Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Item voluit et precepit, quod illud, quod mandavit dari puellis nobilibus vel ignobilibus pro maritando (61) easdem, solvatur infra sex menses, si fieri possit, alioquin ad tardius infra annum post diem obitus sui. Illud vero, quod precepit dari puellis intrantibus religionem, solvatur quam cito comode mulierum obtulerit se facultas.

Item illud, quod mandavit dari religiosorum ordinibus, hospitalibus et pauperibus manualiter, voluit et precepit, quod infra duos menses post obitum suum aut citius, prout commode fieri poterit, detur et distribuatur, nec cessetur, quousque totum fuerit distributum.

5

Item vestes, quas mandavit emi pro pauperibus induendis, voluit 10 et precepit, quod emerentur in proxima yeme post mortem suam, si contingeret ipsum mori in estate; vel si in yeme decederet, quod statim quam cito fieri comode posset, emerentur omnes et statim distribuerentur, si omnes inveniri possent. Si autem non invenirentur omnes, residuum quod remaneret, sequenti yeme emeretur et distribueretur.

Et ista omnia et singula voluit compleri infra terminos supradictos, si commode fieri possit; alias compleantur quam cito fieri poterit bono modo.

15

Et ibidem prefatus vicecomes donatarius premissis donationi et assignationi in forma prescripta consentiens 1, omnia, que prescribuntur, 20 et singula, prout ipsum contingunt vel contingere possunt, iuramento ab ipso super hoc ad sancta dei evangelia corporaliter prestito promisit se servaturum et fideliter impleturum.

Et nos cardinales et alii supradicti iuravimus ad sancta dei evangelia, quod predicta singula, prout nos tangunt vel tangere possunt, 25 infra terminos superius assignatos fideliter (61b) complebimus et curabimus fideliter adimplere.

Item voluit et precepit dari Bertrando de Savinhaco nepoti suo primogenito domini Bertrandi de Savinhaco militis, modo et forma supradictis, sex milia flor.

30

Item voluit et precepit, quod si predictus vicecomes vel eius filii legitimi vel nepotes ex ipsis filiis descendentes nollent vel non possent in predicto primo generali passagio in subsidium Terre Sancte transfretare, quod nobilis et potens vir dominus Amanevus dominus de Lebreto3 seu filius suus, si ipsum vel eorum alterum transfretare contingat, de 35

1 Zuerst assentiens, wie Bl. 102a.

2 Zuerst iuramus.

3 Amanieu d'Albret spielt sowohl im Regestum Clemens' V. (vgl. zumal n. 368 s., 877 s., 1463), als in den uns erhaltenen Testamenten der Familie de Got eine hervorragende Rolle (vgl. Baluze 1. c., P. Anselme 1. c.); ob sich diese Beziehung auf ein verwandtschaftliches Verhältniss gründete, konnte ich nicht ermitteln. Vgl. auch Rymer, Foedera II, 968. 971. 984. 991. 1017 s.

predictis quingentibus nobilibus equitibus ille, qui tunc ex ipsis patre vel filio transfretabit, habeat sub vexillo suo ducentos equites, modo et forma, quibus de predicto vicecomite superius est expressum. Ubi vero dicti vicecomes, dominus de Lebreto vel descendentes ab ipsis, 5 seu domini Raymundus Guillelmi de Busos, Arnaldus Bernardi de Preissaco et Bertrandus de Salviaco non transfretarent in primo passagio, voluit idem dominus noster, quod nos vel maior pars nostrum tunc viventium possimus ordinare de capitaneis dictorum nobilium equitum, sicut nobis videbitur expedire. Et nobis expresse iniunxit ac nostras con10 scientias specialiter oneravit, quod premissa omnia et singula modo et forma supradictis et infra terminos supradictos cum magna diligentia fideliter compleamus; nec per sacramenta superius prestita voluit nos ad aliquid aliud obligari.

Voluit etiam idem dominus noster, quod de omnibus et singulis 15 elemosinis, quas precepit fieri, et quas ex nunc donari et tradi voluit, in comitatu Veneysini et incolis dicti comitatus, prout superius continetur, (62) quinta pars dividatur in castro de Malaussana inter personas eiusdem castri.

Prefatus quoque vicecomes donatarius recognoscens predistinctas 20 pecunie quantitates predictis ex causis se habuisse et recepisse integre, exceptioni sibi non numerate, non tradite seu non recepte pecunie et omni alii iuris auxilio renunciavit expresse.

In quorum omnium testimonium et munimen de mandato speciali ipsius domini nostri presentibus nostra fecimus apponi sigilla.

25 Datum et actum in prioratu de Grausello prope Malaussanam Vasionensis diocesis in camera, in qua ipse dominus noster iacet, tertio kalendas iulii, pontificatus ipsius domini nostri anno septimo.

4. Nachträge zu obiger Verfügung (vom 9. April 1314).

(F. 64.) Hec est suppletio ordinationis facte dudum per dominum 30 nostrum, dominum Clementem divina dispositione papam quintum de bonis et rebus suis, quam in infirmitate sua fecit, nobis miseratione divina Arnaldo 2 sancte Marie in Porticu, Raymundo sancte Marie Nove ac Bernardo sancte Agathe diaconis Cardinalibus nec non Bertrando vicecomite Leomanie et Altivillaris, Raymundo Guillelmi domino de 35 Busos et Arnaldo Bernardi de Preissaco domino de Usesta, presentibus et vocatis ad hec specialiter per eumdem.

In primis ordinat et alias ordinavit de Thesauro suo sue camere dari in subsidium Terre Sancte trecenta milia florenorum

1 Zuerst Budos. 2 Vgl. oben S. 6, Anm. 1.

expendenda per personas, que continentur in sua ordinatione predicta, exprimente quibus personis transfretantibus tradi debeat pecunia supradicta.

Item trecenta quatuordecim milia et octingentos1 florenos servitoribus suis tam de genere suo, quam aliis 5 nominatis in eadem ordinatione, in remunerationem servitiorum ab ipsis impensorum et impendendorum eidem et per modos in eadem ordinatione contentos; addendo tamen et mutando prout in huiusmodi suppletione habetur.

Item ducenta milia florenorum, pauperibus et misera- 10 bilibus personis et aliis piis usibus eroganda, prout in ipsa ordinatione plenius declaratur.

Voluit siquidem, quod (64b) A manevus et Bertrandus de Mota fratres habeant de predicta summa servitoribus dividendâ quadraginta milia flor., dividenda inter eos equaliter, si Bertrandus de 15 Lamota vult renunciare seu quitare ius, quod habet in hereditate comuni sibi et fratribus suis; aliter autem si vellet habere partem in hereditate predicta, vult quod habeat duodecim milia flor.; Amanevus vero habeat viginti octo milia. Quam pecuniam teneat et custodiat dominus Bertrandus del Got vicecomes predictus, avunculus eorum, pro redditibus 20 emendis ad opus ipsorum. Et vult, quod, si alter dictorum fratrum premoriatur sine liberis masculis, alio superstite, superstes seu ille, qui vivet eorum, habeat predicta quadraginta milia flor. Et si unus eorum haberet filios masculos, alter autem non, sed feminas, vult quod ad masculos pertineat, seu masculi succedant in predictis quadraginta 25 milibus flor. Et si neuter eorum filios masculos haberet, vult idem dominus noster, quod dentur pro anima ipsius domini amore dei. Item vult idem dominus noster de redditibus, si emantur de predicta pecunia, quod fiat, sicut dixit de ipsa pecunia faciendum.

Item vult, quod Paganus habeat tredecim milia flor. Et si 30 predictus Paganus expendit duo milia flor., que dominus dederat ultimo sibi, vult quod iterum sibi dentur (65a) duo milia flor. ultra tredecim milia supradicta. Et si totum non expenderit, detur sibi summa, quam expendit de predictis duobus milibus florenis. Super quibus credatur iuramento Calsani 2 et suo. Et dominus Bertrandus de Guto vicecomes 35 Leomanie predictus teneat et custodiat predicta quindecim milia flor., que non teneatur eidem tradere, nisi pro redditibus emendis. Et si dictus Paganus moreretur sine liberis, vult idem dominus noster, quod predicta pecunia detur pro anima ipsius domini amore dei. Idem dixit

1 Dazu am Rand alias octuaginta. 2 S. oben S. 24. Z. 8.

de redditibus, si emantur de predicta pecunia, sicut dixit de ipsa pecunia faciendum.

Item vult, quod Bertrandus de Savinhaco filius domine Congie de Guto habeat decem milia flor.; et revocat donationem, si patri 5 donaverit in ordinatione sua, ita quod in universo sit contentus predictis decem milibus flor. Vult tamen, quod dominus Bertrandus de Savinhaco habeat duo milia librarum turonensium parvorum.

Item donat prefato domino Raymundo Guillelmi domino de Busos ultra illud, quod ordinavit sibi dari in sua ordinatione predicta, quin10 que milia flor. Item donat Arnaldo Bernardi de Serris duo milia flor.; et si plus mandaverit sibi dari in dicta ordinatione, habeat illud plus, secundum quod ibi (65b) continetur; si minus contineatur, habeat duo milia flor. in universo.

Item cardinalibus, quibus donat in ordinatione predicta ultra illud, 15 quod continetur ibi, donat mille florenos cuilibet, excepto domino Raymundo de Fargis, cuius legatum restringit ad sex milia flor., quibus, quo ad dona pecuniaria, vult eum esse contentum. Et remittit seu quitat eidem domino Raymundo debitum, in quo sibi tenebatur, et dat sibi vasa, que sibi comodaverat.

20

Item donat seu dimittit successori suo septuaginta milia flor. et depositum Montispessulani, item depositum Parisiense.

Item donat idem dominus noster ecclesie cathedrali Burdegalensi, in qua eligit sepulturam suam, viginti milia flor.; et vult, quod fiant ibi tres capelle perpetue, ubi sint tres capellani, qui perpetuo celebrent 25 pro anima eius, parentum et benefactorum suorum. Residuum donat pro opere dicte ecclesie.

Item donat ecclesie sancti Severini Burdegalensi trecentos flor. pro paramentis. Item ecclesie cathedrali Agenensi donat pro paramentis et calicibus mille flor., et duo milia flor. pro opere ipsius ecclesie. 30 Item ecclesie sancti Caprasii de (66) Agenno quingentos flor. pro paramentis. Item vult quod emantur redditus qui deficiunt pro dote ecclesiarum de Vinhandraudo et de Usesta, quousque habeant complementum suum3, quod dominus ordinavit, quod est quingentarum librarum in redditibus.

35

Item vult et eligit sepeliri, cum de ipso humanitus quid continget, in ecclesia beate Marie de Usesta predicta, non obstante electione

1 Jenes erstere Actenstück war also bei der Ausfertigung von diesem

nicht zur Hand.

2 Dies unten Z. 35 zurückgenommen.

3 Vgl. über diese Stiftungen ausser den Schreiben im Regestum Clementis V.

auch Baluze, Vitae pap. Avenion. II, 298.

sepulture, quam prius fecerat in dicta ecclesia Burdegalensi1. Vult etiam, quod de viginti milibus flor., que supra donaverat eidem ecclesie Burdegalensi, eidem ecclesie dentur solum decem milia flor. pro opere, mille flor. pro ornamentis ipsius ecclesie, et mille alii pro obitu sive anniversario perpetuo pro ipso domino nostro, parentibus et benefacto-5 ribus suis constituendo in ecclesia memorata. Residua octo milia de predictis viginti milibus flor. sint ecclesie de Usesta predicte pro faciendis capellaniis perpetuis in eadem.

Item vult, quod emantur redditus pro quatuor cereis sive torticiis, qui perpetuo ardeant coram altaribus beate Marie de Podio, beate 10 Marie de Domps de Avinione, beate Marie de Carmelo de Tholosa 2 et beate Marie de Ruppe Amator[e], coram quolibet altari de predictis unum torticium 3.

Item donat fratri Petro de Bobeas trecentos flor. (66b.) Item fratri P. de Castello ducentos flor.

romane.

[ocr errors]

15

Item vult quod omnia vasa sua aurea ponantur in thesauro ecclesie Item vult, quod omnia vasa argentea, quibus utitur cotidie, ponantur in camera romane ecclesie supradicte. Item donavit pro fabricis ecclesiarum, que indigent fabricatione et reparatione in urbe romana omnia vasa sua argentea deaurata; volens quod habeatur in- 20 formatio, quam habet dominus Iacobus de Columpna super hoc. Et vult, quod istam donationem habeant pauperiores ecclesie ipsius Urbis, que, ut premittitur, fabricatione et reparatione indigere noscuntur.

Item vult, quod, si quid remaneat in thesauro et rebus suis, quod non sit datum seu ordinatum dari in ordinatione sua, de qua supra 25 habita est mentio vel hic, quod illud detur et expendatur in elemosinis et piis usibus per modum, per quem ipse ordinavit in ipsa ordinatione donationes ibi contentas.

Item vult, quod illud debitum, quod debet sibi dominus rex Francorum, si totum debitum huiusmodi recuperari potest, ponatur partim 30 in subsidium Terre Sancte, partim in elemosinis et piis usibus supradictis, vel si totum non recuperetur, illud quod recuperabitur, secundum arbitrium illorum, qui sunt deputati in ordinatione predicta, ita quod habeatur respectus ad modum in ipsa ordinatione contentum. Idem ordinavit de debito, in quo tenetur sibi dominus rex Anglie, sicut 35 dictum est de debito domini regis Francorum.

Item remisit omnibus et singulis, qui secreta servitia debebant camere sue, servitia ipsa, quocunque (67) modo ad eadem tenerentur; et voluit, quod omnia instrumenta, protocolla et promissiones servi

1 S. oben S. 28, Z. 22. 2 Bl. 107a fehlt: b. Marie de Carmelo de Tholosa. 3 Bl. 66a zuerst: torticia.

« AnteriorContinuar »