Imágenes de páginas
PDF
EPUB

amplius in pedagio Abluiarum. Sed pro illis capient singulis annis quadraginta solidos in censu Alneoli qui redditur ad festum sci Remigii. Hec commutatio et confirmatio facta est concedentibus Ysabella uxore mea. et Thescelina matre mea. et fratribus meis. Gaufrido. Johanne. Guillelmo. Theobaldo. presentibus fratribus de Grandimonte. Guillelmo Grimoardj. Bernardo Josbertj. Seuino de Antuis. Huius rei testes sunt. Seuinus Gorloem. Guido Martini. Magister Landericus de Guillinis. Galterius Margunde iuuenis Galfridus de Abluis. Andreas de Vneniuilla 3. Precor etiam illustres uiros quorum sigillorum munimina presens continet pagina. Reginaldum carnotensis ecclesie episcopum. Ludouicum comitem blesensem 4. Galiciam comitissam blesensem. Simonem dominum de Monte fortj 5. ut hanc confirmationem et commutationem garantizare manucapiant: si hoc forte quod absit infirmare presumpsero. uel garantizare non suffecero. Actum anno verbi incarnati: м°. co. nonagesimo. quinto. >>>

(Les cinq sceaux manquent : il ne reste plus que trois lacs de soie verte et rouge.)

[blocks in formation]

<«< A tous ceulx qui ces présentes lettres verront Ambroise seigneur de Loye baron diury cheuallier conseiller chambellan du Roy nostre sire et garde de la preuosté de Paris salut Sauoir faisons que nous l'an de grace mil c. c. c. c. quarante et quatre le jeudj sixiesme jour du

mois daoust veismes unes lettres escriptes en parchemin seellées comme il apparoit de cinq seaulx en cire verte sur lapz de soye verte et rouge desquelles lettres la teneur ensuit. Saluberrimum...

[ocr errors]

Et nous à ce présent vidimus ou transcript en tesmoing de ce auons mis le seel de la préuosté de Paris l'an et jour premiers dessus ditz. »

Signé sous le reply Renard.

Sur le reply. collacion faicte.

(Double queue de parchemin avec fragment de cire verte.)

VI.

Confirmation par Regnault, évêque de Chartres, des donations contenues
dans la charte IV.
(1195.)

«<R.... dei gratia carnotensis episcopus vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in domino. Notum facimus vniuersis quod in nostra presentia constitutus Guido dominus Auneoli1 recognouit quod Jocellinus pater suus quondam dominus Auneoli dederat et concesserat in puram et perpetuam elemosinam fratribus de Molinellis grandimontensis ordinis in decima sua de Auneolo quatuor modios frumenti de primo frumento quod inde habebitur et duos modios auene et etiam minutas decimas eiusdem castelli et nos ad petitionem predicti Guidonis de consilio et assensu decani et capituli nostri carnotensis et de assensu et uoluntate presbiteri de Auneolo predictam elemosinam et donationem sicut superius est expressum laudauimus et concessimus predictis fratribus in perpetuum possidendum. Datum anno Domini. M°. Co. nonagesimo quinto. >>

(Lac de soie verte sans sceau.)

Au dos est écrit. M. de la disme d'Auneau, videlicet de iiij. modiis frumenti et duobus auene et minutis decimis.

1 Auneoli, variante d'Alncoli, Auneau.

VII.

Don fait aux frères des Moulineaux par Guy de Chevreuse, des droits qu'il avait sur Lambert de la Fontaine et sur sa maison.

(1201.).

<«< Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Guido dominus Cabrosie' pro salute anime mee et antecessorum meorum de assensu Aueline uxoris mee ius et dominium quod habui in Lamberto de Fonte transtuli in fratres Grandismontis qui manent as Molineaus ita quod erit immunis ab omni exactione sicut tallia et ceteris consuetudinibus tam ipse quam posteritas heredum eius qui in domo in qua ipse manet de cetero manebunt. quod ut ratum habeatur sigilli nostri impressione firmamus. Huius rei testes sunt. Symon de Monte forti. Matheus de Marleio. Actum est hoc anno ab incarnatione domini M°. C. C. 1. »

Sur lac de soie verte et rouge, sceau de cire verte, représentant un cavalier armé, avec cette legende + SIGILLVM. GVIDONIS DE CHEBROSIA.

[blocks in formation]

Échange entre l'abbé de Coulombs et les frères des Moulineaux de trente-six arpents de bois contre la sixième partie de la dîme que les frères avaient à Faverolles.

(1202.)

I

« Th. dei gratia Columbensis abbas. totus que eiusdem ecclesie conuentus. Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit : in domnino salutem. Compositionem que facta est inter nos et Willelmum Grimoaldi curam agentem de Molinellis et fratres eiusdem locj uestre no

tam facimus uniuersitati. est autem hec compositio. Nos monachi Columbenses unanimi uolontate dedimus domuj de Molinellis et fratribus deo inibi seruientibus trigenta sex arpentos terre. in nemore nostro Carmeie: ad perticam sancte Marie Carnotensis. liberos et quietos omnino. etiam a famulo nostro ad quem spectat maioria illius terre: exceptis duabus partibus decime que sunt presbiteri de Faberoliis et Symonis de Ullin3. In recompensatione autem huius beneficij: prefatus Willelmus et dicti fratres de Molinellis uolente et concedente uenerabili A. Grandimontensis priore: dederunt nobis quicquid ipsi habebant in decima parrochie de Faberoliis 4. tam in bosco quam in plano. scilicet sextam partem totalis decime. Quod ut in posterum stabile firmum que permaneat presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus. Anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo secundo : >>>

Est écrit au dos: La disme de Faveroles.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Donation par Simon IV de Montfort aux frères des Moulineaux, d'une hostise à Épernon, du bourgeois qui l'habite et de ses successeurs, pour le service de leur couvent.

(1209.)

«< Sciant omnes tam presentes quam futuri : Quod Ego Symon dominus Montis fortis quitaui et concessi fratribus de Grandimonte manentibus in loco qui uocatur Molinellus quemdam burgensem in castello Sparnonis ad seruitia dictorum fratrum legitime facienda. Uidelicet Arnulfum de Porta et heredem illius cum hostisia in qua manebat ipse Arnulfus, et omnes illos qui in dicta hostisia de cetero manebunt. libe

ros et immunes per totam terram meam. de tallia et coruada. exercitu. chauguete. tam a clausura uille quam ab omnibus exactionibus cuiuscumque generis sint mihi uel heredibus meis pertinentibus. et ut stabile perpetuo perseueret: presentem cartam sigilli mei duxi munimine conseruuandam. Anno ab incarnatione domini. M°. c° c°. nono. - »

X.

Douation par Pierre de Maule, d'une hostise à Maule et de l'hôte qui l'habite.

(1209.)

« Uniuersis presentes litteras inspecturis Petrus de Maulia' salutem. Vniuersitati vestre notum facio quod ego de assensu et voluntate Rogerii filii mei dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam deo et beate Marie et fratribus Grandimontensis ordinis in domo de Molinellis commorantibus vnam hostisiam apud Mauliam liberam et immunem ab omnibus coustumis et exactionibus michi vel successoribus meis pertinentibus Ita quod omnes illi qui de cetero in dicta hostisia manebunt erunt Homines predictorum fratrum ad seruitia sua legitime facienda. Et si forte defecerint possessores dicte hostisie in prenominatis seruitiis legitime faciendis primi dicti fratres habebunt recursum ad prenotatam hostisiam tanquam domini. Huius facte donationis et concessionis. Testes sunt. Hubertus de Rosei2. Hubertus Cheurel. Petrus Cheurel. Guillelmus de Ponte. Robertus Radel. Petrus de Marolio 3. Petrus de Basemonte 4. Radulphus de Constanciis. Guillelmus Pernus. Anno domini millesimo ducentesimo nono. »

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »