Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cent, illicite autem accipiendo minime delinquant, cum scriptura dicat1, beatius esse dare quam accipere, et minoris sine dubio constet esse reatus, cogi ad iniquitatem quam cogere, sicut et evangelio significante docemur, factionem Iudeorum in nece Salvatoris maiorem reatum incurrisse Pilatum 2 instigando, nomine Cesaris deterrendo, quam ipsum Pilatum in iudicando aut milites manum apponendo, quoniam ipse coactus quidem flagellis cesum tradidit crucifigendum3, quem libenter voluit, si permitteretur, absolvere, ipsi autem iussi et forsitan coacti et nolentes crucifixerunt, cui nec sacerdotes nec Iudeorum principes parcere voluerunt.

1) Act. 20, 35. 2) 'dilatum'.

6

ideoque hunc minoris reatus audeam concedere, quam eos, qui pro gratis tribuendis praemia indebita Deum non timentes ab invitis extorquere (audent). Et quidem non nego, quod vendentem et ementem par culpa involvat, si vere utriusque intencio equalis est criminis. Sed mee parvitati inter vendentem et ementem nonnunquam multum interesse videtur, quoniam potest emens, ni fallar, bona intencione precium pro praebenda aut elemosina dare, vendens autem cum semper emolumentum suum

3) Matth. 27, 26; Marc. 15, 15. 4) 'coactus quidem tradidit crucifigendum, quem libenter voluit, si permitteretur, absolvere, flagellis cesum ipsi' u. s. w. 5) 'oque'. 6) 'timent'. 7) Aus 'super'.

quaerat, qua simplicitate cordis hoc agere queat1, fateor insipienciam meam nullomodo videre sufficere. Recordor 2 enim quasdam me religiosas personas vidisse, cum quibus etiam mihi concessum est sermonem habuisse, quae praebendas gratis sibi oblatas gratis accipere recusaverunt, dicentes, non cautum sibi videri rebus ecclesiae, quae precia sunt peccatorum, gratis aliquos praeter nichil habentes sustentari, ex caritate quidem tribuentibus in refrigerium, accipientibus autem et digne deservire non sufficientibus in animae salutis periculum, cum Abraham agrum gratis oblatum gratis sumere noluerit et precium pro sepultura dando non peccaverit, immo prudenter egerit, paganus autem vir precium pro sepultura accipere renuendo culpam in accipiendo consideraverit. Precium enim pro sepeliendis accipere manifeste prohibetur, dare autem nusquam interdictum reperitur. Unde et mee fatuitati consequens esse videtur, ut, sicut inter accipientem et dantem magna est culpe differentia, sic inter vendentem et ementem nonnumquam dispar inveniatur causa.

3

1) 'quaerat' corr. 2) Hier wird ein Theil der früheren, von der 1. Hand geschriebenen Ausführungen wiederholt. Vgl. oben S. 28: 'et multas quidem religiosas personas' u. s. w. 3) 'noluerint' corr. 4) Gen. 23, 11-16.

Neues Archiv etc. XXX.

3

III.

Eine zeitgenössische Biographie

Friedrichs II.

das verlorene Geschichtswerk Mainardinos.

Von

Ferdinand Güterbock.

« AnteriorContinuar »