Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ipse post allodia et alia bona acquisiverit, de his potest disponere sine priorum puerorum voluntate. Si alios pueros genuerit, his tenetur relinquere mobilia et allodia post acquisita; feoda autem tam priores pueri quam posteriores mortuo patre pariter habebunt. Idem jus est de muliere,

Artic. 49.

De filio potestati patris subjecto.

Quamdiu filius est sub patris potestate, et sine uxore, nec a patre rebus vel matrimonio fuerit juste et legitime separatus; quicquid promiserit aut expenderit, vel ei commissum fuerit sine patris conscientia et voluntate, nec pater nec filius tenentur hoc solvere, vel alicui super hoc respondere,

Artic. 50.

De personis, quæ sub tutela vivunt.

Similiter quando pater moritur, et pueri sunt infra annos, nec uxor nec pueri possunt aliquid facere, quod alicujus sit momenti, nisi per manum tutoris et advocati ipsorum, qui a judice ipsis datus fuerit; nee advocatus debet aliquid facere, nisi quod cedat ad utilitatem matris et puerorum,

Artic. 51.

De successione fisci.

Si quis in civitate sine legitimo herede moritur, judex et consilium omnia bona, que reliquit, debent in sua custodia diem et ennum indempne conservare; ut, si quis forte heredum ea jure hereditario postulaverit, accipiat, et libere possideat; si tamen se probaverit justum esse heredem. Si vero anno elapso ea, que reservata sunt, nullus heredum juste postulaverit, tunc una pars substantie pro salute anime defuncti in usus pauperum detur, secunda pars ad ornatum eccle

sie et ad communes usus civitatis debet dari, tertiam partem judex habebit.

Artic. 52.

De ætate legitima.

Quicunque XIIII. etatis annum compleverit, potest omnia jura burgensis et judicii servare, et testimonium efficax in judicio dicere, sicut alter. Quicunque nunc sunt et postmodum erunt if civitate sub quindecim annis, semper in XV. anno etatis jurare debent, omnia jura et libertates urbis se fideliter observare, et imperio romano, et imperii domino, nec non suis concivibus et juratis fidem et veritatem in omnibus conservare, Artic. 53. De appellatione.

Quicunque burgensis jura supra scripta tenere et servare noluerit, si ante majus judicium venerit; quod hic sunt tres libre, ibi erunt decem; quod hic decem, erunt ibi viginti; et sic usque in infinitum,

Artic. 54.

Confirmatio legum et juris universi.

Demum omnia supra scripta jura et libertates, nec non et illa omnia, per que et in quibus Conradus Dux Zeringie Friburgum in Briscaugia construxit et libertate donavit secundum jus Coloniensis civitatis, juramento prestito cum duodecim nominatissimis ministerialibus suis super sancta sanctorum, et insuper manu dextra sua data in manum liberi viri, nomine juramenti, quod ipse et posteri sui ipsis semper eadem jura inviolabiliter observarent, nec ulla ratione infringerent; nec non et illa jura et libertates, que Berchtoldus Dux quondam dominus vester dedit et confirmavit, insuper omnia jura et libertates, que in rodalibus vestris et Friburgi contirentur, vel illa, que adhuc pro communi utilitate et honore civi

tatis, et honore imperii conservando et augmentando rescriptis et rodalibus vestris communi et sano consilio decreveritis apponenda, vobis et cunctis posteris vestris auctoritate regia concedimus et confirmamus.

Testes.

Presentibus et annuentibus corone nostre principibus; videlicet Chuonrado I. Dei gratia Metensi et Spirensi Episcopo cancellario nostro.... eadem gratia Babenbergensi Episcopo, Ludovico de Oetingen, Gotfrido de Hohenlow, Anselmo de Justingen consiliario curie nostre, Magistro Cuonrado de Ulma notario nostro, Eberhardo de Winterstetten pincerna, Cuonrado de Walpurch dapifero

[ocr errors]

de Papenheim marascalco nostro, et aliis quam multis principibus et fidelibus nostris laudantibus et assensum prebentibus universis.

Subscriptionis formula.

Ut autem hec a posteris nostris rata et firma permaneant, et in perpetuum illibata, presens instrumentum vobis et posteris vestris conscribi et dari fecimus, et sigillo aureo nostre regie celsitudinis communiri. Datum apud Frankenfurt anno gratie MCCXVIII., septimo decimo calend. maji, sexte indictionis.

Signum Domini Friderici secundi Romanorum Regis Augusti et gloriosi Regis Sicilie.

[blocks in formation]

Sühne des Kaisers Friedrich II. mit Grafen Egon von Urach.

(6. und 18. September 1219.)

Erft durch die folgenden zwei urkunden, welche zusammen ein

Ganzes ausmachen, gelangte das Haus Urach in gesicherten Besig der Stadt Freiburg. Auch für diese ist dadurch nicht minder der Anfang einer neuen Periode bezeichnet. Zum erstenmal theilte sie Schöpflin a. a. . Nro. LXXXV. und LXXXVI. aus den Originalien des Baden - Durlachischen Archives, jedoch nicht ohne sogleich auffallende Fehler, mit. Ich habe versucht, mehreren ders selben durch beibemerkte Vorschläge abzuhelfen.

Fridericus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie. Universis civitatibus suis et earum scultetis tam presentibus quam futuris gratiam suam et omne bonum. Significamus vobis, quod nos dilectum consanguineum nostrum Comitem Egenonem de Urach remisso penitus omni rancore, quem erga cum habuimus, in plenitudinem familiaris et sincere gratie nostre recepimus, ac deinceps de augmento ipsius et honore solliciti esse volumus cum effectu. Ut autem gratie nostre et dilectionis habundantiam eidem comiti manifestius constare faciamus, benignitate regia et cum bona voluntate nostra restituimus sibi et ministerialibus suis omnes honores (homines?) eorum, cujuscunque conditionis pauperes sive divites, qui postquam inter nos et ipsum bellum incepit de civitate sua

Friburch, ut (et?) de aliis locis sibi pertinentibus, ad civitates nostras, ut (et?) ad loca nostra ad habitandum transmigraverunt. Preterea pepigimus cum iam dicto comite, et firmiter ei permisimus obseruandum, quod nunquam de cetero aliquem de hominibus. suis in civitatibus nostris aut in aliis locis nobis pertinentibus recipiemus. Si forte in illis recepti fuerint, quam primum id nobis constiterit, ipsos homines ei liberos restitui faciemus. Quocirca vobis mandamus per gratiam nostram distincte precipientes, quatenus sepefato comiti homines suos, que (qui?) sicut permissum est ad vos se transtulerunt, omni occasione cessante restituatis et eos a consortio vestro removeatis, nec omni modo de hominibus suis aliquem recipiatis. Vt igitur omnia hec perpetua gaudeant stabilitate, presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro jussimus insigniri.

Datum apud Hagnowe anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono decimo, octavo idus septembr., indictione octava.

Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie. Ne processu temporum ab hominum memoria elabantur, que inter eos aliquando contrahuntur, regia decrevit serenitas, ea litteris publicis commendaremus (commendare?). Quapropter ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam volumus pervenire, quod nos attendentes grata servitia, que dilectus consanguineus noster Comes Egno de Urach nobis jam dudum exhibuit et poterit in posterum exhibere, ad removendum inter nos et ipsum omnem dissensionis scrupulum, in rectam sibi donamus et largimur proprietatem totam partem hereditatis illius et bonorum illorum,

« AnteriorContinuar »