Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tiorum huiusmodi, sive decime ibi promisse sint, sive qualitercunque vel quamcunque obligationem aliam contineant, sint cassa et nulla. Que etiam comburi voluit et precepit; magnas penas inferens illis, quibus hoc iniunxit, si negligentiam committerent in hac parte. Per 5 hoc autem preiudicari noluit obligationibus communium servitiorum camere et collegii, sed eas voluit in suo robore permanere.

Item vult idem dominus noster, quod mutuum, quod ipse volebat facere domino Amaluino de Baresio de quinque milibus librarum turonensium, fiat predicto domino Amaluino. Et dat ei de illis quinque mi10 libus mille libras; et quatuor milia librarum predicte pecunie domine Yndie de Guto uxori sue; et vult, quod tradatur tota pecunia domino Amaluino predicto, ita quod ipse obliget se et terram suam pro istis quatuor milibus librarum reddendis dicte domine Yndie uxori sue, soluto matrimonio inter eos sine liberis masculis descendentibus ex ipsis. Si 15 autem haberent filios masculos descendentes ex ipsis, domina Yndia habeat duo milia, et alia duo milia remanerent filiis masculis. Et fiat super hoc ita fortis obligatio, sicut fieri poterit de consuetudine vel de iure.

Item donat Brayde de Guto uxori vicecomitis de Bruniquello 20 quinque milia flor. ultra illud, quod donat sibi in ordinatione predicta. (F. 67b.) Item vult, quod, si sint aliqui servitores, quibus non dederit seu satisfecerit, quod satisfiat eis, secundum quod servierunt.

Item donat Raymundo Arnaldi del Got filio Gualardi1 del Got, fratris sui quondam, tria milia flor. ultra illud, quod mandavit dari ei 25 alias in ordinatione predicta 2. Item voluit, quod dentur domino Bosoni de Petragor[icis] ultra donationem alias sibi factam in eadem ordinatione mille flor.

3

[ocr errors]

Item voluit, quod si alicui de nominatis in suppletione presenti relictum sit aliquid seu donatum aut mandatum dari in predicta ordi30 natione, id quod est maius hic vel ibi, habeant, et illo quilibet sit contentus, ita quod utraque donatio locum non habeat, nisi de utraque expresse dictum sit, set illa tantum, que maior fuerit, ut est dictum. Item voluit restitui executoribus domini Iohannis Monachi quondam cardinalis quinque milia venetorum auri, que post mortem dicti 35 domini cardinalis camere assignarunt, si inveniatur, quod dominus indebite receperit eos, aliter non.

Item mandavit dari quinque milia flor. abbatie sancti Benigni Divionensi Lingonensis diocesis ad meliorandum statum eiusdem.

Item mandavit inquiri summarie, si predecessores sui summi ponti40 fices consueverunt dare partem aliquam collegio dominorum cardinalium

1 Bl. 109a Galhardi. 2 S. oben S. 20, Z. 34.

3 S. oben S. 24, Z. 11.

de denario sancti Petri de Anglia; et si inveniatur, predecessores eosdem hoc consuevisse, vult, quod iuxta morem predecessorum ipsorum (68) ipsi collegio pro tempore suo, quo dictum denarium in solidum. per cameram suam recipi fecit, integre satisfiat.

Item modo, quo supra, mandavit inquiri, si pretextu remissionis 5 facte per eum dicto domino Raymundo Guillelmi domino de Busos de proventibus Veneissini', videlicet de illo, quod idem dominus Raymundus recepit plus, quam restituit de proventibus supradictis; quamvis tantum restituerit, quantum aliquis, qui eum precesserit in rectoria Veneissini predicta, dicto collegio in aliquo tenetur. Et si inveniatur 10 ipsum teneri, vult et mandat illud restitui collegio supradicto.

[ocr errors]

Item vult, quod fiant alie emende, si que faciende inveniantur omnibus querelantibus suis summarie et de plano.

In quorum omnium testimonium et probationem perpetuam nos cardinales, vicecomes et alii prenominati sigillis nostris hoc presens 15 scriptum fecimus communiri.

Datum apud Rocammauram Avinionensis diocesis, in camera, in qua dictus dominus noster iacet, die martis, nona mensis aprilis, anno domini millesimo CCC XIIII, pontificatus eiusdem domini nostri

anno nono.

5. Schluss des obigen Verhöres der Cardinäle 2.

20

(F. 68b.) Et ibidem fuerunt interrogati prefati domini Bernardus et Raymundus cardinales sub virtute iuramenti per eos dicto domino nostro alias prestiti, si contenta in ipsa cedula continebant per omnia veritatem, qui responderunt unus post alium quod sic. Verum erat, 25 quod, ubi dicitur pro remuneratione servitorum trecenta quatuordecim milia et octingenti flor. expendendi, dixit dominus B[ernardus], quod non recordatur, quod essent expressata nisi CCC milia flor. tantum ; de illis vero CCC milibus dixit se esse certum, sed non de pluribus. Et hoc idem dixit dominus Raymundus de Fargis.

Item ad illud, quod dicitur de torticiis legatis certis ecclesiis dixit dominus B[ernardus], quod non recordatur, si fuerit dictum de Valle Viridi3.

Item dominus Raymundus dixit, quod recordabatur de quatuor torticiis legatis quatuor ecclesiis, set quibus ecclesiis nescit.

Item ad id, quod dicitur de debito regis Anglie (69a), quod fiat sicut de debito regis Francie, dixit dominus R[aymundus], quod dubitat et non recordatur.

1 Dessen Rector Raimund gewesen war; vgl. Regestum Clementis V. 2 S. oben S. 9. 3 S. oben S. 29.

n. 6335.

30

35

Item ad illud, quod dicitur de restitutione facienda executoribus domini Iohannis Monachi', dixit dominus Bernardus, quod dubitat, si debite vel indebite, nec plene de isto articulo recordatur.

2

Item ad illud, quod dicitur de remissione facta per dominum 5 Clementem domino Raymundo Guillelmi dudum rectori Veneysini, dominus Bernardus cardinalis supradictus dixit sic, quod ipse intelligebat, quod dominus Clemens remisit prefato domino Raymundo Guillelmi totaliter partem contingentem eum; et si de parte collegii plus recepisset quam restituisset, licet tantum quantum unus quicunque alius 10 solvisset, residuum non solutum restitueretur collegio de bonis ipsius domini pape Clementis. - Dominus autem Raymundus super ipso arti

culo minime recordatur.

(F. 69b.) Eadem die coram prefatis domino nostro et dominis episcopis et presbiteris cardinalibus dominus Bernardus de Garvo 15 cardinalis predictus, interrogatus sub virtute prestiti iuramenti, si donationes seu ordinationes contente in cedula ultimo exibita per dominum Arnaldum cardinalem predictum, que dicitur in egritudine, de qua obiit, ordinata et cuius tenor superius continetur, per modum testamenti, codicillorum, donationis causa mortis seu donationis simplicis 20 ordinavit dixit, quod ipse dominus papa Clemens non expressit, si causa mortis, testamentorum vel codicillorum fecit, set donabat eo modo, quo donaverat in alia ordinatione sua.

25

30

Item interrogatus de tempore et die, quibus facta fuit ipsa ordinatio seu cedula dixit, quod per paucos dies ante obitum suum.

Item interrogatus de loco dixit, quod in Rocamaura in domo domini Guillelmi Racavi fuit completa dicta cedula, licet in domo regia fuisset incepta.

(F. 70.) Interrogatus de presentibus dixit de domino Raymundo et interdum dominus Raymundus Guillelmi, ut credit.

Item interrogatus, si erat ordinatio in scriptis vel sine scriptis, respondit, se nescire.

Interrogatus, si dicta scriptura, ex quo fuit facta, fuerit recitata, dixit, quod contenta in cedula predicta fuerunt recitata in presentia dominorum cardinalium de Pelagrua, de Fargis et de Garvo et vice35 comitis, Raymundi Bernardi de Preyssaco et credit de Soldano*, non tamen plene recordatur. Et interdum ipse legit.

1 S. oben S. 30. Es ist dies der berühmte Canonist Cardinal Le Moine, † 1313. 2 Raimundus Guilelmi de Budos wurde 1306 zum Rector von Benevent ernannt und 1310 in derselben Eigenschaft nach der Grafschaft Venaissin transferirt. Regest. Clementis ed. mon. S. Ben. n. 1504. 6335.

3 Bertrand von Lomagne. 4 S. oben S. 23, Anm. 1.

Interrogatus, si fuerunt appensa sigilla illorum, qui fuerunt presentes in ipsa recitatione, dixit quod non, quod ipse sciat.

Interrogatus, si ipsa scriptura exstat, dixit, quod ipse nescit, quia tradidit aut misit domino de Pelagrua, quare nescit, si existat vel non. Interrogatus, si fuit facta collatio de illa scriptura, de (70b) qua 5 ista, que est exibita fuit extracta, cum ista, que est nunc exibita, dixit, quod non eo presente.

Interrogatus, utrum de cedula extracta per dominum B[ernardum] illa, que ab illa extracta dicitur, et a qua illa, que superius ultimo est exibita, fuerit de verbo ad verbum extracta, nil addito nil detracto, dixit, quod quantum ad illa, que hodie affirmavit, ista scriptura exibita continet quantum ad effectum illa, que prima.

Interrogatus, si fuit appensum sigillum suum in illa cedula, de qua dicitur extracta fuisse ista nunc exibita, dixit, quod ipse tradidit sigillum suum, quod appenderetur.

Interrogatus, si fuit lecta coram eo predicta cedula, que dicitur sigillata, dixit, quod non recordatur.

Interrogatus, si fuerunt alia sigilla appensa in ipsa cedula, dixit, se non recordari.

10

15

Interrogatus de loco, ubi fuit appensum sigillum, dixit, se non 20

recordari.

Item interrogatus, qui fuerunt presentes, dixit, similiter non recordari.

(F. 71a.) Eadem die ibidem dominus Arnaldus s. Marie in Porticu diaconus cardinalis predictus, interrogatus sub virtute per eum alias prestiti iuramenti, si fuit presens in ordinatione, quando fuit 25 facta, dixit, quod quando dominus Bernardus scripsit eam, ipse non fuit presens; recordatur tamen, quod omnia in ipsa cedula contenta fuerunt per dominum Clementem ordinata et prolata et de mandato suo.

Interrogatus, per quem modum ordinavit ipse dominus, dixit, quod per modum donationis simplicis, nec expressit causam mortis nec per 30 modum testamenti vel codicillorum, quod ipse intellexerit nec recordetur; sed simpliciter dicendo: 'Dono tali et tali', secundum quod in predicta cedula continetur; sed in multis et specialiter in magnis summis in principio cedule contentis remitebat ad ordinationem, quam fecerat ante per magnum tempus.

Interrogatus, qui fuerunt presentes in recitatione, dixit, quod illi, qui continentur in cedula, videlicet ipse dominus (71) Arnaldus, qui loquitur, domini Raymundus et Bernardus cardinales, vicecomes et Arnaldus Guillermi, prout credit.

35

Interrogatus de loco, dixit, quod in Rocamaura in domo domini 40 Guillelmi Ricavi.

Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

3

Interrogatus de die dixit, quod ante obitum dicti domini Clementis per octo vel novem dies aut circa, sicut credit. Et credit etiam pro certo, quod in die, que nominatur in cedula exibita.

Interrogatus, si illa scriptura, quam fecit dominus Bernardus car5 dinalis de Garvo, fuit sigillata, dixit, quod non illa, sed fuit tradita magistro Raymundo Fabri, qui eam transcriberet, quia male scripta erat; et hoc pro memoria habenda et quod faceret fidem, sicut talis littera talibus sigillis potest fidem facere; et illa fuit sigillata. Si tamen dictus magister Raymundus scripsit eam vel non, nescit, licet credat 10 firmiter quod sic. Hoc autem poterit apparere per comparationem littere sue ad alias litteras, quas scripsit.

15

(F. 72a) Interrogatus, quibus sigillis, dixit, quod ipse posuit suum, vel de mandato suo per alium fuit positum; et idem credit de aliis, qui fuerunt presentes.

Interrogatus, si fuit facta collatio, dixit, quod ipse credit, quod omnia in cedulis illis contenta et forcitan plura, que non erant tunc scripta per dominum B[ernardum], que fuerunt addita de mandato domini nostri predicti et per magistrum Raymundum scripta et posita, sicut credit. Nescit tamen, quod fuerit facta alia collatio; nec credit, quod 20 aliquid fuerit mutatum vel detractum, quod mutet intentionem dicti domini nostri Clementis pape V., sed scit bene, quod cedulam, quando fuit sibi primo lecta, vidit perfectam esse, et quod nichil erat additum vel diminutum, quod mutarent (!) substantiam de hiis, que dominus ordinavit.

25

Interrogatus de presentibus dixit de suprascriptis et nominatis

ut credit.

Interrogatus, quando fuerunt tradite ille cedule magistro Raymundo rescribende, dixit, se non recordari perfecte (72b), set credit potius post mortem domini quam antea.

30 Interrogatus de loco, ubi tradite fuerunt dicte cedule magistro Raymundo, dixit, se non recordari plene.

Die VI mensis octobris dominus Raymundus de Fargis cardinalis interrogatus sub virtute prestiti iuramenti super ordinatione predicta, dixit, quod, dum dominus B[ernardus] de Garvo scriberet ipsam 35 cedulam in presentia dicti domini pape Clementis, et ageretur et esset mentio de legato de Mota seu de Savinhaco, et dominus Bernardus poneret et faceret mentionem de testamento, prefatus dominus dixit ei, quod non poneret 'in testamento', set poneret, quod donavit.

Interrogatus, si dicta donatio fuit causa mortis, testamentaria seu 40 codicillorum, dixit, quod non recordatur, quod expresserit causa mortis vel aliter, set bene recordatur, quod dedit.

« AnteriorContinuar »