Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Item interrogatus si vidit manualem traditionem trecentorum milium florenorum, dixit quod non.

Eadem die ibidem dominus Raymundus de Fargis cardinalis interrogatus per eundem dominum nostrum, si vidit tradi sigilla pro sigillanda cedula, dixit, quod non vidit, nisi de seipso et de domino 5 Bernardo.

Item interrogatus, si vidit manualem traditionem prefatorum trecentorum milium florenorum, dixit quod non.

Item interrogatus, si pecunia predicta, scilicet trecenta milia florenorum esset Montilii, dixit se nescire, tamen credit quod non.

1

Interrogatus, si est completa ordinatio [seu testamentum] dicti domini pape Clementis, dixit, quod est certus quod sic.

Item interrogatus, quando fuit portata pecunia de Montiliis, dixit se nescire.

10

Item interrogatus de tenore cedule, dixit, se nescire tenorem, quia 15 non vidit nec legit eam.

3. Letztwillige Verfügung Clemens' V. (vom 29. Juni 1312).

(F. 53a.) Tenor vero quaterni predicti talis est:

20

Ad omnium notitiam nos Arnaldus tituli s. Marcelli presbiter, Arnaldus s. Marie in Porticu, Raymundus s. Marie Nove et Bernardus s. Agathe dyaconi cardinales, Galhardus episcopus Tholosanus, Ber trandus vicecomes Leomanie et Altivillaris, Raymundus Guillelmi dominus de Busos 3 et Arnaldus Bernardi de Preyssaco dominus de 25 Usesta perferri volumus per presentes, quod sanctissimus pater et dominus noster, dominus Clemens divina providentia papa quintus, accensus pie devotionis affectu, intensum desiderium conceptum ab olim ad Terre Sancte subsidium in laudabilem portum cupiens nec tamen in presenti valens educere, cum nondum se passagii transmarini oportuni- 30 tas offerat, cuius preparatio tractum exigit longiorem; - volens nichilominus familiaribus suis ac amite, sororibus, neptibus et consanguineabus ac aliis affinibus suis infrascriptis propter grata et accepta servitia per eos gratanter impensa diutius et in antea impendenda respondere retributione condigna; - affectans quoque elemosinis et piis 35 operibus peccata redimere, ut in necessitate tremendi iudicii ab ipso, qui reddet singulis secundum opera sua, possit indulgentie gratiam securius expectare, ac provide labentis vite terminos et circumstantia pericula profundius extimans, quorum preoccupatione impediri posset

1 Unterstrichen.

2 Vgl. oben S. 14. 3 Zuerst Budos.

prosecutio seu ordinatio huiusmodi voti sui, ne sua circa premissa frustretur intentio, in modum, qui sequitur, ordinavit.

Pro prefati siquidem futuri passagii subsidio, quod nimium insidet cordi suo, eidem vicecomiti, de cuius fidelitate, circumspectione, de5 votione (53b) ad ipsum ac dilectione sincera sibi per experientiam patulo cognitis plenam fiduciam obtinens, donavit donatione causa mortis ac eidem presenti et recipienti manualiter assignavit trecenta milia florenorum auri per ipsum et nonnullos alios inferius designatos in ipsius passagii utilitatem ac Terre Sancte subsidium convertenda, modo 10 et forma inferius designatis; necnon trecenta [et] quatuordecim milia et octingentos florenos modo simili in remuneratione dictorum suorum familiarium et aliarum personarum inferius contentarum, de quibus voluit quemlibet habere certam quantitatem, prout inferius continetur, que assignare, dare et solvere una cum nonnullis subscriptis inferius 15 teneatur; et ducenta milia florenorum simili modo in alias elemosinas et alios pios usus, prout inferius declaratur, per vos et ipsum vicecomitem vel maiorem partem vestrum tunc viventium expendenda et integraliter convertenda, sic equidem, quod ipse vicecomes donatarius nichil domino nostro vivente de predictis florenorum summis reci20 pere per se vel per alium quomodolibet valeat seu ex quacunque causa presumat, sed post ipsius domini nostri obitum summas ipsas, ut supra et infra distinguuntur, teneatur integre pro anime ipsius domini nostri remedio dispensare; retinens idem dominus noster in ipsa donatione ac reservans expresse, quod prefatas donationes et earum quamlibet in 25 totum possit vel in partem seu partes quoad vixerit revocare ac predictas pecunie summas integre recipere vel in partem seu partes, quam seu quas una vice seu pluribus ex ipsis seu ipsarum aliqua seu aliquibus, quandocunque et pro quacunque causa sibi visum fuerit et ipsas in usus suos convertere et de ipsis quoad vixerit pro libito ordinare; 30 ipseque donatarius sine contradictione et impedimento quibuslibet quantitates premissas in totum vel pro ea parte (54) vel partibus, quas idem dominus noster voluerit, teneatur, quotiens ipsum verbo vel litteris, per procuratorem vel procuratores, nuntium vel nuntios sufficienter instructos requisiverit, assignare.

35

[ocr errors]

Voluit quoque idem dominus noster, quod quoad summam seu summas ipsam seu ipsas, quas sic receperit de quantitatibus memoratis vel earundem altera, intelligantur et sint hoc ipso assignatio et donatio predicte penitus revocate, ita videlicet, quod si per eundem dominum nostrum expressum vel postea declaratum in receptione ipsa fuerit, de 40 qua ipsarum quantitatum summam ipsam seu summas recipere voluerit, usque ad summam receptam censeatur donatio illius quantitatis donatio revocata. Si vero hoc expressum in ipsa receptione non fuerit nec

postea declaratum, fiat de qualibet quantitate per eundem dominum nostrum superius distribui ordinata, pro rata cuiuslibet, deductio, et in ea intelligatur cuiuslibet quantitatis donatio revocata, residuo per donatarium ipsum et alios infrascriptos in usus determinatos fideliter dispensando, premissis donationibus in residuo in suo robore duraturis. 5 [Für den Kreuzzug.] Et voluit et precepit idem dominus noster, quod in proximo generali passagio, si iidem (!) vicecomes donatarius personaliter voluerit 'transfretare, quod stipendiet quingentos nobiles equites cum bonis equis et armis et cuilibet det pro mense quindecim florenos vel decem et octo vel ad plus viginti, iuxta con- 10 silium et consensum vestrum1, ita quod hoc non possit facere nisi de voluntate et consensu vestro vel maioris partis, qui tunc ex vobis supererunt. Et isti predicti stipendiarii sint et vadant sub vexillo suo et recipiant solutiones de manu sua vel illorum, quos ipse ad hoc specialiter deputabit. Et voluit idem dominus noster, quod dictus vice- 15 comes possit habere de istis de domo sua centum vel plures vel pauciores, sicut sibi placebit; et quod etiam de restauris equorum provideat ipsis stipendiariis, prout cum ipsis poterit convenire.

Et si predictus vicecomes in primo generali passagio non posset vel nollet personaliter transfretare in subsidium Terre Sancte, voluit, 20 quod filius suus vel nepos ex filio, si quem haberet, qui vicesimum quintum annum transivisset et qui premissa vellet exequi, quod omnia premissa in ipsorum et eorum quemlibet personis vendicent sibi locum, sicut in persona vicecomitis superius sunt ordinata. Et si nullus de predictis esset, qui posset vel vellet in dicto primo passagio generali 25 personaliter transfretare (54b) voluit idem dominus noster, quod predicti domini Raymundus Guillelmi dominus de Busos 2, Arnaldus Bertrandi de Preyssaco, Bertrandus de Salniaco, si tunc vellent et possent personaliter transfretare, quod quilibet ipsorum habeat centum de predictis stipendiariis sub se et in vexillo suo, et omnia quantum ad illum 30 numerum in personis ipsorum intelligantur repetita, que superius dicta sunt in persona dicti vicecomitis. Et etiam voluit, quod iuxta voluntatem et ordinationem vestram vel maioris partis, qui tunc supererunt, habeant omnes reliquos stipendiarios vel illos, de quibus vobis vel maiori parti vestrum tunc viventium tunc videbitur expedire. Voluit 35 etiam idem dominus noster et precepit, quod ad ista stipendiarii primo .recipiantur omnes de genere suo et omnes affines sui, qui tunc habiles erunt et volunt personaliter transfretare, reliqui vero sint de Vasconia oriundi et de comitatu Veneissini. Et si omnes non possint inveniri in illis partibus, recipiantur aliunde, prout vobis vel maiori parti vestrum 40

3

Beide Abschriften nostrum.

2 Zuerst Budos.

3 Unterstrichen.

2

Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

tunc viventium videbitur expedire; ita tamen quod nullus, qui alias propriis expensis esset tunc ad Terram Sanctam predictam personaliter accessurus, recipiatur ad predicta stipendia, nisi ipse in utilitatem dicti passagii ultra predicta stipendia tantum de suo expenderet, quantum 5 esset alias expensurus, vel vobis vel maiori parti vestrum ex magna vel utili causa videretur1 aliter ordinandum. Et voluit et precepit idem dominus noster, quod predictum subsidium quingentorum equitum predictorum duret eundo morando in Terra Sancta et redeundo per duos annos et dimidium continuos et completos. Item voluit et precepit 10 idem dominus noster, quod, si predicti quingenti homines in armis non possent haberi et teneri dictis duobus annis cum dimidio et eis emende equorum et expense navium fieri pro dicta summa trecentorum milium florenorum, quod numerus dictorum equitum minuatur in tantum, quod ultra dictam summam nil amplius expendatur. Si vero plures possint 15 haberi comode pro dicta summa, voluit idem dominus noster, quod numerus dictorum quingentorum equitum augmentetur, secundum quod de dicta pecunia comode poterit augmentari.

2

(F. 55.) [Incipit titulus de puellis.3] Item voluit et precepit idem dominus noster, dari ducentis nobilibus puellis pro mari20 tando easdem, cuilibet centum florenos.

Item voluit dari idem dominus noster decem aliis nobilibus puellis pro maritando easdem, cuilibet ducentos florenos.

Item voluit et mandavit idem dominus noster dare mille ducentis et uni puellis ignobilibus pauperibus pro maritando easdem, cuilibet 25 vigintiquinque florenos.

Item voluit et mandavit idem dominus noster dari trecentis sexaginta sex puellis religionem ingredientibus pro vestibus et aliis necessariis suis, cuilibet quadraginta florenos. De quibus puellis ignobilibus sint oriunde quadringente de civitate et diocesi Burdegalensi 30 et de diocesi Convenarum ducente et de diocesi Agenensi centum quinquaginta, ita quod de parrochia de Artigiis sint triginta de illis, de parrochia de Savinhaco Agenensis diocesis sint octo; de parrochiis sancte Gemme et sancti Petri de Martilhaco Agennensis diocesis, que consueverunt esse unite, si ibi inveniantur indigentes, duodecim; et de 35 diocesi Vasatensi' centum, presertim de parrochiis de Usesta et de

1 Zuerst videbitur. 2 Unterstrichen, fehlt auf Bl. 93b.

8 Am Rand von derselben Hand.

Zuerst: et precepit... dari.

5 Clemens hatte 1295-1300 den bischöflichen Stuhl von St. Bertrand de Comminges und 1300-1305 den erzbischöflichen von Bordeaux inne.

6 Zuerst quadraginta.

In den Diöcesen von Agen und Bazas lagen die Besitzungen seiner Familie.

Preysaco et de Buzos et de Avinionensi triginta, de civitate Pictavensi totidem; de civitate Lugdunensi et Viennensi 2, de qualibet viginti; relique vero ducente quinquaginta et una sint de comitatu Venaysini.

(F. 55b.) Ducente vero et decem nobiles supradicte sint oriunde de predictis dioces[ibus] Burdegalensi, Agennensi, Vasatensi et Con- 5 venarum et de comitatu Venaysini iuxta modum et numerum in ignobilibus puellis superius designatum, ita tamen quod de predictis sint sex de civitate Avinionensi et quatuor de Pictavensi et due de Lugdunensi et alie due de Viennensi civitatibus. Et si tales nobiles non reperiantur in dictis tribus civitatibus, recipiantur totidem burgenses 10 de bono genere pauperes. Decem vero nobiles predicte, quarum que

libet debet habere ducentos florenos sint oriunde de diocesi Burdegalensi. Relique vero trecente sexaginta religionem ingredientes, quarum quelibet debet habere quadraginta florenos, sint specialiter de provincia Burdegalensi; et si infra unum annum tot non reperiantur, recipiantur 15 ubicunque reperiantur.

[A t[tende] hic de pauperibus verecundis.] Item voluit et precepit idem dominus noster dari pauperibus verecundis et leprosis et aliis infirmis et debilibus et hostiatim petentibus sexaginta sex milia et sexcentos et quaterviginti3 florenos, quos voluit dividi in civitatibus, 20 diocesibus et comitatu supradictis iuxta modum superius designatum de puellis maritandis et alias, sicut vobis vel maiori parti vestrum tunc viventium videbitur faciendum.

[ocr errors]

[Attende titulum de religiosis.] Item voluit et precepit idem dominus noster dari conventui predicatorum de Burdegalis tre- 25 centos flor., de Agenno ducentos, de Avinione centum, de Condomio quinquaginta, de Altovillari quinquaginta flor., de sancto (56) Melione Burdegalensis diocesis quinquaginta flor., de sancto Gaudentio Convenarum diocesis centum, de Tholosa centum flor.; cuilibet conventui predicatorum de provincia Burdegalensi, qui non sunt superius nominati 30 triginta flor.

Item conventui minorum de Pictavis centum flor. Item conventibus minorum de Avinione, de Burdegalis, de Agenno, de Tholosa et de Lugduno, cuilibet quinquaginta flor.

Item conventui Carmelitarum de Lugduno centum flor. conventui Carmelitarum de Tholosa centum flor.

Item 35

1 Zuerst Unset.

2 Dies die Städte, in welchen er längere Zeit Hof gehalten hatte.
3 Quatre-vingts. 4 Zuerst: quod dividerentur.

5 Zuerst centum florenos.

« AnteriorContinuar »