Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

strenuitate vel fortitudine robustorum regnorum ipsorum moderamina disponantur, ac per hoc desiderans regna tibi divini muneris largitate concessa inextinguibili sapientie lumine illustrari eaque sanis peritorum consiliis et maturitate fulciri, apud Salamantinam civitatem ut fertur uberrimam, et locum in regno tuo Legionensi salubritate aeris et quibuslibet oportunitatibus preelectum, venerabilis fratris nostri . . episcopi et dilectorum filiorum capituli Salamantinorum accedente consilio et assensu generale studium statuisti, et ut generale studium 1 a doctoribus et docendis in posterum frequentetur, humiliter postulasti a nobis apostolico id munimine roborari. Nos igitur tue intentionis propositum dignis in Domino laudibus commendantes, tuis supplicationibus inclinati, quod super hoc a te de assensu episcopi et capituli predictorum factum est ratum habentes et gratum id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Dat. Neapoli viij id. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

Original im Universitätsarchiv zu Salamanca. Seidenschnur ohne Bulle Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 281, fol. 41b. Universitätsbibliothek zu Salamanca 1. 3. 24 (Pergamenthandschrift v. 15. Jahrh.). Druck im Bull. Rom. ed. Taur. III, 601. Vincente de la Fuente, Historia de las Universidades... en España, I, 290.

2.

1255, Julii 15, Anagniae.

Universitati magistrorum, rectorum et scolarium Salamantin. Illos qui in agro domini student acquirere scientie margaritam et aurire aquas cum gaudio de fontibus salvatoris benigno favore prosequimur et in hiis per que possit materia gravaminis submoveri libenter ipsis apostolicum auxilium impertimur. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus, ut nullus delegatus vel subdelegatus, executor seu etiam conservator, possit auctoritate sedis apostolice vel legatorum ipsius in Universitatem vestram excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententias promulgare absque speciali mandato sedis eiusdem faciente de indulgentia huiusmodi mentionem. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dat. ut supra. (Anagnie id. Julii anno I.)

In eundem modum eisdem, usque legatorum ipsius in procuratorem vel syndicum universitatis vestre excommunicationis etc. usque mentionem, presentibus post triennium etc. Nulli etc. usque in finem.

Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1, ep. 524, fol. 75.

1 'statuisti... studium' fehlt im Reg. Vat.

3.

1255, Julii 15, Anagniae.

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum, rectorum et scolarium Salamantin. salutem et apostolicam benedictionem. Petitionibus vestris benignum impertientes assensum, ut commune sigillum habere ac eo uti libere valeatis devotioni vestre liberam concedimus auctoritate presentium facultatem. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dat. Anagnie id. Julii, pontificatus nostri anno primo.

Original im Universitätsarchiv zu Salamanca. Bulle an Seidenschnur. Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 524, fol. 75 im Anschlusse an den vorhergehenden Brief unter dem Titel 'Eisdem'. Universitätsbibliothek zu Salamanca 1. 3. 24.

4.

1255, Septembris 22, Anagniae.

Universitati magistrorum et scolarium Salamantin. Non decet nos vobis apostolicum negare favorem quem vobis vestris videmini meritis comparare, dum dantes operam sapientie, que plurimum nos delectat, nostre vos gratie coaptatis. Hinc est quod quieti vestre paterne volentes diligentia providere, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut nullus in universitatem magistrorum vel scolarium seu rectorum vel procuratorum, aut quemquam alium pro facto vel occasione Universitatis excommunicationis suspensionis vel interdicti sententias valeat promulgare absque sedis apostolice licentia speciali, et si fuerint promulgate, ipso iure sint irrite et inanes. Nulli etc. nostre concessionis etc. presentibus post triennium etc. Dat. Anagnie X. kal. Octobris, anno I. Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 665, fol. 99.

5.

1255, Septembris 22, Anagniae.

Magistro scolarum Salamantino. Consideratis circumstantiis temporum et locorum rigor iustitie debet aliquando mansuetudine temperari, ut vini mordacitas lenitate olei mitigetur, et peccator in profundum malorum non veniat et contendat, presertim cum sine dispendio ecclesiarum usquequaquam servari non possit rigor ecclesiastice discipline. Sane cum sepe contingat, ut dicitur, quod in civitate Salamantina plures doctores et scolares propter violentas manuum iniectiones in clericos excommunicati decedant, ac alii redeuntes ad propria promoveantur

ad ordines absolutionis beneficio non obtento; unde propter irregularitatem quam incurrunt improvide in huiusmodi multi nolentes suum confiteri delictum paupertate vel infirmitate gravati vel alias imbecilitate animi dormientes, ne confessi ad sedem apostolicam transmittantur in peccatis suis miserabiliter moriuntur: nos igitur super huiusmodi periculis volentes eisdem doctoribus et scolaribus paterna sollicitudine providere, quorum nolumus sicut nec expedit studium per absentiam impediri, auctoritate tibi presentium indulgemus ut ipsis qui ad invicem in se vel alias personas ecclesiasticas manus iniecerint violentas, nisi tam gravis aut enormis fuerit excessus ut merito sint ad sedem apostolicam destinandi, iuxta formam ecclesie beneficium absolutionis impendas, mandans eis sub debito prestiti iuramenti, ut passis iniuriam satisfaciant competenter et in similibus de cetero non excedant. Quod si satisfacere forte noluerint, ipsos in excommunicationis vinculum reinducas, presentibus post triennium etc. Nulli etc. nostre concessionis etc. Dat. Anagnie X. kal. Octobris anno I.

Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 683, fol. 101.

6.

1255, Octobris 1, Anagniae.

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum et scolarium Salamantin. salutem et apostolicam benedictionem. Dignum arbitramur et congruum quod hii qui agrum studii cotidianis lectionibus excolunt ut valeant percipere scientie margaritam, in suis petitionibus invenisse nos gaudeant favorabiles et benignos, ut tanto eorum studium exerceatur liberius, quanto favore apostolico se senserint communitos. Cum igitur, sicut ex tenore vestre petitionis accepimus, contingat interdum quod hii qui semel examinati et approbati in Salamantino studio in quacunque facultate, quamquam inventi sint idonei ad regendum, nisi iteratum examen in eadem facultate subeant, alibi regere minime permittantur ut, ne totiens examen subire oporteat eos quotiens alibi regere ipsos contingit, provideri quieti vestre super hoc de benignitate apostolica petiistis. Nos igitur carissimi in Christo filii nostri Regis Castelle ac Legionis illustris ac vestris supplicationibus inclinati, ut postquam aliquis magistrorum vel scolarium in Salamantino studio in quacunque facultate examine legitimo precedente inventus fuerit idoneus ad regendum, in quolibet generali studio, Parisiensi et Bononiensi dumtaxat excepto, in facultate ipsa pro qua ibi semel examen subiit sine iterato examine ac alicuius contradictione regere valeat vobis et vestris successoribus auctoritate

presentium indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Anagnie, kal. Octobris pontificatus nostri anno primo.

Original im Universitätsarchiv zu Salamanca. Bulle an Hanfschnur. Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 653, fol. 97b. Universitätsbibliothek zu Salamanca, 1. 3. 24.

7.

1255, Octobris 20, Anagniae.

Regi Castelle illustri. Quoniam ab antiquo scientia et militia concomitari se solent, quia ubi erat strenuis et electa militia ibi sollempne ac celebre studium habebatur, excellentie tue profecto intererat regnum tuum amare scientia quod militari strenuitate dinoscitur decorari. Hac siquidem ratione inductus in regno tuo apud Salamantinam civitatem consideratis circumstantiis universis de consilio prelatorum eiusdem regni generale, de quo te commendamus plurimum, statuisti studium, et magistris in singulis facultatibus regentibus de annuo certo salario providisti. Ut igitur idem studium optata recipiat incrementa, omnibus ibidem studere volentibus, regularibus dumtaxat exceptis, presentium auctoritate concedimus, ut in eadem civitate iura civilia per triennium proximo venturum audire valeant, constitutionibus contrariis non obstantibus. Dat. Anagnie XIII. kal. Novembris anno I. Arch. Vat. Reg. Alexandri IV., an. 1. ep. 692, fol. 101b.

8.

1333, Decembris 2, Avenione.

Iohannes episcopus servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Summa providit altitudo consilii provideque disposuit ut in filiis hominum divinarum et humanarum rerum cognitio haberetur sine qua recte ipsorum vita non regitur donec perveniatur ad metas studii huius lucis; per exercitium quippe lectionis cum vehementi applicatione animi reperitur sapientie ac scientie margarita propter quod legis animate veneranda moralitas generalia studia litterarum et illis etiam insistentes laudabiliter consuevit specialibus affere privilegiis et precipuis favoribus communire. Nuper siquidem ex tenore petitionis dilectorum filiorum . . . rectoris Universitatis, Doctorum et scolarium studii civitatis Salamantine ac ipsius Universitatis et Consilii civitatis eiusdem nobis oblate percepimus quod felicis recordationis Alexander papa IIII. predecessor noster studio predicto per privilegium speciale concessit, quod hii qui in prefato studio in quacunque facultate legitimo examine precedente inventi forent ydonei et approbati ad regendum, in quolibet

generali studio, Parisiensi et Bononiensi studiis dumtaxat exceptis, in facultate ipsa, pro qua ibi semel examen subirent, sine iterato examine possent regere, contradictione cuiuscunque aliquatenus non obstante, quodque pro eo quod idem predecessor certe persone examinationem et approbationem eorum qui in facultatibus quibus student scientie bravium assequuntur eisque impertiendi magistratus et doctoratus insignia et honorem ac regendi et docendi licentiam non commisit, honori dicti studii multipliciter derogatur. Quare nobis prefati Rectores, Universitas et Consilium humiliter supplicarunt, ut pro bono reipublice providere in hac parte ipsis et dicto studio per speciale privilegium de apostolice sedis clementia et benignitate solita dignaremur. Nos igitur predictum studium florere ac fructificare illudque concrescere nunc et successivis temporibus affectantes, carissimi in Christo filii nostri Alfonsi Regis Castelle illustris, qui nobis super hoc pluries humiliter supplicavit ac eorundem rectoris, Universitatis et Consilii devotis supplicationibus inclinati, cum predicti universitas iurisdictioni.. scolastici ecclesie Salamantine, qui est pro tempore, ab antiquo subiecti fuisse et esse noscantur, presentium auctoritate statuimus et ordinamus atque concedimus, ut dilectus filius. . scolasticus ipsius ecclesie, qui nunc est, et is qui pro tempore fuerit, possint per se vel alium seu alios dare licentiam regendi ubique ac insignia huiusmodi et honorem concedere illis qui reperti fuerint in studio predicto ydonei in qualibet facultate, in qua ibidem semel examinati et approbati extiterint sub legitimo examine iuxta modos et ordinationes, solempnitates et consuetudines, que in talibus in aliis studiis generalibus observantur. Nulli ergo etc. nostrorum statuti, ordinationis et concessionis infringere etc. Dat. Avinione IIII. non. decembris, pontificatus nostri anno decimo octavo.

Original im Universitätsarchiv zu Salamanca. Bulle an Hanfschnur. Arch. Vat. Reg. Iohann. XXII. Comm. n. 106, ep. 248. Universitätsbibliothek zu Salamanca, 1. 3. 24.

9.

1347, Junii 30, Avenione. Universis doctoribus magistris et scolaribus studii Salamantini salutem. Attendentes provide quod ex litterarum scientia velut ex dono celesti spiritualiter et temporaliter bona publica proveniunt et privata, quodque a professoribus eius fidelis instruitur populus et reducitur exorbitans ad semitam veritatis; considerantes etiam studium Salamantinum fuisse ab hactenus et in presentiarum esse quasi fontem scientiarum irriguum, multosque viros produxisse virtutum: dignum 1 S. oben Nr. 6.

« AnteriorContinuar »