Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

exemplaria emit; quod vero mirum in modum aucla sint, ut nihil, quod ad eam linguam pertineat, praetermissum videatur, magno emuntur, siquidem exemplaria singula quatuor coronatis cum dimidio aestimant. Reliquos libros cum in ordinem nondum redegerint, eorum catalogum nancisci non potui; sed polliciti sunt se Materno missuros eum, simul alque scriptus erit. Hodie post meridiem profectionem paro, quam precor Deus mihi fortunet. Germanorum exercitum jam abhinc duodecim dies Rhenum transiisse audio, et magnis itineribus ad Condaeum proficisci , ut sese cum ejus copiis jungat. Inter eos militant etiam quidam Antverpiani. Ter mille Hispani erant, quos Tolosam profectos esse audivisti; magna pars eorum cum papistarum copiis concisa est a reginae Navarrae duce domino de Duras, reliqui Burdigalum fugerunt, multique vulnerati naviculis eo etiam vecti sunt. Ringravium cum suis copiis Biturigibus esse, constans hic rumor est; et Kockendolfius cum iis qui Guisio militarunt, infamis declaratus scripto a principibus Germanis, veluti vir qui adversus fidem dalam se gesserit, et arma adversus imperium sumpserit; sed exemplar nullum nancisci potui , alioquin misissem. Tilmannus jam fere chlamidem absolverat cum ad eum veni, addet tamen fimbriam posteriori parti. Quod ad collare attinet, satis altum mihi videtur, atque etiam serico consarcinatum erat. Caroli Coquiel soror brevi nubet : existimo le invitatum iri. Adventus domini Joannis fratris tui in dies expectatur. His bene vale, mi domine Thoma, atque dominum Pensionarium cum uxore

1

· Intelligit civitatis Lovaniensis pensionarium Lievens, apud quem Thomas Redigerus domicilium suum habuit in domo sita in platea quae Cattorum dicitur, ut liquet ex ipsis epistolarum superscriptionibus.

et reliquis ex me saluta. Raptim Antverpiae prid. non. octobris 1562.

Tibi addictissimus

CAROLUS CLUSIUS.

Maternus I ad te scribit ni fallor, et te uxoris suae el Caroli nomine salutat. Jacobus mecum proficiscitur.

II.

Nobilitate et virtute insigni domino Thomae Redigero,

Germano domino suo observando.

S. P. Hodie post meridiem nihil aliud quam cursitavi ad aedes domini cardinalis ? ut ejus secretarium dominum Viglium convenirem, lum etiam ad domini Hopperi aedes, ut illorum opera ulerer, in impetrandis literis a cardinale ad fratrem legatum ; sed nihil effeci, quod affirmaret cardinalem aegre laturum, si quis pro re tantilla (ut aiebant) illi molestiam afferret. Quam ob rem illis cum suo cardinale valere jussis , cras mane iter institutum prosequemur, et videbo Luleliae , si amicorum opera nihil profutura sit in hoc negotio. Heri Mechliniae quidam Germania veniens aiebat, germanos milites adhuc haerere apud Treviros, eoruńque copias bis mille equites et totidem solpetarios duntaxat continere. Hic aiunt regis Galliarum exercitum Rholomagum proficisci : praelerea nihil hic novi. Heri

| Matern Schuif, in de Keyser strate, Antwerpen , ut habent aliquae cpistolarum superscriptiones.

2 Granvellani.

1

[ocr errors]

(4) meridie cum jam accinctus essem itineri, Maternus mihi significavit eodem die vesperi se, cum uxore et Carolo invitatos a socero ad celebranda sponsalia alterius adhuc sororis Caroli, Carolumque ipsum quantum intelligere potui illorum exemplum brevi sequuturum. Itaque ex unis nuptiis non geminas, ut ille ait, futuras video, sed trinas. Brevi, opinor, Carolum ipsum apud te habebis : ex eo, si ante Maternus non scripserit, plenius omnia intelliges. Viae sunt admodum difficiles propter has pluvias. Reliquum est ut bene valeas, mi domine Redigere, atque dominum pensionarium cum uxore reliquisque contubernalibus meo nomine salutes, Bruxellis multa nocte nonis octobr. 1562.

Tibi addictissimus

[ocr errors]

CAROLUS CLUSIUS A.

III.

Nobilitate et virtute insigni domino Thomae Redigero

Germano.

S. P. Heri hora tertia huc appuli. Sub horam quartam de fratre Adriani quaesivi, sed ille aberat. Hodie rursus eo profectus sum ante meridiem, eumque reperi: sed ait, adolescentem eum, cujus tibi spem fecerat Adrianus, nunc mutasse sententiam , neque constituisse hac urbe egredi : alioqui non facile repertum iri qui magis commendabilis esset. Pollicitus est tamen se diligenter de alio inquisiturum. Adrianus profectus est Montes, Hannoniae urbem, quae decem miliaribus ab hac distat. Heri sub noctem huc advenit Jacobus tabellarius, a fratre tuo domino Joanne Cameracum missus, ut canem Antverpiam reducat; hodie summo mane hinc discedit. Auriga hodie primum venit sub horam quintam vespertinam : ct currum suum cras meridie, aut ad summum noctu expectat: ait omnia esse integra, nostrumque diploma plurimum profuisse in limilibus Galliae egredeundis: alioqui voluissent omnia perlustrare. Coactus est tamen illis diploma relinquere. Propter ejus moram diutius hic haerere cogor, quam cogitaram : sed tamen expectandum est, ut videam an omnia sint salva, ut ipse ait. Nam numerare non constitui donec omnia hic sint mihi reddita : nec facile alteri hanc provinciam traditurus sum. Bene vale, ac dominum pensionarium (quem hic videre non contigit) cum ejus uxore ex me saluta. Noctu , Bruxellis 5. cal. novembr. 1562.

[ocr errors]

Tuus semper,

G. CLUSIUS A.

IV.

Virtute et nobilitate insigni D. Thomae Redigero, Lovanii.

[ocr errors]

S. P. Video quid sit, hic impurus nebulo me ludibrio habet : affirmaral supellectilem nostram die jovis sine dubio hic adfuturam ; sed hodie primum expectatur. Nam eam reliquerat Montibus, interea heri Mecbliniam profectus est, provinciamque dedit alteri, ut supellectilem nostram advehat. Tametsi autem hodie post meridiem accepero, non video qua ratione possim eam curare Lovanium perferri ante diem lunae. Crastinus enim dies hic adeo solemnis est, ut piaculum existiment omnes, si quis tali die profectionem instituat : attamen quod potero faciam. Molesta mihi est supra modum haec procrastinatio et mora : nec dubito, quin itidem sit tibi. Sed quid facias ? Cum nebulonibus nobis est res. Die veneris noctu prolatus est huc rumor constans, Rotomagum occupatum a copiis regiis, urbemque direplam esse,omneque genus crudelitatis in ea exercuisse milites, nulli sexui, nulli aetati parcitum esse; non a gravidis mulieribus manus abstinuisse. Ea tametsi ad principem Aurengium cerlo perlata dicerentur, Dux tamen et gubernatrix et ipse cardinalis nullas literas acceperunt, neque ipse nuncius Parisiensis qui hodie venit, quidquam bujus modi audivit. Itaque nunc evanuit iste rumor, neque illo vanius quidquam fuisse apparet. De caeleris Dom. pensionarius certiorem te faciet : ab eo intellexi Adrianum Lovanii esse, obviamque illi faclum esse die martis cum buc veniret : persuaserat tamen ille fratri se Montes proficisci : quorsum haec , nisi ut ea, quam nosti libere per absentiam viri fruatur. Sed de his satis. Bene vale ac nostram hospitam cum fratre cx me saluta , ipsumque Adrianum, si adsit. Bruxellis pridie cal. novembr. 1562.

[ocr errors]

Tuus semper

CAROLIUS CLUSIUS A.

V.

Nobilitate generis et eruditione praestanti D. Thomae

Redigero D. suo observando.

S. P. Circiter horam decimam Birckmanni famulus, Witichindi historiam, et alterum illum de dictis fac

2

« AnteriorContinuar »