Imágenes de páginas
PDF
EPUB

videlicet sexto nonas martii, ut in majori ecclesia Albiensi coram nobis personaliter comparerent, ipsa die et in loco prædicto, eis præsentibus omnibus, duobus canonicis dumtaxat exceptis, uno qui dicebatur esse Parisius causa studii, et alio qui in civitate Albiæ erat infirmitate detentus, prædictas publicavimus litteras ac ad petitionem ipsorum eis copiam earum fecimus et articulorum quos ex ipsis formaveramus litteris super quibus juxta mandati seriem ad informationem conscientiarum nostrarum inquirere volebamus, legimus etiam et publicavimus coram ipsis quandam aliam litteram venerabilis et religiosi viri abbatis Tutellensis, cujus tenor talis est.

Universis præsentes litteras inspecturis P. Dei gratia Tutellensis abbas salutem in Domino. Propter debilitatem corporis nostri et negotiorum inevitabilium quæ habemus, executioni mandati apostolici facti reverendis patribus Dominis Ruthenensi et Mimatensi episcopis et nobis, pro inquirendo statu ecclesiæ Albiensis ad Dominum nostrum summum pontificem, in reformatione facienda ipsius ecclesiæ instruendum intendere non valemus. Quod tam dictis dominis collegis nostris quam universis etiam præsentium testimonio intimamus. quas inde fieri fecimus et nostri sigilli munimine roborari.

Datum kalendas februarii, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo.

Inspectis igitur post hæc per ipsos canonicos litteris prælibatis, et deliberatione habita super eis et articulis supradictis, recognoverunt concorditer uno seu duobus ex ipsis pro omnibus proponentibus quod ea intimaverant et intimari fecerant quæ in narratione prædictæ litteræ continentur et ea vera esse et sibi placere dixerunt, et quod ab illis non recedebant sed in eis potius persistebant. Quo audito ad inquirendum processimus de omnibus in dictis litteris contentis et de statu etiam ecclesiæ et aliis circunstanciis de quibus nobis expediens visum fuit juxta traditam nobis formam.

Et tandem invenimus cum eisdem seu eorum majoribus et aliis notis et fide dignis personis quod, secundum ordinationem factam inter episcopum et capitulum Albiensem, facultates quæ in casum illum debent evenire ipsi Albiensi capitulo, si efficiatur Albiensis ec

clesia secularis, sunt et erunt tanti valoris redactis in communi omnibus illis quæ sunt per diversas administrationes distributæ, et illis etiam quæ nunc sunt in communi quod ex eis fieri poterunt in ipsa ecclesia plenarie triginta et una præbendæ quarum quælibet poterit valere quinquaginta libras Turonenses annuatim, et octo præterea dignitates seu personatus qui tamen comprehendantur sub prædicto numero præbendarum, quorum quinque videlicet præpositura et quatuor archidiaconatus præter communem præbendam valebit et valere poterit quilibet annis singulis centum libras Turonenses; tres vero residui personatus videlicet thesauraria, cantoria et succentoria valebit quilibet ultra communem præbendam sexaginta libras Turonenses annuatim.

Et præter ea quod propter dissentiones canonicorum ejusdem ecclesiæ Albiensis, quæ ibidem a longis citra temporibus perdurarunt, ex quibus invasiones, seditiones et scandala plurima vulnera et ignis immisiones et alia mala plurima processerunt, et propter etiam personarum defectum, eadem ecclesia passa est et patitur multas et magnas tam in spiritualibus quam temporalibus læziones; nam ut de temporalibus lesionibus taceatur, secundum assertionem juratam plurium invenimus et quasi notorium habetur in civitate et diocesi Albiensi quod inibi de obedientia et de regulari observantia ad aliquem modum tolerabilem non curatur, nec officinas habent procul dubio regularibus opportunas prout fide didicimus occulata, licet refectorium tale quale ubi pauci ex eis comedunt in communi, claustrum tamen habent sufficiens, sed dormitorium nullo modo in quo jaceant vel jacerint diu; imo jacent per cameras et domos proprias licet infra septa pro majori parte sicut possunt, et aliqui eorum etiam extra septa in civitate in domibus propinquorum, quod quidem dissolutionis occasionem et religionis direptionem non modicam eis præbet, et in tantum etiam eorum aliqui in religionis statu se asserunt vacillare quod ut jurati deponentes dubitare se dicant an sit Albiensis ecclesia regularis.

Invenimus etiam cum præmissis quod divinus cultus est diutius in dicta ecclesia propter eorum dissentiones multiplices diminutus,

imo etiam quod dolentes referimus aliquotiens fere penitus derelictus; invenimus insuper quod dicta Albiensis ecclesia indiget de bonis et litteratis personis canonicorum secularium reformari maxime propter robur fidei orthodoxæ, et quod non speratur quod per illos dictæ ecclesiæ canonicos, qui numero sunt tantum ut inveniraus viginti et unus habentes vocem in capitulo, et unus multum juvenis non habens vocem, vel professionis suæ alios sic possit in statum debitum reformari sicut per canonicos seculares, quia nec qui vellent regulares effici sic litterati et providi ut seculares propter nexum religionis possent de facili inveniri. Considerantes igitur præmissa omnia et alia quæ nos vidimus et audivimus per nos ipsos terramque diffamatam de hæresi et suspectam merito quæ personis honestis litteratis et prudentibus ad robur fidei et exemplum bonorum operum indigeret, ac reformationem ejusdem ecclesiæ sic esse difficilem, quod quasi impossibilem, sicut estimare possumus, quia Vestra Sanctitas de præmissis inquirendis et intimandis quod inde nobis visum existeret nostras conscientias oneravit, oneri sic imposito nos submittentes devote, non intendentes per hoc grati esse hominibus, sed soli Deo, et pro eo ejus vicario, cujus causa agitur, reddere debitum in conscientiæ puritate securi dicimus credere firmiter dicta ecclesiæ et Albiensi diocesi plurimum expedire quod reformetur de canonicis secularibus idoneis scientia et prudentia et in vita usque ad numerum supradictum canonicis qui nunc sunt remanentibus, eo modo quo ut Sanctitatis Vestræ litteræ continent ipsi alias petierunt, erigetur enim si sic fiat, ut firmiter credimus, dicta ecclesia in templum Domini vivis ac politis lapidibus ad laudem divini nominis sacri cultus augmentum, robur fidei, morum institutionem et utilitatem communem omnium Sanctitatis Vestræ ministerio divinitus fabricatum.

Datum Albiæ, octavo idus martii, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo.

(Archives de l'évèché d'Alby, fonds Doat, n° 107, fol. 31.)

XXVIII.

Supplication de l'archevêque de Bourges, ainsi que des évêques de Clermont et de Limoges, adressée au pape Martin IV, pour la sécularisation de l'église cathédrale d'Alby.

VIII kalendas Martii MCCLXXXIII.

Sanctissimo Patri ac domino domino M., summa providentia sacrosanctæ Romanæ et universitatis ecclesiæ summo pontifici suo, S. Bituricensis, archiepiscopus Aquitaniæ primas, G. Claromontensis, G. Lemovicensis' episcopi ejus humiles subditi et devoti, cum omni subjectione, reverentia, honore pedum oscula beatorum. Pro petitione quam de mutando statu suæ ecclesiæ Sanctitati Vestræ faciunt præpositus et capitulum Albiense, juxta rescriptionem quam inquisitores super hoc remiserunt a sede apostolica deputati, humiliter supplicamus ut eam dignetur admittere ad exauditionis gratiam sublimitas apostolicæ societatis; credimus enim, si sic fiat, ut petitur, dictam ecclesiam in spiritualibus et temporalibus ad laudem Dei et stabilitatem fidei incrementa plurima, favente Domino, breviter susceptivam. Conservet vos Dominus ecclesiæ suæ sanctæ per tempora longiora. Datum anno millesimo ducentesimo octuagesimo tertio, octavo kalendas martii.

(Archives de l'évêché d'Alby, fonds Doat, no 107, fol. 28 verso.)

1 Les trois prélats qui écrivirent cette supplique au pape étaient : 1o Simon de Beaulieu, appelé au siége archiepiscopal de Bourges depuis 1281, qui fut élevé à la dignité de cardinal en 1294, et qui mourut trois ans plus tard à Orvieto; 2° Guy de la Tour, évêque de Clermont depuis l'an 1250 et qui mourut en 1286; 3° Gilbert de Malemort, qui avait été élu évêque de Limoges en 1275 et qui finit ses jours en 1294.

XXIX.

Procuration donnée par le prévôt et le chapitre de l'église cathédrale d'Alby à deux chanoines pour aller en cour de Rome solliciter leur sécularisation.

XII° kalendas Aprilis MCCLXXXVIII.

Noverint universi præsentes pariter et futuri, quod nos magister Raimundus de Canalibus, præpositus, totumque capitulum ecclesiæ Albiensis, nos Pontius Amati, sacrista, Pontius Viguerii, prior Sanctæ Martianæ, Bernardus de Panato, prior de Avallatis, Petrus Troilleti, Augerius Brose, Ermengaudus Moysseti, Petrus Maurelli, legum doctor, Bermundus de Calomonte, Arnaudus de Panato, Petrus Andreæ, Bernardus Austuronis, Philippus Amati, Aimericus de Canalibus, Nicolaus de Fraxinello, Petrus Viguerii, Raimundus Hugonis, Guirbertus Ichardi et Petrus de Portu, canonici ejusdem ecclesiæ, nos omnes et singuli congregati, ut moris est, ad capitulum faciendum, ordinamus, facimus et constituimus certos et speciales nostros procuratores sindicos vel actores, religiosos viros Bernardum Oliverii, priorem de Posolis, et Guillelmum Calveti, canonicos nostros et quamlibet eorum insolidum, ita quod non sit melior conditio occupantis ad sciendam voluntatem domini nostri summi pontificis in quo statu velit ecclesiam nostram Albiensem esse, videlicet in regulari in quo hactenus fuit et est, vel etiam seculari, et ad impetrandum litteram super responsione quam dicitur fecisse dictus dominus noster summus pontifex magistro Guillelmo de Montejovis, præposito Mancii, procuratori nostro super præmissis in curia Romana a nobis constituto, dantes prædictis procuratoribus nostris vel alteri eorum plenam et liberam potestatem faciendi, supplicandi et impetrandi quoad præmissa omnia et singula quæ nos in præmissis, si præsentes in curia romana essemus, facere, supplicare vel impetrare possemus, gratum et firmum perpetuo habituri quicquid per prædictos procuratores nostros vel alterum eorum in præmissis actum impetratum

« AnteriorContinuar »