Imágenes de páginas
PDF
EPUB

raturis pellium et sindonis; alios pannos dixit se non habuisse de bonis dicti Clementis.

Interrogatus insuper de lapidibus pretiosis, qui erant in bonis dicti Clementis tempore mortis sue, si aliquos de ipsis habuit vel ad 5 eum pervenerint, quod ipse sciat, respondit, quod non, exceptis tribus lapidibus smaracdinis et uno vocato balays, quos sibi detulit quidam cambrerius dicti domini Clementis post mortem eiusdem. dicto suo, quod dicti lapides smaracdini fuerant ordinati, ut audiverat, ad dandum dicto domino Clementi in cibo vel potu, 10 factum non fuit '.

Adiecit etiam

quod tamen

Post que interrogatus dictus vicecomes per dictum dominum nostrum, si aliquos vel aliquem de libris dicti domini Clementis habuit. dictus vicecomes vel apud se retinuerit; respondit quod non.

(F. 121) Interrogatus de privilegiis, processibus, litteris, instru15 mentis et aliis munimentis ad ecclesiam romanam spectantibus, an aliqua habuit vel penes se retinuerit, respondit quod non.

Interrogatus de debitis, que a diversis personis camere dicti domini Clementis debebantur tempore mortis sue, an aliqua de eis dictus vicecomes exegerit vel exigi fecerit, respondit quod non.

an

20 Interrogatus de depositis personis certis factis per dictum dominum Clementem vel eidem vicecomiti, ordinatione plenaria sibi retenta, illa deposita dictus vicecomes exegerit seu retinuerit, - respondit, quod nullum depositum a dicto domino Clemente recepit et sic nichil potuit retinere de illo nec ab aliis quicquam exegit seu exigi fecit. 25 Interrogatus dictus vicecomes, an ipse presens fuerit in ordinatione prima, quam dicitur dictus dominus Clemens fecisse, et quam ipse vicecomes exibuit prefato domino nostro, respondit quod non.

30

Interrogatus, si postea in vita dicti domini Clementis fuit sibi lecta seu eius transcriptum, respondit quod non.

(F. 121) Interrogatus, si sigillum suum apposuit in dicta ordinatione, respondit, quod sigillum suum recognoscebat in quantum pro eo facere poterit et non ultra nec plus; quam protestationem dictus dominus noster, quantum de iure debebat, admisit et dixit, quod dictus vicecomes tradidit dicte ordinationi dictum sigillum apponendum, prote35 statione predictâ premissa.

Interrogatus, si aliqua alia vult proponere vel dicere vel allegare ad sui defensionem vel excusationem premissorum contentorum super citatione pecunie passagii ultramarini, tam super processu facto super thesauro alio, qui dicitur fuisse in bonis domini Clementis tempore 40 mortis sue, quam etiam super quibusdam aliis; respondit multum

[ocr errors]

1 Vgl. oben S. 65, Z. 30.

humiliter et devote dicens, quod, cum ipse esset laycus, ea que fecerat, fecerat bona fide, credens se teneri ad ea propter preceptum, quod dictus dominus Clemens fecerat viva voce de complendis et exequendis hiis, que in ipsa ordinatione seu eius transcripto videret contineri; sed an essent bene facta vel non, ignorabat. Credebat tamen, quod, si5 non processisset ad executionem faciendam et ad ea, que fecerat super premissis, quod male fecisset, et reputaret se fuisse infidelem deo et hominibus, si non implesset predicta. Non tamen intendebat manutenere (122) premissa nec litigare nec allegare seu contendere super ipsis, sed prorsus misericordie, ordinationi et voluntati prefati domini 10 nostri summi pontificis, quecunque fuerit, personam, res et omnia bona sua liberaliter et voluntarie submisit et supplicavit humiliter prefato domino nostro, quod submissionem huiusmodi recipere dignaretur.

[ocr errors]

Et ibidem prefatus dominus noster, vicecomite predicto sescedente (!) ad partem una cum me notario, cum dictis dominis cardinalibus ibidem 15 presentibus, deliberatione prehabita diligenti, de consilio dominorum cardinalium ibidem presentium, secundum quod dictus dominus noster retulit in mei notarii presentia, submissionem huiusmodi; presertim ob felicis recordationis domini Clementis pape V predecessoris sui memoriam, cui se dixit dominus noster supradictus multipliciter astrictum 20 et contemplatione persone ipsius vicecomitis, duxit liberaliter admittendam; promittens ipse vicecomes sub obligatione et ypotheca bonorum suorum omnium presentium et futurorum et per iuramentum manu sua in presentia dominorum cardinalium infrascriptorum die XIII (122 b) presentis mensis augusti prestitum, stare ordinationi et voluntati dicti domini 25 nostri et ea facere et complere, que sua sanctitas una vice vel pluries, iuris servato ordine vel non servato, ordinabit et nunquam contravenire nec contravenire volentibus consilium, favorem vel auxilium impertiri. Et hanc presentem submissionem ordinaverunt reverendi patres domini1 B[erengarius] Tusculanus episcopus et B[ertrandus] s. Marie in Aquiro 30 diaconus cardinales, quibus prefatus dominus noster ordinandam ipso vicecomite presente et consentiente commisit.

2

(FF. 110a bis 114) Prorogationen (von je einem Monat) des für den Vicomte von Lomagne angesetzten Termins f. 110a am 9. August in Gegenwart der Cardinäle Guillelmus], Bischof von Sabina, G[ailardus] 35 s. Lucie in Cilice, B[ertrandus] s. Marie in Aquiro; f. 110b am 5. September in camera prefati domini nostri, presentibus nobili viro domino Petro de Via milite, domino Villemuri et discreto viro magistro Bernardo Stephani canonico de Vicano; f. 111a am 3. October pre

-

1 Vgl. oben S. 9, 38. 2 Vgl. oben S. 6, Anm. 1, S. 97.

sentibus reverendis in Christo patribus dominis G[ailardo] s. Lucie in Cilice, B[ertrando] s. Marie in Aquiro diaconis cardinalibus; f. 111b am 1. November vor den beiden eben genannten Cardinälen et nobili viro domino Petro Dueze milite, predicti domini pape germano;

[ocr errors]

5 f. 112a am 30. November vor Cardinal G[ailardo], nobili viro domino Petro de Via milite et discreto viro magistro Bernardo Stephani canonico de Vicano; f. 112b am 29. December 13211 vor den beiden obengenannten Cardinälen et nobilibus viris dominis P[etro] Dueza, A[rnaldo] de Triano et Petro de Via militibus; f. 125 am 1. Februar 10 1321 in claustro seu deambulatorio dicti domini nostri, presentibus reverendo in Christo patre domino B[ertrando] s. Marie in Aquiro diacono cardinali et discreto viro domino Gaufrido Isnardi' preposito Aquensi, domini pape capellano; f. 125b am 30. Februar 1321 in Gegenwart des Cardinals Arnaldus tit. s. Eustachii und des nobilis viri 15 domini Petri de Via; f. 126a am 31. März in Gegenwart des ebengenannten Petrus de Via und des vir discretus magister Bernardus Stephani canonicus Xanctonensis; f. 126b am Mittwoch den 29. April

vor Cardinal Gailardus s. Lucie in Cilice und Arnaldus s. Eustachii, sowie des Petrus de Via; f. 127a am 31. Mai vor denselben Zeugen; 20 f. 127 am 30. Juni vor Cardinal G[aucelinus] ss. Marcellini et Petri, P[etrus] s. Potentiane, P[etrus]* s. Stephani in Celiomonte, und B[ertrandus] s. Marie in Aquiro.

3

7

5

(F. 123a) Anno domini millesimo CCCXXI, die martis XXVII mensis ianuarii presentis, pontificatus sanctissimi patris et domini nostri 25 domini Iohannis divina providentia pape XXII anno quinto, Avinione in camera dicti domini nostri, memoratus dictus dominus noster assistentibus sibi reverendis in Christo patribus dominis B[erengario] Tusculano, B[ernardo] Portuensi episcopis, Nicolao s. Ciriaci, Petro s. Susanne, Galcelmo ss. Marcelli et Petri titulorum presbiteris, Neapoleone 30 s. Adriani, G[ailardo] s. Lucie in Cilice et B[ertrando] s. Marie in Aquiro dyaconis cardinalibus, presente nobili viro domino Bertrando de Goto vicecomite Leomanie et me Geraldo de Lalo notario publico prefatus dominus noster super hiis bonis, que petebat sancta romana mater ecclesia a dicto vicecomite, que fuerant bone memorie domini Clementis 35 pape quinti, post submissionem ipsius vicecomitis deliberationem secre

1 Mit Weihnachten als Jahresanfang.

2 Der Leibarzt Johanns, s. Marini, Archiatri pontificj. I, 51 s.

3 Der Franzose Petrus de Prato, vorher Erzbischof von Aix.

[blocks in formation]

tam habuit cum certis dominis cardinalibus fratribus suis et postea deliberavit in consistorio cum omnibus dominis cardinalibus; et habita deliberatione diligenti cum eis, ut dixit, declaravit et reseravit intentionem et voluntatem (123b) suam de omnium dominorum cardinalium consilio per hunc modum, videlicet quod de trecentis milibus 5 florenorum legatis seu ordinatis expendi per ipsum vicecomitem in generali ultramarino passagio, dictus vicecomes solveret medietatem ipsi domino nostro seu eius mandato infra instans. . . per ipsum dominum nostrum ad opus ultramarini passagii seu preparatorii, secundum quod sibi videbitur, expendendam. Reliquam vero medietatem ipse vice- 10 comes expendet aut solvet pro passagio, cuius ordinationem adhuc sibi reservat dominus noster.

1

De ducentis vero aliis milibus florenorum legatis seu dari ordinatis per eundem dominum ad pias causas, voluit et ordinavit ac declaravit de eorundem fratrum consilio, quod videretur et examina- 15 retur, si soluta sunt omnia; et si sic, bene quidem; si tamen remanerent aliqua persolvenda, quod deberent integre persolvi.

De reliquis vero trecentis milibus legatis seu relictis aut ordinatis, ut dicitur, dari (124a) consanguineis et solvi pro remunerandis servitoribus suis, voluit et ordinavit, de predictorum omnium fratrum con- 20 silio, idem dominus noster ac etiam declaravit, quod inspiceretur, discu teretur et examinaretur ratio, et consideraretur, quam ad ipsos consanguineos haberet aut habere deberet affectio, precedens in vita remuneratio, [si vel in beneficiis aut aliis essent forte remunerati] conditio et merita servitorum; quibus discussis et consideratis reduci possint 25 excessus ad equm et demi, de quibus visum fuerit, et nonnullis augeri, si fuerit oportunum; expresse caventes, quod non intendit nec intendebat aliquam scripturam pro ordinatione productam approbare, cum secundum omnium dominorum cardinalium opinionem non videantur facere plenam fidem; sed hec egit volendo de benignitate apostolica 30 providere et ex quibusdam coniecturis verisimilibus, per quas presumit, dictum dominum Clementem predicta, contenta in scripturis pro ordinationibus productis, sic fieri voluisse.

Hanc autem presentem ordinationem seu declarationem per prefatum dominum nostrum summum pontificem prolatam et dictam, me- 35 moratus vicecomes gratam habuit admodum et acceptam et regraciatus est, ipsi domino nostro, offerens excequi se premissa paratum et accessit ad pedem eiusdem domini et (124) osculatus est sibi pedem in signum et recognitionem magne gratie sibi facte. Qui quidem dominus ibidem recepit eundem vicecomitem ad osculum pacis.

1 Eine Linie leer gelassen.

40

II. Der Verlauf des Processes.

Es waren fast zwei Jahre seines Pontificates und gegen vier Jahre seit dem Tode Clemens' V. verflossen, als Johann XXII. endlich anfangs Sommer 1318 die Untersuchung über den Nachlass seines Vorgängers eröffnete. Was mochte wohl diese für den Erfolg des Processes so nachtheilige Verzögerung verursacht haben? Die Processacten geben uns hiefür keine bestimmten Aufschlüsse; nur die Einleitung zu denselben scheint anzudeuten, dass die Wiederaufnahme der Kreuzzugspläne die Blicke Johanns auf die für diesen Zweck bestimmten Gelder des Vicomte von Lomagne lenkte.

Doch die volle Antwort auf obige Frage gibt meines Erachtens nur die hervorragende Stellung, welche die Häupter der Familie Clemens', der eben genannte Bertrand de Got1, Vicomte von Lomagne und Auvillars, der Ritter Raimund Wilhelm von Budos und theilweise auch Arnald Bernard von Preissac, Herr von Uzeste, einnahmen. Ueber die Rolle, welche sie zu Lebzeiten Clemens' und in den ersten Monaten nach dessen Tod noch während des Conclaves von Carpentras spielten, erhalten wir in obigen Processacten interessante Aufschlüsse 2. Diese erklären nun die Bedeutung, welche diesen drei gascognischen Adeligen bei den Versuchen beigelegt wurde, welche 1314 und 1315 von seiten der Könige von England und Frankreich zur Beschleunigung der Papstwahl gemacht wurden. Diese Bedeutung fiel bereits K. Müller auf, doch war sie ihm nicht recht verständlich, da er ihre Vorgeschichte nicht kennen konnte.

3

Schon am 29. Juni 1314, als König Eduard jeden einzelnen der vierundzwanzig Cardinäle in einem eigenen Schreiben zur möglichsten Beschleunigung der Wahl mahnte, hielt er es für nöthig, auch an jene drei adeligen Herren zu schreiben. Als

1 Vgl. oben S. 65, Anm. 2. 2 S. unten Kap. III.

3 Kampf Ludwig d. B. mit der römischen Curie I, 19.

4 Rymer, Foedera, III, 485. Auch in zwei anderen Angelegenheiten wendet sich der König ausser an die Cardinäle, auch an den Vicomte und den Ritter von Budos, s. a. a. O. S. 490, 501.

« AnteriorContinuar »