Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Item die beatorum Nerey et Acillei facta congregacione generali apud sanctum Matulinum hora consueta, audita relacione deputatorum super facto vicecomitis Swessionensis ob reverentiam dominorum supplicantium pro eo, et attenta eius humilitate absolutus est ex toto sub condicione, quod satisfaceret partibus et iuraret se in futurum nec scienter per se nec per alium directe vel indirecte aliquid attemptare contra privilegia Universitatis, nec gravare aliquod suppositorum Universitatis. Quod si faceret, pena debita pro dimisso delicto sibi servaretur et una cum pena debita novi delicti requireretur. Item ibidem admissus est ad iurandum pro officio sigillatoris in curia domini conservatoris magister Thomas ad requestam domini Silvanectensis [episcopi] et conservatoris. Item ibi admissus est et iuravit magister Michael licentiatus in legibus ad officium advocacie in dicta curia sub pena taxata alias, videlicet centum librarum et privacionis officii et ab Universitate.

2

7

Item in die Potentiane virginis sigillate fuerunt per quatuor naciones quatuor littere directe quatuor cardinalibus, videlicet domino G. de Bolonia 3, domino P. Gometii, domino I. de Columpna 3, domino P. Penestrino. Item in crastino Ascensionis Domini hora vesperarum ad sanctam Genovefam per rectorem convocatis [procuratoribus] sigillate fuerunt tres littere sigillo Universitatis, una pro curato ecclesie sancti Iacobi ultra pontes, sacre pagine doctore, altera pro magistro Iohanne de Kuciacho, magistro in medicina, alia pro magistro Willermo Comitis, procuratore nacionis Normannorum, et fuerunt omnes littere supplicatorie ad eorum dyocesanos.

9

Item dati fuerunt in nacione nostra quatuor antiquiores magistri tunc temporis in nacione nostra una cum procuratore ad ordinandum et reformandum librum procuratoris, ad addendum diminuendum et declarandum statuta et ordinaciones nacionis predicti. Magistri deputati fuerunt magister Ulricus de Augusta, Zuno de Swecia, Willermus de Grinlaw, Nicholaus Drunken de Dacia, quibus quatuor vicibus per procuratorem convocatis nichil terminatum fuit, sed solum collatio aliqualis habita est. Ideo tempore dicti procuratoris exspirante concludere non potuit, sed subsequenti commisit.

Item penultimo die Maii 1o licenciati fuerunt dominus Thomas de Wedel Scotus apud sanctam Genovefam sub magistro Willermo Grinlav, cuius

[blocks in formation]

bursa VIII solidi parisiens., et dominus Alanus frater eius sub magistro H. de Gore, tunc temporis procuratore, cuius bursa etiam VIII solidi parisiens.

(Fol. 46) Item convocatis quatuor procuratoribus apud sanctam Genovefam tribus vicibus sigillate fuerunt VII littere, quatuor Universitatis: una pape, altera magistro Willermo de Lumbris 1, due alie duobus cardinalibus; tres alie littere erant supplicatorie pro quibusdam magistris ad suos dyocesanos.

[1343.]

Tempus procuracionis magistri Laurencii Petri de Dacia.

Anno Domini M° CCC° XLIII°, secunda die 2 Penthecostes, que erat secunda die mensis Iunii, convocatis omnibus magistris nacionis Anglicane tunc actu regentibus ad sanctum Iulianum pauperem electus fuit in procuratorem dicte nacionis per viam spiritus sancti nullo penitus reclamante magister Laurencius Petrus de Dacia, in cuius procuracionis tempore acta sunt que inferius annotantur.

Primo facto compoto per magistrum Ulricum de Augusta tunc receptorem nacionis de omnibus receptis tempore procuracionis magistri Henrici procuratoris immediate precedentis remansit sibi nacio obligata in 39 solidis cum dimidio. Item incepit dominus Nicholaus de Godrian sub magistro Gerardo de Marten, cuius bursa X solidi. Item sigillata fuit una littera supplicatoria pro quodam scolare ad suum dyocesanum, qui dicto scolari aliquas iniurias intulisset. Item licenciatus fuit dominus Theoricus de Hoesden ad Nostram Dominam sub magistro Hermanno Bokel, cuius bursa X solidi. Item licenciatus fuit dominus Benedictus Benedicti de Suethia sub magistro Sunone de Suethia, cuius bursa XIIII solidi. Item incepit Conradus de Munda domo, in volgari suo de Reynehusen sub magistro Sunone de Suethia, cuius bursa nichil. Promisit tamen per iuramentum suum quod cum sufficiens fuerit bursas Parisius ponere, solvet ad requisicionem procuratoris quantum tenebitur per statuta nacionis. Item licenciatus fuit dominus Nicholaus de Gorinkn sub magistro Hermanno Bokel, cuius bursa nichil. Item licenciatus fuit dominus Galterus de Dun Scotus sub magistro G. Scoto, cuius bursa nichil. Promiserunt tamen isti per iuramenta sua in presencia nacionis sufficienter bursas suas solvere, cum ad fortunam pervenerint meliorem, et ad maiorem caucionem promiserunt sibi pro eis

3

1 Er war Doctor der Theologie, wie aus dem oben S. 271 edirten kurzen Rotulus hervorgeht. 2 2. Juni. 3 S. oben S. 276.

magister Guillermus Scotus et Hermannus Bokel. Item licenciatus fuit dominus Alexander Scotus sub magistro G. Scoto, cuius bursa XII solidi. Item licenciatus fuit dominus Henricus de Hos1 sub magistro Gerardo de Marthen, cuius bursa X solidi.

Item die tercia mensis Iulii facta congregacione nacionis ad sanctum Maturinum computavit magister Holricus 2 tunc receptor nacionis de omnibus receptis in mense precedenti, et facto compoto de omnibus remansit ipse nacioni obligatus in IX solidis parisiens. Item ibidem et eodem die soluti fuerunt ambo pedelli de omnibus toto tempore precedenti. Item sigillata fuit una littera Universitatis et alia capituli Beata Marie sigillo Universitatis super prorogacione termini inter Universitatem et capitulum de festo beati Iohannis iam transacto usque ad festum proximum Nativitatis Domini. Item sigillata fuit per me una littera testimonialis de magisterio et regencia. Item licenciatus. fuit dominus Iohannes de Constancia sub magistro Ulrico de Augusta, cuius bursa nichil. Promisit tamen per iuramentum suum sufficienter solvere bursas suas cum ad fortunam venerit meliorem. Item licenciatus fuit dominus Petrus de Pruscia sub magistro Ulrico de Augusta, cuius bursa nichil. Promisit tamen per iuramentum suum sufficienter bursas suas solvere secundum statuta nacionis, cum ad fortunam devenerit meliorem.

5

4

Item in profesto beate Margarete virginis facta congregacione facultatum ad sanctum Maturinum ad audiendum compotum magistri Oudardirectoris immediate precedentis concessus fuit unus determinans solutis solvendis dicto magistro Oudardo; item unus rectori pro tunc existenti; item unus cuilibet quatuor nacionum.

[1343.]

Tempus procuracionis magistri Nicholai Drukken de Dacia.

7

Anno Domini M° CCC XLIII° die lune proxima post Bartholomei convocatis omnibus magistris nacionis Anglicane tunc actu regentibus, ad sanctum Iulianum pauperem concorditer electus fuit magister Nicholaus Drukken de Dacia in procuratorem dicte nacionis, in cuius procuracionis tempore sunt acta que sequuntur.

1 D. i. Os, von dem oben die Rede war.

2 D. i. Ulricus de Augusta.

8 D. h. wegen der oben S. 253 erwähnten Contribution. Der Terminus war Johann Baptist 1342 (s. Jourdain no. 583).

Von hier ab neue Tinte.

5 20. Juli.

Oudardi de Bardileriis (s. Jourdain no. 601).

7 25. August.

Primo eidem magistro Nicholao procuratori fuit concorditer ex consensu tocius nacionis concessus ille determinans solutis solvendis, qui in procuratorio precedenti, congregacione facultatis apud sanctum Maturinum in profesto Margarete virginis facta, concessus fuit toti nacioni. Ad cuius procuratoris supplicationem in nacione concessam presentes fuerunt magistri predicte nacionis, scilicet magister Laurencius Petri de Dacia, magister Iohannes de Sarburgo, magister Conradus Almannus, et ambo bedelli nacionis supradicte.

[1343.]

(Fol. 47.) Tempus procuracionis magistri Laurencii Petri de Dacia.

Anno Domini M° CCC° XLIII°, vicesima prima die mensis Octobris convocatis omnibus magistris nacionis Anglicane tunc actu regentibus ad sanctum Iulianum pauperem electus fuit in procuratorem dicte nacionis nullo penitus reclamante per viam spiritus sancti magister Laurencius Petri de Dacia, in cuius procuracionis tempore acta sunt que sequuntur.

[1343.]

Tempus procuracionis magistri Waltheri de Wardlaw

Scoti.

convocatis

Anno Domini M° CCC° XLIIIo, XVII. Kal. Ianuarii 1 omnibus magistris nacionis Anglicane tunc actu regentibus ad sanctum Iulianum pauperem electus fuit in procuratorem dicte nacionis nullo penitus reclamante per viam sancti spiritus magister Waltherus de Wardlaw Scotus, in cuius procuracionis tempore sunt acta que

secuntur.

2

Primo convocatis omnibus magistris, ut moris est, ad sanctum Iulianum pauperem concessa fuit supplicacio magistri Conradi de Reynehusen super eo, quod predictus magister inrotuletur in proximo rotulo Universitatis loco et ordine suo penitus observato tamquam esset actu regens, non obstante quod idem magister Conradus presens in villa Parisius vel in actu regendi non fuerit, quia predictus magister in actu regendi existens recessit evidenti necessitate coactus.

1 16. Deeember.

2 Dieser Abschnitt steht in der Handschrift noch einmal, und zwar vor dem frühern. Er ist aber durchstrichen. Nur heisst es dort, die Congregatio sei XVI. Kal. Ianuarii, d. i. 17. December, abgehalten worden.

[1344.]

Tempus procuracionis magistri Henrici de Gore. Anno Domini 1344 convocatis magistris nacionis Anglicane apud sanctum Matulinum hora consueta ad eligendum procuratorem dicte nacionis electus est via spiritus sancti magister Henricus de Gore in procuratorem dicte nacionis, in cuius procuracione acta fuerunt hec.

2

3

Primo facta congregacione facultatis die veneris proxima ante diem Conversionis beati Pauli per quatuor procuratores electus est magister Nicholaus de Dacia in rectorem Universitatis. Item in die octava beate Agnetis virginis computavit magister Iacobus Loude dicto rectori de tempore rectorie sue in presentia facultatis cui omnibus computatis et solutis remansit eidem facultas obligata in VII solidis VI denariis. Item eadem die resumpserunt lectiones suas ordinarias magistri Cristianus de Alen et Suno de Suecia in manu procuratoris presente nacione.

[1344.]

(Fol. 47.) Tempus procuracionis magistri Iohannis de Sarburgo.

4

Anno Domini M° CCC° XLIIII°, die martis post festum sancte Agathe virginis convocatis omnibus magistris nationis Anglicane tunc actu regentibus et cum hiis quibusdam aliis apud sanctum Iulianum pauperem hora consueta ad eligendum procuratorem electus fuit et conclusus debite magister Iohannes de Sarburgo in procuratorem dicte nationis. In cuius procuracione acta sunt que sequuntur.

In die sabati ante brandones hora prime vocatis omnibus magistris nationis anglicane, qui consueverunt vocari, ad sanctum Iulianum pauperem ad supplicandum, ordinandum et disponendum et super iniuriis et ad faciendum iurare examinatores determinantium, requisivit predictus procurator ab omnibus magistris per iuramenta ipsorum, non attendendo ad personam ipsius procuratoris, sed solum ad honorem et libertatem officii procuratorie et ad consuetudinem observatum, per memoriam ipsorum et magni bedelli, qui dixit se vidisse procuratorem ad examinandum determinantes una cum duobus examinatoribus determinantium,

[blocks in formation]

3 In Reg. Supplic. Clementis VI. an. 4, tom. 2, fol. 9b (19. Mai 1345) heisst er 'de Ypris Morinen. dioc. . . . qui regendo continue in naturalibus, methaphisicalibus et moralibus octo annis vel pluries in studio Paris. laboravit per aliqua tempora in theologica studuit facultate'. Zum Promoviren fehlten ihm die Mittel.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »