quatenus prædictos Guillelmum de Podio militem, Maurinum Guinon, Guillelmum Augerii et Folbertum et Guibertum Ychardi militem Albiensis diœcesis ex parte nostra peremptorie citetis, assignantes eisdem unam diem pro omnibus, volentes parcere partium laboribus et expensis quatinus xiv kal, octobris apud Montempessulanum in domo nostra compareant coram nobis prædictis præposito et capitulo Albiensibus de jure responsuri. Alioquin nos procedemus in negocio ipso quantum de jure fuerit sicut contra contumaces procedendo, et ut nihil super delegatione nostra dubitare possitis, volumus et mandamus quod vobis originale Dom. Papæ delegationis nostræ rescripti ostendatur, et quidquid super prædictis feceritis nobis per nostras litteras intimare curetis.

Datum apud Montempessulanum in domo nostra, anno Domini

MCCLIII, pridie nonas Augusti.

(Archives du chapitre de l'église cathédrale Sainte-Cécile

d'Alby, fonds Doat, no 106, fol. 103.)

Vidimus fait

XIII.

par l'official de Bourges de l'élection de Bernard de Combret, prévôt de Sainte-Cécile, pour évêque de l'église d'Alby, en remplacement de Durand.

MCCLIV.

Universis præsentes litteras inspecturis officialis curia Bituricensis salutem in Domino. Noveritis nos anno Domini MCCLIV, die veneris ante festum omnium Sanctorum, vidisse decretum electionis facta de venerabili viro Bernardo de Combreto in ecclesia Albiensi, non cancellatum, non abolitum, in aliqua sui parte cum sigillo communi regio et bono, et compluribus aliis sigillis pendentibus in eodem decreto, verbo ad verbum, sub hac forma.

In nomine D. nostri Jesu Christi, anno Incarnationis ejusdem MCCLIV, die veneris ante festum sancti Laurentii, pateal universis quod ecclesia Sanctæ Cecilia sedis Albiensis pastoris solatio destituta, D. Durante bonæ memoriæ, quondam episcopo Albiensi, viam universæ carnis ingresso, et sequenti die sabbati, corpore ipsius tradito ecclesiastica sepulturæ, et propter multa pericula quæ ratione moræ contingere poterant ex causis variis et diversis, et propter necessitatem ejusdem ecclesiæ, missa de Sancto Spiritu in eadem ecclesia cathedrali solemniter celebrata, et convocatis omnibus qui fuerant evocandi, et in ejusdem ecclesiæ capitulo omnibus canonicis congregatis de electione futuri pontificis tractaturis, et invocata Spiritus Sancti gratia, placuit omnibus canonicis dicti capituli per viam scrutinii provideri viduatæ ecclesiæ de pastore. Et sic fuerunt electi ab ipso collegio tres fide digni, videlicet Bernardus de Combreto, præpositus dictæ ecclesiæ

Albiensis, et Petrus Maliani, prior claustralis, et Bernardus Malerii, archidiaconus Albiensis. Et omnes et singuli de capitulo concesserunt eisdem plenariam potestatem ut ipsi secreto et sigillatim vota seu voluntates cunctorum et sui ipsorum exquirerent et in scriptis redigerent, et redacta publicarent. Postea in communi qui tres prædicti secreto et sigillatim vota seu voluntates omnium et singulorum et sui ipsorum audiverunt et examinaverunt, et in scriptis diligentissime redegerunt in hunc modum.

Ego Berengarius, archidiaconus Albiensis, nomino Bernardum de Combreto, præpositum nostrum in pastorem et episcopum Albiensem et in eum consentio.

Ego Raymundus Ugonis, præpositus de Viancio, nomino, etc. Ego Raymundus de Fraissinello, sacrista ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Bonetus Taillefer, camerarius dictæ ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Guillermus Viguerii, prior Sanctæ Martianæ et cellerarius, nomino, etc.

Ego Raimundus de Gresellis, canonicus dictæ ecclesiæ et presbiter, nomino,

etc.

Ego Robertus de Abiraco, presbiter et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Petrus Escafredi, presbiter et canonicus ejusdem ecclesiæ cathedralis, nomino, etc.

Ego Joannes Boteti, presbiter et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Isarnus Malerii, diaconus et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Deodatus Manenti, presbiter et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Petrus Raimundi de Posols, presbiter et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Bernardus de Cassanhis, diaconus et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Pontius Viguerii, subdiaconus et canonicus ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Ego Bernardus de Combreto, præpositus sæpe dictæ ecclesiæ Albiensis, nomino virum religiosum abbatem Galliacensem in pastorem et episcopum Albiensem et in ipsum consentio.

Ego Bernardus Malerii, archidiaconus Albiensis, nomine Bernardum de Combreto, præpositum nostrum, in pastorem et episcopum Albiensem et in ipsum consentio.

Ego Petrus Maliani, prior claustralis ejusdem ecclesiæ Albiensis, nomino, etc.

Quo facto de voluntate prædictorum omnium et singulorum exis- ' tentium in capitulo mox in communi, voluntates eorumdem omnium publicarunt, et post modum diligenti collatione habita invenerunt quod omnes et singuli de capitulo nominaverant Bernardum de Combreto, præpositum sedis Albiensis, et in eum unanimiter consenserant, ut eligeretur in pastorem et episcopum Albiensis ecclesiæ, excepto eodem præposito Albiensi qui virum religiosum abbatem Galliacensem nominaverat, licet solus. Et sic incontinente Bernardus Malerii, archidiaconus Albiensis supra dictus, concessa sibi et Petro Maliani, priori supradicto, a toto capitulo ut eligeret potestate vice sua et vice prioris supra dicti consocii sui qui sibi super hoc commiserat vices suas, et vice omnium de capitulo, et de mandato et consensu et voluntate totius ejusdem capituli, invocata Spiritus Sancti gratia, elegit dictum Bernardum de Combreto, præpositum sedis Albiensis, virum religiosum et utique probatum, morum honestate præclarum, litterarum scientiæ præditum, et in temporalibus et spiritualibus circumspectum et valentem et scientem jura ecclesiæ tueri, in pastorem et episcopum Albiensem, dicens in hæc verba :

Ego Bernardus Malerii, archidiaconus prædictus, auctoritate et potestate mihi et priori socio meo supra dicto a toto capitulo concessa, vice mea et ejusdem prioris socii mei, et voluntate et mandato totius capituli In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, Bernardum de Combreto, præpositum sedis Albiensis, eligo in pastorem et episcopum Albiensem.

Cui electioni idem præpositus Albiensis post multas instantias consensit et eamdem approbavit. In quorum omnium testimonium et majorem roboris firmitatem, nos omnes prædicti sigillum nostri capituli præsenti decreto diximus apponendum.

Et

ego dictus Berengarius archidiaconus prædictis omnibus interfui et consentii ut supra scriptum est, et manu propria subscripsi et sigillum meum apposui.

Et

ego

dictus præpositus de Viancio, etc.

Et ego dictus sacrista, etc.

Et ego dictus camerarius, etc.

Et ego dictus prior Sanctæ Martianæ, etc.

Et ego dictus R. de Gresellis, etc.

Et ego dictus rector Sancti Stephani (Rob. de Abiraco?), etc.

[blocks in formation]

Et ego dictus Bernardus archidiaconus supradictus, etc.

Et ego dictus prior claustralis, etc.

(Archives de l'évêché d'Alby, fonds Doat, no 106, fol. 118.)

XIV.

Lettres du chapitre de Bourges à Bernard de Combret, après l'hommage fait par ce prélat à l'archevêque de Bourges.

Die Martis post pascha MCCLV.

Universis præsentes litteras inspecturis Decanus et capitulum Bituricense salutem in Domino. Noveritis quod cum episcopus

« AnteriorContinuar »