Imágenes de páginas
PDF
EPUB

senciam magistri Chunradi predicti, quia privatus ab Universitate esset. Deinde induxi in iam dicto magistro Chunrado, qui me predictum Ulricum procuratorem elegit. Item magister Andreas de Polonia me elegit, nec non magister Wernherus Wolfram me elegit. Postea vero induxi in magistro Iohanne Scoto de Rathey, qui nulli vocem suam dare volebat, quia dixit, quod non constaret sibi, utrum aliqui, qui intererant eleccioni, essent ydonei ad eligendum vel non; propter quod indifferenter ille se habebat. Postea vero induxi in magistro Iohanne de Constancia, qui electionem meam finaliter confirmavit. Ego, inquam, Ulricus dedi vocem meam magistro Andree iam dicto, non ut eligendo, sed ut daret eam cuicumque placeret, et inquantum procurator conclusi me pro electore seu intrante, substituens vero immediate magistrum Sunonem predictum pro procuratore substituto loco mei, idem vero substituit magistrum Andream loco sui. Statim post rector vocavit quatuor procuratores ut redderent deliberaciones suarum nacionum. Quo facto accesserunt et quivis procurator cuiuslibet nacionis electorem presentabat. Predictus autem rector trium nacionum electores acceptabat, spreto quarto electore scilicet nacionis Anglicane, dicens quod ipse rite et racionabiliter non fuerit electus propter presenciam quarundam personarum, quas non dicebat idoneas ad interessendum eleccioni, neque ipsum electorem predicte nacionis Anglicane volebat admictere ad intrandum cum aliis electoribus, prout est consuetum, propter hoc quia obiciebatur, quod dictus intrans per magistrum Chunradum de Monte. Puellarum fuerat electus, qui Corradus a tota Universitate fuit perpetuo privatus propter maleficium suum.

1

(Fol. 30 b.) Item proxima die martis post festum sancti Dionysii convocatis omnibus magistris de nacione Anglicana actu regentibus hora none sancti Iacobi ad sanctum Maturinum ad audiendum compotum magistri Iohannis Scoti de Rathey de expensis factis ad curiam omnibus hinc et inde computatis per eum et defalcatis nacio remansit sibi tunc debita XII libras et XV solidos parisiens. Presentes fuerunt magistri: magister Ulricus de Augusta tunc procurator, Iohannes Scotus de Rathay, Iohannes Gasparde, Theodricus de Traiecto, Conradus de Monte Puellarum et Andreas de Polonia et magister Suno de Swecia.

Anno domini ut supra convocatis omnibus magistris de nacione Anglicorum ad sanctum Iulianum pauperem proxima die lune post festum sancti Luce hora prime ad faciendum procuratorem in predicta nacione ego magister Ulricus de Augusta fui continuatus in procuratorem et de novo electus ab omnibus magistris tunc presentibus con

[blocks in formation]

corditer unanimi de consensu, nullo eorum penitus reclamante. Presentes fuerunt magistri Iohannes de Constancia, Wernherus Wolframmi, Andreas de Polonia, Conradus de Monte Puellarum et Suno de Swecia. Acta sunt ista que sequuntur:

1

Item proxima die martis sequente convocatis magistris omnibus de nacione Anglicana ad ordinandum, supplicandum et dispensandum etc. ad sanctum Maturinum in primis positum fuit in deliberacione et supplicatum, ut magister Conradus de Monte Puellarum haberet procuratorium cum sigillo nacionis ad curiam Romanam de appellatione facta per tres naciones, scilicet Picardorum, Normanorum et Anglicorum, cui concessum fuit, quia rigorosum erat, cum factum fuerit nacionis. Presentes fuerunt magistri: magister Hugo Scotus, ego magister Ulricus tunc procurator, magister Chunradus predictus. Predicta vero litera procuratorii fuerat lecta coram nobis, cui quidem procuratorio due naciones scilicet Picardorum, Normanorum sigilla eorum pariter appendebant.

3

Item die mercurii 2 proxima convocatis omnibus magistris ad supplicandum etc. ad sanctum Iulianum pauperem magister Theodricus de Traiecto supplicavit unam literam supplicatoriam ad dominum papam et duas alias literas recommendacionis ad duos cardinales, que litere sibi fuerunt concesse a nacione. Presentes fuerunt magistri Hugo Scotus, magister Iohannes de Kasparde, Theodoricus predictus, Suno de Swecia. Item sequente vocatum fuit ad congregationem in primis ibidem, ut forma predictarum literarum videretur. Visa fuit et concessa, tamen tali condicione prehabita, ut si in aliquo contra nacionem suam fore fecisset, ut aliqui asserebant, quod hoc in reversione sua de curia ad voluntatem nacionis emendare deberet, quod michi magistro Ulrico tunc procuratori et magistro Iohanni Scoto de Rathey fide data compromisit et paratus erat emendare. Itaque literas optinuit sigillatas. Presentes fuerunt magistri Iohannes Scotus, Theodoricus de Traiecto predictus. Item sequente die supplicavit Conradus maior bedellus, ut sibi litera testimonialis sui pedellatus sigillaretur. In nacione concessum fuit sibi, quia dicebatur rigorosum. Presentes fuerunt magistri Hugo Scotus, Philippus Scotus, Suno Swecus, magister Andreas de Polonia. Eidem magistro Andree fuerunt litere date a nacione ad dominum papam et ad duos cardinales in eadem congregacione ad sanctum Marturinum ab eisdem magistris etc.

(Fol. 31.) Item ego magister Ulricus de Augusta dedi Giligino pedellono nostro VIII solidos.

1 20. October.

4 23. October.

2 21. October. 3 22. October.

1

Anno Domini ut superius in crastino sancti Eadimundi regis Anglicorum convocatis omnibus magistris regentibus de nacione Anglicana per iuramenta eorum ad sanctum Iulianum pauperem ut moris est ad faciendum novum procuratorem, ego magister Ulricus sepedictus de Augusta fui de novo electus in procuratorem et continuatus. Presentes fuerunt magistri Wernherus Wolfram, Suno de Swecia, qui me concorditer de novo et consensu unanimi eligerunt. Acta sunt, que secuntur : Item in vigilia 2 sancte Katerine post vesperas nostras ad sanctum Cosmam ego magister Ulricus de Augusta solvi pro vino ad Barbias XI denarios pro magistris et pedellis, qui in vesperis tunc fuerunt.

Item nacio Gallicana eodem tempore intimavit seu denunciavit tribus nacionibus, scilicet Pycardorum, Normanorum et Anglicorum, separacionem.

3

Item facta congregacione nacionis Anglicane super ista separacione magistrorum tam regentium quam non regencium ad sanctum Maturinum in nonis Nostre Domine per iuramenta, propositum fuit in deliberacione magistrorum in eadem congregacione de modo separandi, utrum videlicet placeret, quod nos quoddam originale seu statutum Symonis legati, quod in archa communi tunc esse credebatur, amministraretur illis magistris deputatis ad separacionem nacionum, quibus omnibus placuit et processum erat de consilio eorum. Magistri fuerunt presentes fuerunt (sic) magistri: Iohannes Scotus antiquior in nacione, Hugo Scotus, Philippus Scotus, Iohannes Scotus de Rathey, Iohannes de Constancia, Wernherus Wolfram, Johannes Consilii et magister Suno de Swecia, quibus omnibus placuit concorditer de tali processu separacionis, quemadmodum aliis duabus nacionibus placuit, et de modo procedendi remiserunt ad alias naciones.

Item in die sancti Eligii convocatis omnibus magistris de nacione Anglicana per iuramenta sua regentibus et non regentibus ad Maturinum in nonis Nostre Domine propositum fuit in deliberacione, cum per istos septem magistros legatos a sede apostolica, qui connoscere habent de causa separacionis, consultum fuerit tribus nacionibus, scilicet Picardorum, Normanorum et Anglicorum, ut ipsi se amicabiliter componerent cum Gallicis, itaque tamen quod non incepta ab hora electionis rectoris retractarentur et annullarentur, et privationem magistri Johannis de Vimaret revocarent tres naciones.

(Fol. 31.) Deliberatum fuit concorditer nullo contradicente, quod non retractarentur attemptatus, quod isti deputati in causa discernendi

[blocks in formation]

3 Jourd. monstraretur. Vgl. das Document im Chartul. no. 409.

[blocks in formation]

procederent secundum iusticie rigorem. Presentes fuerunt magistri Hugo Scotus, Iohannes Consilii, Wernherus Wolframmi 1 etc.

[1338.]

1

Tempus magistri Sunonis de Swecia.

Item anno ut supra convocatis omnibus magistris nacionis Anglicane ad sanctum Iulianum ad eligendum novum procuratorem ego magister Suno de Swecia electus fui in procuratorem nacionis Anglicane die lune qua cantabatur 'O Sapiencia' nullo penitus contradicente, cuius tempore acta sunt que sequntur.

2

Primo apud dominos iudices de casu separacionis die sequenti dicti Gallici reputati fuerunt contumaces, penam vero contumacie reservaverunt usque ad diffinitivam sentenciam quam in fine multum minuere contra dictos Gallicos promulgaverunt, o[rdinando] videlicet, quod dicti Gallici non possent procedere contra tres naciones de casu separacionis cognoscendo coram quocumque iudice, nisi prius refunderent expensas, quas tamen taxare noluerunt, totum propter favorem Gallicorum.

Item relevatus fuit magister Conradus de Monte Puellarum per Universitatem, qui ab eadem Universitate privatus fuerat, quia privationem magistri Christiani, quam legerat in sermone, revocare noluit. Item recepi XX solidos ex parte magistri I. de Kynnart pro inceptione sua. Item in una congregacione generali ad sanctum Matulinum annullati fuerunt omnes processus coram iudicibus et privaciones magistrorum Conradi et Iohannis de Vimarcio propter bonum pacis et ex communi sensu ambarum partium.

Item quando fui in Castelleto exposui II obolos albos. Item in taberna cum multis magistris nacionis XII denarios. Item cum procuratoribus aliarum nacionum durante separacione exposui XII denarios.

Item notario nostro duos solidos.

(Fol. 35.) Deliberabant sicut prius et facultas theologie deliberabat magistrum Richardum habere ius in eleccione, qui quidem magister Rychardus permansit rector pro tempore illius rectorie. In cuius procuracione incepit dominus Ulricus de Uberlingen sub magistro Ulrico de Augusta, cuius bursa nichil.

1 Auch das Vorhergehende steht bei Jourdain, no. 558.

2 O Sapientia' (17. December) fiel im Jahre 1338 nicht auf Montag, sondern auf Freitag. Auf Montag den 20. wäre 'O Clavis' gefallen.

[1339.]

Tempore procuracionis magistri Ulrici de Augusta.

Anno Domini M. CCCo. XXXIX. die mercurii 1 post festum Epyphanie convocatis omnibus magistris actu regentibus in nacione Anglicana aput sanctum Iulianum pauperem ut moris est ad eligendum procuratorem electus fuit magister Ulricus de Augusta in procuratorem predicte nacionis omnium magistrorum unanimi de consensu, in cuius tempore facta sunt, que secuntur.

Primo vicegerens 2 conservatoris privilegiorum Universitatis et duo alii scolares de nacione Normannorum citati fuerunt personaliter ad curiam Romanam per dominum camerarium domini pape occasione cuiusdam exhortacionis, que de predicta curia conservatoris ut dicebatur emanabat, idemque vicegerens ex deliberacione Universitatis non comparuit personaliter et sic contumax fuit reputatus.

Item dominus rector ad instantiam abbatis de Flavinyaco citatus est Senonis ex mandato apostolico.

Item eodem tempore deliberatum est propter quedam pericula que Universitati imminere videbantur, quod nuncii de Universitate solempniores pro factis communibus et de statu Universitatis tangentibus una pro provisione pauperum magistrorum ad curiam micterentur.

Item eodem tempore incepit dominus Andreas Frouati de Swecia sub magistro Sunone, cuius bursa XXVII denarii.

Item eodem tempore incepit dominus Nicolaus de Costfeldia sub magistro Iohanne de Rathe Scoto, cuius bursa duo solidi.

Item dominus Nicolaus Iohannis de Svecia incepit sub magistro Iohanne Scoto de Rathe, cuius bursa IIII or solidi.

1 13. Januar.

2 Handschrift: 'vicegerentes'. Der Vicesgerens war Stephanus de Lingonis, canonicus und officialis episc. Silvanectensis; die beiden Scholaren waren Nicolaus de Gromesvillio und Wilhelm de Thonavilla. Sie beschwerten sich gegen Auswärtige, dass ihnen von denselben 'contra privilegiorum tenorem bona ipsorum ad eorum usum et sustentationem Parisios deputata ceperunt, detinuerunt' etc. Der Vicesgerens nahm sich ihrer an, und zwar um so mehr, als er sich ebenfalls in seinen Rechten verletzt fühlte. Cf. das Document vom 30. Mai 1338 im Arch. Vat. Instrum. miscell. 29. October 1338. Gasbert, Erzbischof von Arles und Kämmerer des Papstes, citirte den Vicesgerens am 28. Mai 1338 ad Curiam (Arch. Vat. Instr. miscell.). Ein weiteres Einschreiten geschah am 24. April 1339. Ibid. Benedikt XII. erzählt ebenfalls das Ganze in seiner Bulle vom 1. Juli 1339, von der unten die Rede sein wird.

« AnteriorContinuar »