Imágenes de páginas
PDF
EPUB

procuratorem electus fuit concorditer magister Nicholaus dictus Drukken de Dacia in procuratorem eiusdem nacionis. In cuius procuratorii tempore acta sunt hec que sequuntur.

Primo licenciatus fuit dominus Iohannes Ketnes Scotus sub magistro Galtero Wardelau, cuius bursa V solidi.

Item licenciatus fuit Wilhelmus de Los sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item XVIIII. die Aprilis computavit magister Theodoricus dicte nacionis receptor licet prius ad computandum vocatus, et omnibus diffalcatis remansit obligatus dicte nacioni in XXIIII solidis parysiens. cum 4 denariis, et libros Ingelberti habet impignoratos pro 9 florenis.

Item in quadam congregacione nacionis apud sanctum Maturinum celebrata magister Gillelmus de Grinlav (Fol. 51.) Scotus, tunc temporis rector Universitatis Parisiensis, proposuit contra magistrum Iohannem de Sarburgo Almannum, quod sibi magister Iohannes predictus multa intulerat verba obprobria et iniuriosa sine causa, qui magister Iohannes respondit aliqua concedendo, aliqua eciam denegando. Auditis replicacionibus et responsionibus hinc inde posuit procurator in deliberacione quid esset super hiis agendum, ipsis trahentibus se ad partem, videlicet domino rectore et dicto magistro Iohanne de Sarburgo. Nacio super propositis deliberavit in hunc modum, quod in primis et ante omnia prefatus magister Iohannes a dicto domino rectore veniam et misericordiam peteret de commissis; dein sub pena privacionis per dimidium annum a dicta nacione et ab omnibus emolumentis, honoribus, officiis seu obvencionibus mediate seu immediate dictam nacionem interim tangentibus et sub bona fide in manu procuratoris prestanda se spontanee obligaret, quod nunquam de cetero alicui magistro dicte nacionis verba iniuriosa seu opprobria in nacione seu extra nacionem inferre temptaret, nec aliquem supradictum verbis nec quibuscunque aliis signis apud aliquam personam mundi diffamaret; et si per duos testes fide dignos oppositum probari posset, dictam penam incurreret ipso facto. Qui magister Iohannes ad nacionem vocatus, et deliberacionem predictam audiens omnia supradicta modo et forma quibus supra spontanee confirmavit fide in manu sepedicti procuratoris prestita corporali, presentibus magistris videlicet dicto domino rectore, magistro Theoderico, canonico Aquensi, magistro Galtero Wardelau Scoto, magistro Henrico de Colonia, magistro Thoma de Wedayle Scoto, et bedellis et pluribus aliis magistris dicte nacionis super supplicacionibus et iniuriis specialiter ad congregacionem nacionis convocatis.

1 Der oben S. 284 'de Ketenis' genannte, was das Richtige ist. S. Rankin, A Handbook of the church of Scotland, Edinburgh 1888, p. 68.

[1345.]

Tempus procuracionis magistri Thome de Wedayl Scoti.

Anno Domini M° CCC XLV°, X. die mensis Maii convocata nacione Anglicana apud sanctum Iulianum pauperem ad eligendum dicte nacionis procuratorem electus fuit magister Thomas de Wedayl Scotus in procuratorem eiusdem nacionis, in cuius procuratorii tempore acta fuerunt hec que secuntur.

Primo licenciatus fuit Iohannes de Lythona Scotus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa sex solidi cum dimidio.

Item licenciatus fuit dominus Alexander de Abircrumby Scotus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa V solidi.

Item licenciatus fuit dominus Robertus Crispyn Scotus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa V solidi.

Item licenciatus fuit dominus Thomas Semerus Anglicus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa X solidi.

Item licenciatus fuit dominus Robertus Garnovn Anglicus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa X solidi.

Item licenciatus fuit dominus Robertus Semer Anglicus apud Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa X solidi.

Item' licenciatus fuit apud Sanctam Genovefam dominus Alardus Alamannus de domo Alamannorum pauperum scolarium sub magistro Nicholao de Dacia ut spero et non presentavit se procuratori ad iurandum ante licentiam suam, ideo hoc non scripsit procurator pro illo tempore sed pro tempore sequenti. De illa tamen ignoranter dispensavit secum nacio in tempore procuracionis magistri Galteri de Dun.

(Fol. 51.) Item incepit dominus Thomas Semerus Anglicus sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa decem solidi monete tunc currentis.

Item incepit dominus Robertus Gernovn Anglicus sub magistro Galtero de Wardlaw Scoto, cuius bursa X solidi.

1 Am untern Rande nachträglich geschrieben: Item . . . Dun. geschieht die erste Erwähnung des Collegium Alemannorum. Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

20

[ocr errors][merged small]

Item incepit dominus Robertus Semerus Anglicus sub magistro Guillermo de Grinlaw sive de Viridi Monte Scoto tunc tempore rectore, cuius bursa X solidi.

Item licenciatus fuit dominus Laurencius de Suecia sub magistro Godefrido de Silvagrifis, cuius bursa VI solidi.

Item XXVIII die Maii computavit magister Theodoricus dicte nacionis tunc tempore receptor licet prius ad computandum vocatus, et defalcatis omnibus defalcandis et solutis solvendis remansit dicta nacio sibi obligata in XXVI solidis, et ipse tenebatur solvere bedellos scolarium nacionis et pro luminaribus Beate Marie virginis et omnibus aliis usque ad illum diem.

Item idem receptor tenebatur effundere nacioni predicte IX florenos de Florencia vel vadia bona et sufficientia pro eiisdem.

Item die veneris sequenti in congregacione nacionis facta apud sanctum Maturinum ordinatum fuit concorditer quod Theodoricus receptor solveret XL solidos pro scolis magistri Iohannis de Wesalia, et decem florenos de Florencia mittendos magistro Christiano de Elst nuncio tunc temporis Universitatis de bursa sua propria, quia tunc non fuit pecunia in nacione, quamvis fuerint vadia, quos reciperet de primis incepturis vel licenciaturis. Et ideo ad requestam dicti receptoris positum fuit per procuratorem in deliberacione utrum expediens esset quod cum nullo licenciaturo vel incepturo dispensaretur super delacione solutionum bursarum suarum, quousque persolutum esset receptori predicto de solucionibus predictis. Et deliberatum fuit per singulos magistros ibidem existentes et per procuratorem conclusum, quod cum nullo esset expediens dispensare quousque persolutum esset eidem receptori, et concorditer ordinatum.

Item licenciatus fuit dominus Iohannes de Friburgo Allemanus sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

1 29. Mai.

2 D. h. in Avignon an der Curie. Er war bereits früher daselbst als Nuntius, und bei jener Gelegenheit gewährte der Papst den Artisten, die einen Rotulus einsandten, mehrere Privilegien. Es geschah am 4. April 1345, wie wir aus Reg. Supplic. Clementis VI., an. 5, tom. 1, fol. 6b. 9 erfahren. Der Rotulus existirt nicht mehr, da von Reg. Supplic. Clementis VI. an. 3, tom. 1 ein grosser Theil des Jahres, darunter der Monat April, fehlt. Seit Pfingsten (15. Mai) des Jahres 1345 war Christian von Elst mit den Nuntien der drei übrigen Nationen, Johannes Mercoyrol, Jacobus Loude, Grunerius Bonifatii, sowie mit dem Pedell Jacob de Pavillione, wieder an der Curie und weilte daselbst weit über ein Jahr, wie wir aus der Supplik derselben vom 25. Mai 1346 (s. unten S. 311) und der S. 312 im Texte angeführten Thatsache schliessen müssen.

[1345.]

Tempus procuracionis magistri Galteri de Dun Scoti.

Anno Domini M CCC XLV prima die Iunii convocata nacione Anglicana apud sanctum Iulianum pauperem ad eligendum procuratorem dicte nacionis electus fuit magister Galterus de Dun Scotus in procuratorem nullo contradicente, in cuius procuracione acta fuerunt hec que sequuntur.

Primo licenciatus fuit apud sanctam Genofefam dominus Arnoldus de Gruthus sub magistro Theodorico Briven tunc temporis dicte nacionis receptore, cuius bursa V solidi.

Item magister dominus Laurencius de Swecia sub magistro Halquino de Swecia, cuius bursa VI solidi.

Item dominus Iohannes de Purcia supplicavit nacioni, cum ipse alias fuerat obligatus per iuramentum suum et sub pena privacionis a dicta nacione quod infra certum terminum dicte nacioni redderet XLX solidos parisiens., in quibus tenebatur pro bursis suis in tempore licentie sue, et in solucione defecerat termino predicto adveniente; preterquam quod unum scutum miserat nacioni quod recepit magister Galterus de Wardlau: quod nacio ipsum quitaret de omnibus que erga ipsum occasione defectus solucionis predicte pecunie in termino statuto habere posset, et quod sibi veniam et indulgenciam de omnibus commissis tangentibus predictum iuramentum suum, et solucionem illam graciose concederet. Quam quidem supplicacionem ipso trahente se ad partem nacio sicut fieri postulavit gratiose concessit, dum tamen residuum illorum quinque florenorum indilate solveret receptori. Et sic ipsum quitavit, illa tamen condicione interposita. Una cum hoc dicta nacio sibi de iuramento prestito et omnibus (Fol. 52.) aliis commissis ob defectum solucionis dicte pecunie misericorditer indulgebat, et hoc factum fuit prima die procuracionis mee.

Notandum Statutum de incipientibus et de solucione floreni partium eorundem.

Item in die sancti Barnabe apostoli convocata nacione apud sanctum Maturinum unanimi consensu tocius nacionis concessum fuit et per procuratorem, qui in deliberacione hoc posuit, conclusum, quod ab illo tempore in futurum perpetuo tempore observaretur quod quilibet magister de novo incipiens in dicta nacione, nisi iuramento prestito impotenciam solvendi et paupertatem allegaret, pro beiania sua dicte

1 11. Juni.

2

2 Beani, Bejauni hiessen die neu angekommenen Scholaren (s. das Statut vom Jahre 1340 bei Jourdain no. 567; vom Jahre 1342 bei Du Boulay

nacioni unum florenum de Florencia solvere teneatur ad minus ad requestam procuratoris sine hoc quod super hoc nacio vocaretur; et si in hoc faciendo procurator qui pro tempore fuerit negligens fuerit aut remissus, quod ipse procurator ad requestam minimi suppositi nacionis, maioris aut tocius, tantum nacioni solvat indilate. Et si hoc tenere aut facere recuset, tanquam periuratum ipsum licite puniat procurator succedens, nacionem tamen super hoc prius convocando, cum quilibet procurator in principio sue procuracionis nacioni est iuratus, quod statuta, privilegia et consuetudines nacionis observabit. In istius statuti seu consuetudinis ratificatione presentes fuerunt magister Willelmus de Viridi Monte, Scotus, tunc temporis rector Universitatis, magister Walterus de Wardlau, magister Iohannes de Salburgo, magister Godfridus de Silvagrifis, magister Iohannes de Wesalia, magister Theodoricus de Brev. 1, et magister Galterus de Dun, Scotus, procurator tunc temporis. Et in die lune sequenti confirmatum fuit istud statutum, lectum et ratificatum et approbatum in presencia omnium magistrorum suprascriptorum nacione inter cetera convocata ad statuendum.

2

Item dominus Theodoricus de Foro fuit licentiatus ad Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlau Scoto, cuius bursa V solidi. Item dominus Robertus de Ketenis licenciatus fuit ad Nostram Dominam sub magistro Galtero de Wardlau, cuius bursa IIII solidi.

Item dominus Theodoricus de Foro incepit sub magistro Galtero de Wardelau, cuius bursa VI solidi.

Item dominus Petrus de Polonia incepit sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa V solidi.

Item dominus Iohannes de Purcia incepit sub magistro Godfrido de Silvagrifis, cuius bursa V solidi.

Item dominus Gerardus de Purcia incepit sub magistro Iohanne de Sarburgo, cuius bursa V solidi.

Item Rimarus de Colonia sub magistro Guillermo de Viridi Monte, cuius bursa X solidi.

Item dominus Henricus de Tordraco sub magistro Galtero de Wardlau, cuius bursa VI solidi cum dimidio.

Item dominus Iohannes de Rossi sub magistro Galtero de Wardlau, cuius bursa IIII solidi.

3

Item fuit licenciatus dominus Iohannes Helmestat sub eodem, cuius bursa V solidi.

IV, 266 ff.). Beiania (bejaunium) heisst hier das Mahl, welches die Magistri, die zu lesen begannen, geben mussten. Das Privilegium Bejanorum wurde am Tage Allerheiligen nach der Rede des Rectors vorgelesen.

1 Wohl Briven.

2 13. Juni.

3 Handschrift: Elmrstat.

« AnteriorContinuar »