Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CXXXVIII

Carta Willelmi regis Scocie.

WILLELMVS dei gracia Rex Scottorum episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitatibus, prepositis, ministris, et omnibus probis hominibus tocius terre sue, clericis et laicis, salutem. Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et abbacie quam comes David frater meus ibi fundavit, et monachis ibidem Deo servientibus et servituris, in liberam et puram et perpetuam elemosinam, ecclesiam de Lundors, cum omnibus justis pertinenciis suis, et terram ad predictam ecclesiam pertinentem, per rectas divisas suas in bosco et plano, et totam terram ab occidentali parte rivuli descendentis de magno lacu usque in they preter insulam que vocatur Redinche. Et preterea unam piscariam in they juxta predictam insulam et asiamenta ipsius insule, scilicet, Redinche, ita eis communia ad proprios usus eorum sicut prefato comiti aut heredibus suis, et molendinum de Lundors, scilicet, molendinum ipsius ville de Lundors, cum omni secta sua et molitura; Ita quod homines comitis facient omnia que pertinent ad molendinum sicut facere solebant tempore quo comes illud in manu sua habuit. Si autem molendinum comitis non possit molere, ipse bladum suum proprium molere faciet ad molendinum monachorum sine molitura. Et si molendinum monachorum molere non possit, ipsi molent ad molendinum comitis bladum suum proprium, similiter sine molitura. Concedo eciam eisdem monachis ecclesiam de Dunde cum omnibus pertinenciis suis, et unum thoftum in burgo de Dunde, liberum et quietum ab omni servicio et exaccione. Et ultra moneth Fyntre per rectas divisas suas et cum omnibus justis pertinenciis suis, et ecclesiam ejusdem ville de Fyntre cum omnibus pertinenciis suis; Et in Garviauch Letgavel et Malinth per rectas divisas suas, et cum omnibus pertinenciis suis. Concedo eciam eis ecclesiam de Inverury cum capella de Munethekin, et cum omnibus aliis justis pertinenciis suis, et ecclesiam de Durnach, et ecclesiam de Prame, et ecclesiam de Radmuriel,

[fol. 12.]

[fol. 13.]

et ecclesiam de Inchemabanin, et ecclesiam de Kursamuel, et ecclesiam de Kelabemunt, cum capellis earundem ecclesiarum, et terris et decimis et oblacionibus omnimodis et omnibus justis pertinenciis suis, ad proprios usus et sustentaciones eorundem monachorum, et unum toftum in burgo de Inverury, liberum et quietum ab omni servicio et exaccione. Concedo eciam eis decimam omnium lucrorum et placitorum infra terram comitis et extra, ultra moneth, quam habuerit tempore quo fecit donacionem istam, et decimam omnium lucrorum que ei proveniunt de lucris meis in toto regno meo, et decimam omnium rerum comitis et heredum suorum ultra moneth, scilicet, decimacionem bladi et farine, butiri et casei, carnis et venacionis, cibi et potus, et coriorum ferarum cum mota canum captarum, cere et salis, uncti et sepi, et omnium aliarum rerum que decimari possunt, et que dabuntur, vel vendentur, vel ad firmam ponentur, de maneriis comitis ultra moneth, vel eciam que in eis expendentur, preter assisos redditus denariorum quos comes habuerit tempore quo fecit hanc donacionem: Ita ut prenominati monachi omnia supradicta et in terris et in ecclesiis et in omnibus aliis ad proprios vsus et sustentaciones suas habeant et teneant. Concedo eciam eis curiam suam omnino liberam, et dignitatem pacis et omnes alias libertates quas abbacia habere debet. Quare volo et precipio ut monachi prefate abbacie de Lundors habeant et possideant omnes predictas terras, tenementa, et possessiones, et ecclesias, cum capellis et terris et decimis et omnibus aliis iustis pertinenciis suis, in bosco et plano, in pratis et pascuis, in aquis et molendinis, in stagnis et viuariis, in piscariis, in viis et semitis, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, sine omni seruicio et consuetudine et auxilio et seculari exaccione, in liberam et puram et perpetuam elemosinam, ita bene et in pace, libere, quiete plenarie, integre, et honorifice sicut aliqua abbacia uel domus religionis in toto regno meo melius et liberius, quiecius, plenius, et honorificencius aliquam elemosinam tenet et possidet Ita ut nullus heredum prefati comitis fratris mei a predictis monachis quicquam, nisi solas oraciones ad anime salutem, exigere presumat: Ita libere quiete et plenarie et honorifice, sicut carta eiusdem comitis fratris mei testatur et confirmat. Testibus, et cetera.

(Abstract)

'CHARTER OF WILLIAM, KING of SCOTLAND.'

'WILLIAM, by the grace of God, King of Scots, to the bishops, abbots, earls, barons, justiciars, sheriffs, provosts, officers, and all good men of his whole land, clerical and lay, greeting.' He confirms to Lundors the gift of Earl David, his brother, [as contained in Charter 11.]. But the following variations have to be noted. He excepts the island which is called Redinche. He grants one fishing on the Tay near the said island, but no express mention is made of the yare. The easements of Redinche, as common to the monks and Earl David, are confirmed, so that there is no real difference in substance between this Charter and Charter 1. as regards Redinche. But Inch (Insula) at Perth is not mentioned. When confirming the tithe of Earl David's property beyond the Mounth, the present Charter excepts certain payments of rent in money (preter assisos redditus denariorum). Again, it is worthy of notice that in the concluding paragraph, where Earl David uses the word 'successors,' King William's confirmation uses the word 'heirs.' On this difference the lawyer who drew up the legal opinion contained in CXLIX. founds an argument. There are differences in the spelling of the names of places, which suggest that the scribe who copied the present Charter adapted the orthography of the names, or of some of them, to the pronunciation of the later time when he wrote; for example, 'Inverurin' of Charter 11. becomes Inverury.'

CXXXIX

Johannes de Scocia.

OMNIBVS hoc scriptum visuris uel audituris Johannes e Scocia comes de Huntedon, Salutem. Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus, donacionem illam quam bone memorie pater meus comes Dauid fecit eisdem, scilicet, totam terram que iacet ab occidentali parte riuuli descendentis de magno lacu de Lundors usque in they, et totam insulam que vocatur redinche, preter vnam yharam, molendinum eciam predicte ville de Lundors, cum omni secta sua et multura, terram quoque quam tenent in Mernes ex dono eiusdem patris mei, terram de Perte que vocatur insula, et, vltra moneth, fintreth, Ledgauel et malind, cum omnibus pertinenciis, et per rectas divisas predictarum terrarum; Ecclesias quoque de Lundors, de

Dunde, de ffintreth, de Inuerury, de Durnach, de Prameth, de Rathmuriel, de Inchemabanin, de Kilsamuel, de Kilalkmund, et de dono Normanni, constabularij, ecclesiam de Lescelyn, cum terris et decimis et omnibus ad predictas ecclesias iuste pertinentibus, et vnum plenarium toftum in villa de Perth, quem Euerardus flandrensis quondam tenuit, et vnum plenarium toftum in Dunde, vnum plenarium toftum in Inuerury, vnam carucatam terre in Neutyle de dono Ade sororis mee. Concedo eciam eis decimam omnium lucrorum et placitorum meorum, infra terram meam et extra, vltra moneth, et decimam omnium rerum mearum et heredum meorum vltra moneth, sicut in carta predicti patris mei continetur. Quare volo et concedo ut predicta ecclesia de Lundors et monachi ibidem deo seruientes habeant, teneant, et possideant omnia predicta cum omnibus suis pertinenciis, et curiam suam liberam omnino, et dignitatem pacis, et omnes liberas consuetudines quas aliqua abbacia habere debet in regno Scocie, sine omni seruicio et consuetudine et exaccione seculari, in liberam et puram et perpetuam elemosinam, Ita quod nec ego nec aliquis successorum meorum aliquid ab eis exigat, nisi solas oraciones ad anime salutem pertinentes, sicut carta predicti patris mei eisdem facta testatur. Hiis testibus, etc.

(Abstract)

[ JOHN of ScoTLAND. '

NOTE. This Charter does not vary from Charter xv. except in the spelling of some of the names of places. These variations can be seen on a comparison of the Latin texts of the two charters, and it has not been thought necessary to reproduce the translation here.]

Cokeburn super

CXL

diuisione terre de Collelessy et Cardynside.

OMNIBVS christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Johannes de Kocbrun, Salutem eternam in domino. Nouerit uniuersitas vestra me, pro salute anime mee et animarum omnium antecessorum et successorum meorum, dedisse, concessisse, et hac

[fol. 14.]

presenti Carta mea confirmasse, deo et monasterio de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris in perpetuum totam terram illam cum pertinenciis que iacet in latitudine inter magnam viam, que ducit de villa mea de Cullessin ad monasterium de Lundors, et terram ipsorum monachorum que dicitur Cardynside; Et in longitudine incipiendo a terra eorundem Monachorum que dicitur Suthleys versus aquilonem vsque ad riuulum qui currit in magnum lacum inter me et ipsos, cum illa particula terre quam eis extendi et limitaria MS. limitare. feci ex parte australi predicte magne vie, recta linea, a terra mea que dicitur Wudeknocside versus aquilonem vsque in medium prati eorundem Monachorum quod dicitur pratum magni lacus. Preterea dedi, concessi, et presenti Carta mea

confirmaui eisdem Monachis duas acras terre extra villam de Culessin versus aquilonem, ad faciendum eis vnum mesuagium vbi possint petas et alia bona sua attrahere et saluo custodire, si voluerint; Et liberum transitum seu cheminagium per mediam terram meam de Coulessin, videlicet eundo per mediam villam meam de Coulessin cum eorum hominibus, equis, et bobus, plaustris et carrectis, versus petariam suam in mora de Edyne, et redeundo per eandem viam sicut ire consueverunt, ad trahenda focalia sua, sine perturbacione mei vel meorum seu heredum vel assignatorum meorum, saluo blado nostro et herbagio. Et si contingat quod eorum boues, seu plaustra, Equi, vel carrecte, per negligenciam hominum suorum, vel aliquo alio casu bladum nostrum seu herbagium secus viam calcauerint et dampnum fecerint, dicti Monachi ad visum proborum virorum, sine aliqua inprecacione, namacione, seu perturbacione mei vel meorum vel heredum seu assignatorum meorum, illud dampnum racionabiliter restaurabunt. Volo eciam et concedo vt quicumque predictas duas acras terre de dictis monachis aliquo tempore tenuerint habeant asiamentum pasture vbi homines mei vel heredum seu assignatorum meorum de Culessin pascunt sua animalia, ad unum equum, duas vaccas, et viginti oues, cum eorum sequela vnius anni. Concedo eciam et volo quod predicti Monachi teneant et habeant totam predictam terram, cum predicto cheminagio et omnibus supranominatis, in liberam, puram, et perpetuam elemosinam, Ita libere et quiete, plenarie, et pacifice, et honorifice in omnibus

« AnteriorContinuar »